Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ait, quia uicem iniuriae laedentibus non rependerit —, praeuaricatores tamen diuinae legis exosus horrescat. in quo utique et clementia morum eius mansuetudoque pietatis et uehemens deuotionis aperitur intentio euangelici praecepti conueniens disciplinae, quam prophetico spiritu praeuidebat. etenim dominus Iesus et nostrorum inimicorum dilectionem nobis expetendam esse praecepit et dei hostes, etiamsi nobis aut parentum aut filiorum aut coniugii germanitatisque necessitudine copulentur, odio persequendos. sic enim scriptum est: si quis uenerit ad me et non oderit t patrem et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc etiam et animam suam, non est m e dignus.

Quod si quis otiosis accipiat auribus, fortasse dicat: \'tu, domine Iesu, legem dedisti dicens: dilige dominum deum tuum, dilige proximum tuum, et ut impleres hanc legem uenisti. dixisti per legem: honora patrem et matrem, et in euangelio iubes ut parentes oderim ? quomodo sibi conueniunt ista praecepta? sic mitis et humilis corde uenisti? non possum saluo pietatis iure odisse patrem, cui debeo quod creatus [*]( 1 Ps. 118,113 8 cf. Ps. 7, 5 12 cf. Matth. 5, 39 16*Luc. 14, 26 2l*Deut 6, 5. Leu. 19,18 23 Ex. 20, 12 25 cf. Matth. 11, 29 ) [*](def. A) [*]( 1 Iniquos-p. 341,1 patrem et matrem desunt in A praemittunt I GP et legem] legem autem b 2 quantos N quando Pml erga v ergo codd. a dominum scripsi dominus noster (nos O) cadd. dominum se v propendat GmlMml perpendat Gm2NOPBTa perpeiidatur Mm2 protendat v affec- tum NPRTa 4 qui om-NOPRT a om.R a cuius] accitua Tm2 7 ut] et R 8 rependeret R 9 exosus a exosos codd. v horrescit R 15 prose- quendos GPRv 20 quis] add. etiam O 22 et dilige Mm2 taom om.R 26 hire pietatis O )

339
sum, matrem longo decem mensium fastidio pii fetus onera portantem, cui in absolutione plus periculi, in dilatione plus taedii esi.

quid dulcissimi merentur liberi, ut a paterno excludantur amore, cum sit impium mori nolle pro liberis? quid uxor carissima, quaedam uitae coheres et consortium commune naturae? quid fratres isdem concreti uisceribus atque formati eodem naturae hospitio in hunc usum lucis emissi ? oderim ergo pignora caritatis ? ita euangelii lenitate rigorem praedurae legis inflectis, ut, quorum lex condemnat iniurias, eorum tu euangelio tuo condemnes gratiam?5