Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ipse Dauid senserat quod timehat: quibus enim Saul regis calumniis laborauit! perterritis omnibus allophyli impetum lusit et singulari certamine summam belli et totius proelii pondus excepit, uirtute sua solus commune crimen refellens et totius retorquens in hostem plebis obprobrium. et tamen, quia [*]( 8*Ps. 118, 134 12 cf. I Cor. 10, 13 14 cf. Matth. 26, 59—63 16 cf. Gen. 39, 10—15 ) [*]( 2 qtir P 3 patebat Rml 5 religioni AR 8 Sequitur om. a, add. VI AG uersus sextus Rm2 calumniis M calomnia Rml 9 et] nt J/A Rni2v tua mandata M 11 pr. kalumnia P (sie et infra) 12 est etj estPa 13 autem] aut A 17 abiectione ANRTml obiectione MOPTmZa incitamento 0 inuitatus ad crimen a herBis Mm20Pm2Ra puerilis 0 18 eon- posito] add. elogio a ipseOv 21 reliquerit r aim inferentis(ferentis a)Oav (conrerre == colloqui; fort. se offerentis) 22 euaderit Rml 23 perterritis v preteritis codd. proterritis a (ct. p. 409, 14 et I Reg. 17,11) allophilli ARml allophili MOPRm2a 24 pr. et Mm20 Rm2v ut cet., om.a 26 torquens b ostem AR tamen quia] tamquam Mml )

390
iuuenculae dixerunt: Saul triumphauit in milibus,

Dauid in decem milibus, gloria in inuidiam uersa odio coepit urgeri. et ut de posterioribus loquamur, Susanna bene sibi conscia erat et apud homines sibi adesse non poterat. duo presbyteri senes falsum testimonium deferebant, numerus sacerdotum atque senectus uocem auferebant puellae, sola conscientia erat apud deum libera: denique hominum damnata iudicio nutu absoluta diuino est.

Ideo ait propheta: libera me a calumnia h o minum. ut custodiam mandata tua. qui enim obprimitur calumnia, non facile potest custodire mandata diuina, tristitiae 10 necesse est plerumque aut timori cedat et adfligatur uel metu calumniae uel dolore.