Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur septimus uersus: uultum t u u m i n l u m ina super s er uum tuum et doce me iustificationes tuas. inluminat dominus sanctos suos et lucet in corde iustorum. itaque cum sapientem uideris, cognosce quia descendit super eum dei

gloria, inluminauit eius mentem scientiae fulgore cognitionisque diuinae. inluminauit autem etiam corporaliter faciem Moysi et transfigurata est gloria uultus eius, quam uidentes Iudaei trepidauerunt; et ideo factum est, ut Moyses uelamen poneret super faciem suam, ne in eam filii Israel intenderent et superturbarentur. simul declarabatur mysterium, quod illud uelamen, quod in facie Moysi corporaliter ponebatur, in cordibus Iudaeorum mystice poneretur, eo quod ueram legis claritatem uidere non possent. uultus enim Moysi fulgor

est legis, fulgor autem legis non in littera, sed in intellectu est spiritali. itaque quamdiu uixit Moyses et adloquebatur Iudaeorum populum. uelamen habebat in facie sua, mortuo autem Moyse Iesus Naue [*](1*1 Reg. 18, 7 3 cf. Susanna (Dan. 13) 34 sqq. 8*Ps. 118, 134 13*Ps. 118,135 18 cf. Ex. 34, 29-33 23 cf. II Cor. 3, 15 27 cf. Ios. 1, 10 ) [*]( 2 gloria in om 0 inuidia 0 3 urgeri AOav urgueri cet. 4 sibi om. P adesse sibi 0 6 auferebat P 7 absoluta nutu M est absoluta diuino v 8 profeta AR calumniis JIN a 11 est om.M 13 Sequitur uersus om.a uersus septimus N P 14 iustitias OPav 16 descendens 0 20 imponeret Ov suam om.O 21 israhel R Uitl turbarentur R perturbarentur Ov 22 faciem AG 24 fuJgor est] fulgorem AR 25 pr. in om.AGPR alt. in om.AMm1NPR intellectus est spiritalis Pm2Rml 26 aixerat v 27 faciem suam 0 hiesus AGPR )

391
iam non per uelamen, sed facie reuelata et presbyteros adloquebatur et populum et nemo trepidabat, cum utique et ipsi dixerit deus, quod cum ipso ita esset futurus ut fuit cum Moyse et eum similiter inluminaret gestorum utique, non uultus gloria, hoc significante spiritu sancto, quod uenturus esset Iesus uerus, ad quem si quis conuerteretur et eum uellet audire, de corde suo uelamen auferretur et reuelata facie uerum saluatorem uideret.