Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ipse tibi dicenti: de nocte uigilat ad te spiritus meus [*]( 1 cf. Mltth. 4,5 9 E:ai. 58,9 ll*Apoe. 2,12.16 l2*Apoc. 3.14.19.20 16 cf. Ioh. 20, 19 21*Eph. 5, 14 25*Esai. 26, 9 ) [*](dej. A) [*](1 et otn-Pml 2 qui MN 3 pietatis] pinnae Gv pignae O piae R sunt piae tr. R 4 consaeuerunt Ov 7 ecclesia est Rml alt. tanta] intipit F. multis locis auulsis deuotionis praemia 0 9 nos sol O 10 quemammotium Fm2 N expectat P 12 ueniam v tibij add. cito v dicitj add. et 0 13 laodiceae FG (v) 15 mihi ianuam O 16 pr. euml ea Rtnl iilnma poterit a poterat codd. v denique] aâd. quia a 17 repacula MN 18 effudit 0 19 apostolus R iam1 etiam a 20 .. seqautione F 21 praeneniri P R 22 exurge FOPa utj et NPml 23 praeueniris P aspiciens FO aspiciesav 24 inlucescetscrips-i lucepscit T inlucescit cet.av archano GMNOPR sibi Fm2 )

438
matutinum lumen temporibus faciet splendere nocturnis, si mediteris uerba dei. dum enim meditaris, lux est et uidens lucem non temporis, sed gratiae dices: quia lux praeceptatua. cum autem te meditantem uerba diuina dies inuenerit et tam gratum opus orandi atque psallendi delectauerit tuam mentem, iterum dices ad dominum Iesum: exitus matutinos et uespere delectabis.

An uero Moyse magistro usus populus Iudaeorum cotidie in senioribus suis, qui ad hoc munus electi sunt, noctibus ac diebus sine ulla cessatione recenset scripturas diuinas et, si quid aliud seniorem interrogaueris, nescit nisi scripturae diuinae seriem resultare. uacat illic sermo de saeculo, sola illic scriptura contexitur, singulorum sibi per uices ora succedunt, ne quando sacer ille sonus mandatorum caelestium ferietur: et tu, christiane, dormis, cui magister est Christus, et non uereris, ne de te dicatur: \'populus iste nec labiis me honorat. Iudaeus uel labiis, tu uero nec labiis\' ? si illius qui uel labiis honorat cor longe est a deo, quomodo potest cor tuum prope esse, qui etiam labiis non honoras? quamdiu somnus, quamdiu te saecularia tenent. quamdiu sollicitudines istius uitae, quamdiu terrena!