Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Diuide saltem deo et saeculo tempora tua; uel. quando non potes agere in publico, quae sunt istius mundi, et tenebrae prohibent noctis, deo uacato, indulge orationibus et, ne obdormiscas, psallito. somnum tuum bona fraude fraudato. mane festina ad ecclesiam, defer primitias pii uoti; et postea, si uocat saecularis necessitas, non excluderis dicere: praeuenerunt oculi mei mane medi- tari uerba tua; securus procedes ad tuos actus.

quam [*](3*Esai. 26,9 6*Ps. 64, 9 7 ef. Ex. 18, 14 sqq. 14 cf. Esai. 29, 13 24*Ps. 118, 148 )[*](def. A) [*](1 splendere nocturnis faciet 0 2 dum-meditaris] deum enim meditari b mediteris OfA 3 te om.FO meditantem te N 4 tam] cum Pw2 adque F et a 6 matutini 0 delectaberis 0 7 at NT a usus] add. est a cottidie M 8 sermonibus GMNPm1 RTa, suis] sequitur in Tm2a: a mane usque ad uesperam indicium dei operiendo. quod uidens cognatus eius esse intolerabile consilium dedit negotii consummandi partito cum aliis onere 9 recenseto ain uoce scribturas debinit F 10 resuscitare Mml relustrare N 12 succendunt M 14 nec om. O 15 si om.O 16 pr. corj add. autem 0 17 pr. quamdiu] add. te av sonus 0 18 soltieitudo a 19 domino R sna MN 21 obdormescas Btnl psaileto PmlRml 22 manifesta Mml, add. et ORv 23 exeluderis] pergit A 25 toa] add. et sic a procedis GPRa iocundum codd. a )

439
iucundum inchoare ab hymnis et canticis, a beatitudinibus quas in euangelio legis, quam prosperum, ut te Christi sermo benedicat et, dum recantas domini benedictiones, studium alicuius uirtutis adsumas, ut etiam in te benedictionis diuinae meritum recognoscas!