Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Non solum ergo clamandum in corde, sed etiam in toto corde clamandum est. sicut enim corporaliter tunc bene clamatur, cum toto ore clamatur, ita spiritaliter toto est clamandum corde, si uolumus magna deferre et a domino quae poscimus impetrare. hanc dominus uocem exigebat a populo, quam populus nesciebat, ideoque dixit dominus: populus hic labiis me honorat. cor autem eorum longe est a me. qui ergo adpropinquauerit corde, ipse auditur a domino; cor ergo prius clamet, ut sermo possit audiri.

Sed non satis est clamare ad dominum, sed etiam iustitias eius exquirere. exquirit autem iustitias, qui id, quod in omnibus creaturis et maxime in animantibus rationabilibus iustum est, prouidentiae adscribit diuinae. unde turturi studium pudicitiae. quae

compare amisso concubitum indulgere non nouit, quod homines seruare non possunt? unde plerisque animantibus tam sobria partus cura seruandi. ut, ubi conceptionis munus agnouerint, coitum non putent esse repetendum, ne recepterum seminum fiat adulterina permixtio? phoenix coitus corporeos ignorat, libidinis nescit in-

lecebras, sed de suo resurgit rogo, sibi auis superstes, ipsa et sui heres corporis et cineris sui fetus. aquila, ne degeneres partus nutriat, diligenti librat examine et adhuc teneros fetus pio ungue suspendit solisque offert radiis, ut, si forte oculos suos ui fulgoris inflexerint. tamquam degeneres laxato in praeceps ungue dimittat, sin uero naturae uigorem constanti aduersum radios solis obtutu potuerint uindicare, dignae subolem indolis onere grato reportet.

Uolatilia caeli omnia non serant neque metunt et deus pascit illa. quia iustitias domini custodiunt nihil sibi proprium [*](6*Esai. 29, 13 10 cf. Ps. 118, 145 13 ci. Ambros. Hex. V 19, 62 18 ci. Ambros. Hex. V 23, 79. Mela III 83 20 cf. Ambros. Hex. V 18, 60 26 cf. Matth. 6, 26 ) [*]( 2 tunc corporaliter 0 3 ore] corde Mml clamando PmlRml 4 diferre APmlB deseruire 0 referre v 5 uocem dominus AR 7 ergo] autem 0 8 ut] et Aml 10 iustificationes 0 12 rationalibus AMN Rυ, add. uel etiam irrationabilibiLs ORav 14 concubitu MN Pmla concubitui Pm2v 16 agno- uerit AGMm1 P Rm1, add. ibi Μυ 18 foenix AGMNR fenix 0 faenix P coitum Rm2 corporeum (ex-eus) Rm2 19snrgita 20 foetus AR degeneris Mml 21 foetus AM 22 influxerint R 23 im 0 24 uigore MN a obtatum MNa 25 snbolem indolis scripsi indolem subolis ARm2 indolem sobolis eel. av honoreJf )

429
uindicando. sed ligno fructifero, quod domini iudicio communem ad escam datum est, famem releuare contenta. ex his igitur nos cognoscimus, quam diuinae subsidia prouidentiae hominibus non deessent. si dei iustitiam seruare uellemus. qui alit aues, non aleret homines, quos ad imaginem et similitudinem sui fecit ? nonne pluris sumus illis ? naturae praerogatiua pluris sumus, sed inferiores deminutione gratiae et praeuaricationis iniustitia.