Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Iam cetera, dentes et genas et sicut coccineum resticulum labia sponsae intellegimus animae esse uirtutes doctorumque diuersitates, qui uel spiritalem menti alimoniam dispensatione sedula subministrent uel praedicatione dominicae crucis sicut uerbi quadam linea alligent audientem uel modestia uerecundi et iuuentutis flore gratissimi etsi a tractatu pudore reuocentur, redoleat tamen in his odor Christi et, sicut in genas quasi de sacerdotali deacendit unguentum, eluceat pulchritudo doctrinae.

et hoc caput mouit synagoga et ideo abstulit dominus mirabilem consiliarium et prudentem architec um et sapientem auditorem, caput, inquit, et caudam, quoniam qui caput non tenuerant nouissima habere non possunt. sed iam ea quae adnexa sunt consideremus. [*]( l#Eccle. 2,14 5 cf. Hiob 38, 41 cf. Gen. 48,15 8 Cant. 5,12 12 cf. Cant. 5,12 14 cf. Cant. 6,5—6 20 cf. II Cor. 2,15 cf. Ps, 132,2 22*Esai. 3, 3 24 Esai. 9,14 26 cf. Col. 2,19 ) [*]( 3 alio A. alia R 4 sensu A sensum R 6 ianente Å ac] atqae 0 8 eias qaoque 0 9 sentibus 0 10 sint P rationali AOPB 12 habuadantia aquarum 0 14 iam cetera] Labia A iam certe Ov coccmam a 16 mentis O 17 quidam Oml quaedam R 18 alliget B molestia MB modesti acv 19 tracta AmlMml tactu 0 20 genas] genesi codd. prader O,a descendat A 21 ut eluceat O pulcritudo M 25 tencerun t MN OBv eaoaO ) [*]( LXII. Ambrtw. Para 5. Petschenig. ) [*]( 22 )

338

1 Iniquos odio habui et legem tuam dilexi. quanto erga dominum propendat affectu, sanctus propheta Dauid hoc uersiculo declarauit, quia, cum suos inimicos nequaquam sit persecutus — utpote qui et regis Saul, a cuius insidiis periculum salutis cauere uix poterat, nec uitam putauerit adpetendam et mortem aestimauerit uindicandam et parricidae filii ingemuerit interitum et multorum persequentium se flagitiis adpetitus ignouerit, ut ipse