Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

I n matutinis, inquit, interficiebam omnes peccatores terrae. quomodo unus omnes interficere poterat peccatores terrae ? sed si consideres iustum, cui nox praecessit, dies adpropinquauit, potes uidere quomodo exoriente tibi sole iustitiae de luce uigilans interficias fomenta omnia delictorum.

utinam mihi adspiret haec gratia, ut gladio spiritali, qui est uerbum dei, ab ecclesia domini incentiua uniuersa possim abolere uitiorum et terrena auferre delicta, quibus in foueam quandam lubrici praecipitamur erroris, ut de ciuitate dei expellatur iniquitatis operator! ciuitas dei ecclesia est, ecclesia corpus est Christi. peccat in caelum, qui caelestis ciuitatis iura contaminat et inmaculati corporis uiolat sanctitatem suorum conluuione uitiorum.

Et uide, ne forte sint qui caeli et terrae peccatores sint. nam utique Adam, cum in paradiso esset, caelestis erat, post lapsum autem terrenus est factus et de paradiso expulsus est et eiectus. unde apostolus ait: primus homo de terra terrenus, s eccundus homo de caelo caelestis. abiciatur ergo a nobis imago terreni, suscipiatur imago caelestis non fuco expressa, non ceris, non coloribus adumbrata sed moribus, in qua se Christus agnoscat.

Confige clauis a timore tuo carnes meas as; a iudiciis enim im tuis timui. qui diligit domini testimonia, [*](2 cf. Ps. 54, 7 et tractat. 14, cap. 38 5*Ps. 100, 8 7 Rom. 13,12 9 cf. Mal. 4, 2 cf. Ps. 62, 2 10 cf. Hebr. 4,12 14 cf. Hebr. 12, 22. Col. 1, 24 21 I Cor. 15,47 26*Ps. 118,120 )[*]( 1 siue] add. illud sit, e diuerso unum significamus peecatorem, alterum praeuaricatorem T s. I, a 2 caeli] add. es A 4 sunt terrae 0 5 inquid 6 6 poterat interficere 0 8 diesj add. autem R adpropinquabit Mml potest O 11 uniuersorum M 12 quandam foaeam O 14 iniquitas operatorum N 15 caelestis] caeli 0 18 qui] add. et O 20 est factus et] factus MN unde] add. ait AJR, et v 21 ait om.R 24 cereis Mm2N non om.N Christus se av 26 praemittunt VIII AGNPR glauis P 27 enim] autem APR. )

350
configit clauis carnes suas, sciens quia uetus homo suus cum Christo confixus cruci luxuriam destruat carnis, ne cupiditates eius indo-