Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et fortasse quaerendum sit, qua ratione ante puerum dixit, postea filium nominauit, cur non in utroque aut puerum dixit aut filium. si uiueret, puer erat quia parricidio petebat patrem; non ergo pietatis tis nomen accipere debebat, sed infirmitatis, ideoque uir iustus, quod religionis fuit, tacuit, quod infirmitatis, aspersit. ubi uero est mortuus, apud pium patrem personae crimen defecit, naturae nomen remansit.

Sequitur: libera me a calumnia hominum. e t custodiam mandata tua. non unum genus est nostrae adflictionis. est et temptatio, est et calumnia, sed temptatio leuior, calumnia grauior, siquidem temptatio potest esse calumnia, calumnia in se et temptationem habet. est et humana temptatio quam ferre possumus. calumnia autem grauis est. et ideo dominus quae sunt grauiora suscepit et calumniis adpetitus silentium detulit triumphale.

calumnia autem eo grauior est, quia non solum falsa conponit, uerum etiam quae pie gesta sunt decolorat, ut Ioseph non solum adulterii oblatione temptatus est et inuitamento erilis inlecebrae, uerum etiam temptatus calumniis, conposito, quod ipsum adulterium dominae suae inferre uoluisset conprehensusque exuerit uestem, ne fraudis indicium atque insigne criminis teneretur, cum utique amictum ideo fugiens dereliquerit, ut laqueos conferentis et nexus inlecebrosae artis euaderet.