Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Conclusus igitur uiscerum tumore medicum quaerit, ut possit propulsare periculum et constricta laxare. ueniens medicus temptat omnia. explorat interna. et tu ergo conclusus animi feruore aspice temet ipsum interiore oculo. morbi uis urget, feruet noxia conscientia, moles peccatorum premit, intercipiunt sensum mentis angustiae: cognosce te ipsum et orationis quaere medicinam, posce ut ueniat medicus ille qui descendit de caelo, qui maxime aegrotos requirit, sicut ipse ait: nonopus estsanis medicus, sed his qui male habent. habes uulnera?

ne differas; non est apud eum ulla conperendinatio sanitatis. habes ulcera? ne timeas; uerbo, non ferro curare consueuit. aspice igitur illis oculis, quibus Dauid auxilium quaesiuit et meruit. \'leuaui\', inquit, \'oculos meos ad montes, quaesiui unde mihi ueniret auxilium, non inueni nisi a domino\'. qui enim mundum condidit. tuetur accolas mundi. aspice ergo et semper aspice, quia iusti oculi semper ad dominum.