Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Uideo istiusmodi adsertioni me respondere non posse. sed tu, domine, responde; nec enim indiges ut excuseris, qui non eguisti ut uinceres. respondebit igitur: egone condemno pietatem qui odi iniquitatem ? ego parentes praecipio non amandos qui inimicos suadeo diligendos ? sed non legisti: tempus amandi et tempus odio habendi, et tempus belli et tempus pacis? de quo hoc dicit Ecclesiastes ?

nonne de eo quod ratione temporis fiat, ut aliquos pie et amare et odisse possimus, ut quos dilexeris odisse et quos oderis amare conueniat? non ego parentum infudi odia pectoribus filiorum nec coniugum suasi fastidia mentibus maritorum.

naturam interroga quid exegerim, quae utique auctoris arbitrium genitali singularum necessitudinum testatur affectu. amare patribus filios lex naturae est, maritis coniuges lex diuina est, quae coniugii caritatem in naturam uertit, ut fiat uua caro et unus spiritus. diligere fratribus fratres naturae praerogatiua est, quae eodem domicilio diu fotos adsuefecit ad gratiam caritatis.