Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Incipit littera \'Cof nona decima, cuius interpretatio est \'conclusio\' et, sicut alibi inuenimus, \'aspice\'. distat littera, congnut sensus. nam qui concluditur circumspicere se debet et causam periculi non dissimulare, maxime cum letale discrimen sit. concluditur unusquisque tumescentibus uisceribus internisue faucibus.

cum intercluso spiritus commeatu spirandi ac respirandi commercia coartantur. concluditur femina, cum fit peridrome matricis, qua pectoris ipsius premitur principale. unde graues oriuntur angustiae et, nisi in locum suum illa recipiendorum seminum aula reuocetur. uitam consueuit excludere. ita etiam, qui animo angitur et quibusdam aduersis inminentibus pernrgetur, concludi dicitur non minoribus angustiis mentis quam corporis. maiores enim animae aestus febresque sunt animorum quam corporum. [*]( 7 ef. II Cor. 3, 6 9*Ps. 110,10 ) [*]( 2 cognoscire Mrnl et om.O 3 Dauid] Salomon a inexcabiles Gml inexcusabiles Gm2 4 transgulatur 0 5 quia] qui 0 8 sanctus spiritus R 10 quo] quod AR conpleti ARml 11 nihil subscript. in eodd. 14 Incipitdecima] Kopha cof XVIIII (XVIIIMO) AGMOR octauadecima (XVIII N) cof N P decima nona Koph v 15 congruet Rml 16 debit Eml 18 internis uel facibus 0 19 spiritu A commeatus A cummeatus P ac respiratidi -.N 20 eonmertia a peridrome] periculum a 24 aduersus ARm1 perurgnetnr P 25 corpua P 26 feraoresque GOPm2v )

423