Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

mito feruore lasciuiant, ne radix auaritiae serpentibus se fundat radicibus. confige ergo clauis et destrue fomenta peccati, moriatur in carne tua omnis inlecebra delictorum, libertatem uagandi cupiditas uoluptatum cruci adfixa non habeat. est quidam clauus spiritalis, qui patibulo dominicae crucis adfigat has carnes. et fortasse sunt carnes quaedam animae, sicut corpus est animae. carnes animae sunt carnales cogitationes;

configat has carnes timor domini et iudiciorum eius et seruituti redigat. quodsi carnes istae reiciunt clauos diuini timoris, haud dubie dicitur: non permanebit spiritus meus in his hominibus, quoniam carnes sunt. nisi igitur adfigantur hae carnes cruci et configantur clauis a timore dei nostri, non permanebit in his spiritus dei.

Sicut sunt aculei timoris quibus conpungimur, ita sunt claui timoris quibus configimur. qui conpungitur excitatur, qui configitur mortificatur, ut peccato deficiat, deo uiuat. ut sciamus autem clauos spiritales esse, etiam stimuli spiritales sunt, de quibus scriptum est:

durum tibi est aduersus stimulum calcitrare. hoc stimulo Paulus stimulatus surrexit e terra et se leuauit, ut conuersaretur in caelo. confixus est clauis apostolus Thomas, ut diceret: nisi uidero in manibus eius fixuras clauorum et mittam digitum meum in locum caluorum. claui erant bonae cupiditatis, claui erant, etsi non perfectae fidei, tamen fidei incrementa quaerentis.