Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

unde etiam in Lege scriptum est: adtende tibi. ne fiat uerbum absconditum in corde tuo. tibi, inquit, adtende; non utique dicit pecuniae tuae, non possessionibus tuis, non uiribus corporis, sed animo tuo ac menti tuae, unde omnia consilia, facta cogitationesque manant. tibi ergo adtende ibi, ubi potiorem esse te nosti. nosce te ipsum. quod Apollini Pythio adsignant gentiles uiri, quasi ipse auctor fuerit huius sententiae, cum de nostro usurpatum ad sua transferant et longe anterior Moyses fuerit. qui scripsit librum Deuteronomii, quam philosophi qui ista finxerunt.

Unde et Salomon oraculum diuinum secutus scripsit in Canticis canticorum: nisi scias te decoram inter mulieres. hoc est: nisi cognoscas te mortalem, rationalem et cito tua peccata fatearis, cito dicas iniquitates tuas, ut [*]( 4 cf. I Par. 22, 2 5*Cant. 1, 7 (6) 9*Cant. 1. 8 (7) 11 cf. Gen. 1, 26 15*Deut. 15. 9 21 cf. Cie. Tusc. 1, 22, 52. Iuu. 11,27 26*Cant. 1, 8 (7) 28 cf. Esai. 43, 26 ) [*]( 1 quaeres GMNPTa 6 ante ex gentibus AO ante suscipiebus ex gentibus MX 7 pro om. Ta susciperis 0 8 aduenam G congregaris 0, add. desiderasA. 9respondet scripsi respondit codd. av noscaris Am1Mm1NPm1R decora Am2G. ef. infra et traetat. 10, cap. 10 10 sciat] add. se Av, post hominum (sic Tm2) add. Tm2 20 potentiorem 0 te esse MN 21 apolloni GNPm1Rm1 phythio MNR 22 nsurpatu 0 26 decora Am2 27 rationabilem G 28 fatearis peccata 0 )

28
iustificeris, nisi conuertaris et prior accuses delicta tua, uenit dies mortis et iam nullum conuersionis remedium est;