Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

praeueniris, dum non cogitas. accende facem tuam, priusquam sponsi tibi claudatur ianua, qui expectare diu non solet neglegentes. nisi scias te, inquit, decoram inter mulieres et dicas: fusca sum et decora, fusca sum, quia peccaui, sed decora, quia diligor, quia genus sum Abrahae, electum genus, dilectum deo, nihil tibi proderit patrum gratia; potens enim deus est de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.

et alibi in euangelio legisti, quia Abrahae filiam ligauit diabolus nequitiae suae uinculis, quam soluit dominus die sabbati. nisi ergo scias te, nihil tibi proderit, etsi dicas: \'Abrahae sum filia‘. quae non credis, quae errorem non corrigis; Abraham quidem saluatur, sed te nobilitas generis non iuuabit, nisi fides seruauerit. non te decipiat data patribus repromissio. non suscipio personam hominis, non suscipio praerogatiuam generis, nisi uidero congruentem generi morum nobilitat.m, ut fiat iusti generis electio.