Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus quintus: uoce m meam exaudisecundum misericordiam tua m, domine, secu ndum i u diciu m tuum uiui fica m e. semper homo, etiamsi sanctus et iustus sit, debet orare, ut exaudiat eum dominus secundum misericordiam suam, non secundum merita uirtutis alicuius, quia rara uirtus, multa peccata, et secundum iudicium suum, ut infirmis opem ferat. et maxime hoc debemus orare, cum aliquibus urgemur aduersis. unde non otiose a sancto Dauid praemissa est diuinae misericordiae postulatio.

Sequitur enim: adpropinquauerunt persequentes me i nique, a lege autem tua elongauerunt. Graecus sic posuit: adpropinquauerunt persequentes me iniquitate, hoc est qui cum iniquitate me persequebantur. quanto magis mihi adpropinquauerunt, tanto amplius se a lege tua separauerunt, quoniam qui fratrem suum persequitur a lege secernitur; lex enim dicit: diliges dominum deum tuum, diliges proximum tuum. non ergo oderim fratrem, ne dicatur mihi: si fratrem tuum non diligis quem uides, quomodo potes deum diligere quem non uides ? nescis fratrem tuum mercem esse sanguinis (Christi? mercem ergo non diligis Christi, si fratrem non diligis. [*]( 1 cf. Matth. 5, 3—10 5*Ps. 118, 149 14.16* Ps. 118, 150 20 Deut. 6, 5 *Leu. 19,18 22*1 Ioh. 4, 20 ) [*]( 1 ymnis GMXPR et canticis om.O beatitudinii ARml 2 sermo Christi Ov 3 deiO adsumos A adsumxaas P adsumis Rml 4 diuinae benedictionisO 5 Sequitur—quintus om.a uersus om.AGMXOP V AGMP, om. NO 6 domine] add. et v 7 etiam (si om.) AO 8 sit om.0 debet ante etiam tr. O 9 secunda A secundo Rml 10 suum] add. uiuificet a 14 Sequitur enim om. Nat add. VI AGMPR uersus add. RmZ 15 taam P 16 mej add. septimum casum AR 17 pr. iniquitati MO qui om-MNa 18 se] add. est Mml 20.21 diligis ARml 20 tuum om.M 22 diliges APmlRml 25 fratremj add. taum P )

440