Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ideo ad Moysen dictum est: solue calciamentum, dictum est et ad Iesum Naue, ad Christum autem non est dictum, sed magis scriptum est dicente Baptista: post me uenit uir cuius non sum dignus calciamenta portare,

quia illi bene admonentur ut soluant calciamentum suum, qui sine peccato esse non poterant. hic autem non solum calciamentum non soluit, sed etiam calciamenta aliorum absoluit, quia non solum corpus suum peccatis inmune seruauit, sed etiam omnium dedit indulgentiam peccatorum. ergo ecclesia ad imitationem Christi speciosa est et in calciamentis omni abluta delicto.

Et fortasse, quando sapientiam inter perfectos loquitur, speciosa est in superioribus membris; quando autem etiam inferioris status aut doctrinae homines uerbum secuntur, fidei seriem non obliuiscuntur, sacerdotis praecepta custodiunt, speciosa est in calciamentis. plerumque clerus errauit, sacerdos mutauit sententiam, [*]( 2 aruinae pinguis] cf. Uerg. Aen. 7, 627 5*Prou. 4, 8 11 Ex. 3, 5. Ios. 5,16 13*Matth. 3,11 21 cf. I Cor. 2, 6 ) [*](def.A) [*](1 suum om. P luto non inquinet O mergat Rm2a uoragine OBav 2 eorpus suumO 3 praegrauetur a 4 est in] est PRm2Ta, oin.N nestigium NPRTa amictus] amicaO 5 amplectatur a te G 6 ergo Oav 7 praeceptum v praecipitium GJIPRTa pretium N opsequium G non delectationem (om. ad) 60 8 non dissensionem (om. ad) MO 11 ad om.M 12 et otn OPR hxesamGMR de Christo autem dictum non esto 13 babtista PRml 14 portare] soluere 0 16 non solnit om.OP R 17 aliorum] non OPR absoluit] non soluit Gml soiuit OPR 18 suum] add. a GMa peccati v immune peccati O inmunem Rm1 omnibus O 22 etiam] iamO inferiores B ae hominis BT sequuntur (sic AP)] pergit A 25 sacer- dotes GΜα sacerdotis NPRT mutauerunt GMa sententia NT )

387
diuites cum saeculi istius terreno rege senserunt: populus fidem propriam reseruauit. unde etiam de domino Iesu bene possumus dicere.