Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quodsi scias te et cognoscas, quia peccato obnoxia es, exeundum in calcaneis gregum est tibi. exi ergo nuda pede e t pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum. qui sine peccato est, agnos pascit, oues pascit: quae autem peccato\' obnoxia est, pascit haedos qui a sinistris sunt; non enim potest esse in dextera pastoris boni. sequatur magis dicentem Petro: ueni retro me, satana. sequendo Petrus in dextera meruit collocari, ideoque ei dicitur: pasce agniculos meos. sed quo exeat. audi: ad tabernac-ula, inquit, pastorum, [*](1 cf. Prou. 18-17 3 cf. Matth. 25,1—12 4* Cant. 1, 8 (7) G*Cant. 1, 5 (4) 7 cf. I Petro 2. 9 8 Matth. 3. 9 10 cf. Matth. 13, 16 19 cf. Cant. 1. 8 (7) *Cant. 1, 8 (7) 22 cf. Matth. 25, 33 24*Marc. 8. 33 25*Ioh. 21, 16 26*Cant.1. 8 (7) ) [*]( 1 priora Oml accusas G 2 prapuenires Gm1 Tm1 3 non Aaυ, om. eet. tibiJ tui 0 4 ianua claudatur T spectare R 5 decora Am2b 6 pr. sed decora: JISP 8 est enim dens av 11 dominus soluit 0 sabati AGNO 14 pr. te om. A 15 remissio 0 17 nobilitatem morum MN 18 agnoscas AORv 19 calcaneis] add. id est in uestigiis GM2Mm2NPT nudo 0 21 qui] quae a antem om. O 22 pascat GPRT possimt esse ad dexteram 0s 23 dextcram AOmlPR 24 uade Gm2MNa satanas MN dexteram O 25 col (con-N) ligari Mm2NT 26 audit R \'\' )

29
hoc est: ad gentes, ad dispersionem.

ideoque dixit: percutiam pastorem et dispergentur oues gregis, ut repleatur totus orbis terrarum grege Christi, significans tunc fore saluam synagogam, cum se huic dispersioni et ipsa sociauerit, quae repleuit hunc mundum; tabernacula enim pastorum regna sunt terrae. ideoque propheta Dauid nationes adnuntians credituras ait: regna terrae, cantate deo. ergo sciat se iuuenior, ut corrigat uiam suam.