Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

si diuisa fuerit, emolumenta minuuntur et heredis est damnum adscriptio coheredis. indiuisum regnum 25 Christi est, indiuisa hereditas. quomodo fieri poterat, ut diuisa esset hereditas, cum hereditatis fructus sit indiuisus, quod est regnum [*](2 cf. Tit. 1, 2 3 cf. Rom. 2,15 lO*Ps. 118,111 ) [*]( 1 testimoniis] testamonia AGR testimonii 0 satis] status APmlR 2 aput M 4 infimo, s. scr. m2 vel infideli P peccatore AN arbitrem Mm2N 6 terrestris PmlR 12 fuit] fit 0 13 oberratos OPmlR foenore AGMPR 14 adiuuabit G titulo dominicae Nav 15 deuoranit Na 16 non] cec M 18 scripti] christi 0 19 testamenti A communis APmlR et ius] eius eodd. 20 tamen om.ORv 21 pr. et om-OMNOPRav adeunt] eum ARmZ ad eum Rml quidquid G 22 emolimentum O emulumentum Rrtii 24 diuersa 0 fuerit Pm2 fuerint cet. av emnlunienta Ihnl 25 ascriptio NTiJ tliscriptio Ptnl descriptio eel. v colieredum A 27 sit fructas 0 quid A )

327
caelorum? aurum argentum praedium ab homine pluribus derelictum distribuitur ac secatur, solida ad singulos Christi dona perueniunt; omnes habent et nemo fraudatur.

Audiamus igitur commoda hereditaria. remissio peccatorum hereditas Christi est. certe solida per singulos et in commune est lucratiua; quibuscumque enim conlata fuerit, nulli decedit, accedit omnibus. corpori adquiritur quicquid unicuique relaxatur. nam si angeli super uno peccatore paenitentiam agente laetantur, quia lucrum suum putant hominis redemptionem, quanto magis lucrum summ generis quod est lucrum naturae!

hereditas Christi est resurrecno. hanc quisquam damnum suum dixerit, quae m uno communis gratiae nomen inuenit? Christus enim resurgens omnibus resurrexit, quoniam per hominem resurrectio mortuorum. quomodo igitur potest singulorum esse dispendium quae est totius corporis et humani generis reformatio?