Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Christo. quod enim scire diuinum est, hoc a domino deo tuo ut possis cognoscere promerendum est. si petisset et Adam. sicut petiuit Dauid. nequaquam illos inextricabiles erroris laqueos incidisset, quibus omnis eius hereditas strangulatur. ideoque mortuus est et, quod grauius est, morte peccati, quia ante usurpauit scire quam intellectum quo uiuificaretur acciperet.

Uiuificat ergo intellectus, ut spiritus, quia ipse intellectus gratia spiritalis est, ideoque intellectum munere suo spiritus sanctus operatur. intellectus autem bonus est omnibus qui eum faciunt. quo docemur, quia non solum sensu conplecti, sed etiam factis id quod intellegimus exequi debeamus.