Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et bene ait: hereditate quaesiui testimonia tua, quoniam, sicut ante heredes fuimus peccatoris, ita nunc heredes sumus Christi. illa fuit criminum, haec est uirtutis hereditas; illa nos obligauit, haec soluit; illa obaeratos faenore de-

lictorum adiudicauit inimico, haec redemptos dominicae titulo passionis Christo adquisiuit. mala Euae successio totum hominem deuorabat, praeclara Christi hereditas totum hominem liberauit. non ad unum quidem, non ad paucos, sed ad omnes testamentum suum scripsit Iesus. omnes scripti heredes sumus non pro portione, sed pro uniuersitate.

testamentum commune est et ius omnium, hereditas uniuersorum et soliditas singulorum. nouum tamen testamentum et singuli adeunt et omnes possident nec minuitur heredi quicquid a coheredibus uindicatur. manet emolumentum integrum et eo magis singulis crescit, quo pluribus fuerit adquisitum. alia condicio est hereditatis humanae.