Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

t Uersus secundus: clam ama u i ad te, salua me, et custo d i a m t estimo n i a tua a. repetit quod ad deum clamauerit et custodem se promittit caelestium statutorum, quae caelo terraque testibus dominus deus sanxit, ut praeuaricatores elementorum testimoniis arguantur. quomodo caelum aspiciant praeuaricationis suae conscium ? quomodo fructus de terra expectent. quae nouit ingratos ? uide igitur quam non parua promittat propheta. in clamando fidelis et promptus affectus exprimitur, in custodiendo testimonia continentiae uirtus, obsequii sedulitas declaratur.

Tertius uersus: anticipaui in maturitate et exclamaui. in uerba a tua speraui. Graecus έν άωο̰ία̖ dixit. quod est ante horam, ante tempus. qui ergo dominum deprecatur. non uelut praescripta praecipue tempora praestoletur. nesciens in obsecrationibus domini tempus esse aliquod, sed semper in ipsis sit. siue manducamus siue bibimus, Christum adnuntiemus. t\'hristum rogemus. Christum cogitemus. Christum loquamur; in corde nostro semper, semper in ore sit Christus. [*]( 1 cf. Gen. 1, 29-30 5cf. Matth. 6, 26 8*Ps. 118, 146 10 cf Deut. 4. 26 17*Ps. 118, 147 22 cf. I Cor. 10, 31 ) [*]( 1 indicio R commune 0 2eleuare AGP *eieuare R leuare JINO nos om.O 4 iusticias-uellent 0 5 plures GOP m1Rm1 6 illis suinus 0 plures OR 7 de(di-)minutionis APm2R diuisionis GMdeuotionisOPm2 infng. v gratia AGMORv 8 Uersus secundns] Sequitur N. om.Amla Sequitur II P Lersus secundus sequitur Rm2 Sequitur uersus secundus Ov et] ut 0 9 mandata υdominum JlSORv 10 promittet APmlRml 12aspiciat AGNPa praeuaricationes Mm113 suaeJ incipit prius fragm. Ambrosianum I = F) expectet AN Rm2a expectat Rm1 15 promtus FM 16 testimoaiaj add. tua a sedulitateMPTa sedulite N17 Tertius uersus] III M, om Am la., add. est s.I.R Sequitur IIINP Sequitur uersus tertius v, ef. p. 383. 12 18 cia. maui Na 20 praescribta F praecipna an.om.O praestolatur GM m1N prestolentur O 21 sed om-AR 24 ore] add. nostro 0 )

430

Sed forte dicas: quomodo scriptum est: tempus omnibus, et tempus omni rei sub caelo est?\' sed Iesus dominus supra caelum est, nullo circumscriptus est tempore. claudat os suum Arriana perfidia: tempus, inquit, omni rei sub cae- 1 o; quanto magis sub deo tempus, non supra deum! generatio ex patre non habet tempus; neque enim opus ante auctorem, sed auctor supra operis exordium. fortasse obiciant, quia dixit: tempus nondum aduenit et iterum dixit: pater. uenit hora: sed haec hora hora est passionis. est etiam tempus uirginalis conceptionis: ecce uirgo in uteroaccipiet, quia uirgo sub tempore et ideo praescripta aetate concepit.

Qui rogat itaque, semper roget et, si non semper precatur, paratum semper habeat precantis affectum. pernoctabat in oratione dominus Iesus non indigens precationis auxilio, sed statuens tibi imitationis exemplum. ille pro te rogans pernoctabat, ut tu disceres quomodo pro te rogares. redde igitur ei quod pro te detulit. audi supra dicentem prophetam:

media nocte surge bam a d confitendum tibi. et tu surge uel media nocte, si non potes tota semper nocte uigilare, ut, dum oras nocte, ueri solis pectori tuo splendor inradiet, quia omnis anima quae Christum cogitat in lumine semper est, dies lucet, (si) tibi Christus adspirat. sed quia sequens uersiculus de tempore precandi euidenter expressit, in isto uersiculo actuum magis operumque arbitror quam orationis tempus intellegendum.