Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed reuertamur ad sponsae gressus. quid sibi uult quod addidit in calciamentis speciosos gressus esse ecclesiae? legimus itaque dictum ad Moysen: solue calciamentum pedum tuorum, quo uidetur admonitus, ne corporalibus uinculis teneretur adstrictus. ergo speciosam significat in Canticis animae pulchritudinem, quae carne tamquam calciamento utitur et in ipso calciamento inpedimentum non patitur, sed incessus decore praecellit. calciat se ergo carne anima [ecclesiastica gratia].

ut cursum uitae huius et transitum cum decore praetereat. quod fit, si calciamentum [*]( 1∗Ex. 3, 3 4*Cant- 7, 1 8* Esai. 52, 7 ll*Esai. 47, 2 14 cf. Ps. 123, 5 18*Ex. 3, 5 ) [*](def.A) [*]( 3 ulteriora GMOv 5 filionim MNTa 6 similis Nm1 Rm1 open Pm2 operae Engelbrecht 7 quoquej add. sanctae 0 8 progressus 0 significare P quam] quia M sunt om.M pedes suntNRav 9 euangetizantium pacem om.P 10 praedicationes Rml et om. 0 disputationisque gressus 0 13 gressibus Mm2NPTa dicit GRa 14 iniquitatem Rml 15 transiret Mm2NTa 16 reuertamus O addidit] ait NPTa 17 speciosus Jf esse gressus v est M, om.a itaque] fori. utique 18 dictum) add. esse 0 19 nec Rml adstrictus teneretur 0 20 igitur 0 21 carnem Rml in ipso calciamento om.P calciamento om.NTa 22 impedimento 0 incensus Rml 23 ergo se GOv carnem GOPmlRmlv camis MNTa anima] add. uel Tv ecclesiasticam 0 ecclesia v gratiam OPmlRv ecclesiastica gratia deleut ) [*]( LXII. Ambrus. Pars 5. Petschenig. ) [*]( 25 )

386
suum non inquinet luto corporali nec in uitiorum merset uoraginem, si castiget carnem suam, ne moretur ad cursum et aruinae pinguis pondere degrauetur.

bonum calciamentum animae pudicitia est, bonus gressus est in uestigio castitatis. sapientia autem amictus est animae, unde scriptum est : honora eam, et amplectetur t e. utamur igitur corpore tamquam calciamento ad inferioris opera uirtutis, ad ministerium, non ad praeceptum, ad obsequium, non ad delectationem, ad oboedientiam, non ad dissensionem et in uia sapientiae uestigium conlocemus, ne gressus nostros uis torrentis aliqua concludat.