Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

quia et in his quae corporalia sunt speciosos gressus uerbum habeat, cum de moralibus disputatur. et apostoli ideo fortasse nudis mittuntur pedibus, ne obumbraretur eorum disputatio, sed eluceret. itaque ecclesia, filia Aminadab, hoc est uoluntarii uel beneplaciti. quia uoluntarius eam et beneplacitus congregauit, et in calciamentis speciosa est.

Meritoque additum est in Canticis: moduli femorum tuorum similes torquibus opere manuum artificis, ut posteritatis ecclesiae ornamenta canerentur. per femur enim insigne generationis agnoscimus iuxta illud: accingere gladium tuum circum femur, potentissime, quo significatur. quod filius dei, cum semet ipsum exinanisset, uerbi accinctus diuinitatem et generationem calciatus humanam prodiret ex uirgine. omnibus daturus salutem.

moduli autem dicuntur ornamenta pretiosa quae suspendi matronarum ceruicibus solent. tantus ergo processus ecclesiae significatur, ut ornamentis pretiosissimis conparatus sit et torquibus triumphantium; haec enim ornamenta sunt bellatorum. unde et Symmachus πεϱlτϱαχήλlαdixit. hoc est quae sunt circa collum. siue ergo generatio Christi ex uirgine siue ecclesiae propagatio specie quidem tamquam manu artificis torquibus adornatis, uere autem uirtutis insignibus spiritalibus ceruices fidelium coronauit.