Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Hereditaui testimonia tua in aeternum, quoniam am e exultatio cor dis mei sunt. etiam ista uox martyrum est dicentium quod hereditatem acceperint caelestium testimoniorum. dicit ergo propheta: \'heres sum mandatorum tuorum, successionem tuam fidei pietatisque iure iure non potest dicere istud nisi qui mandata custodit caelo et terra testibus adquisita. dixit enim dominus: audi, caelum, et percipe auribus, terra.

testatur elementa dominus ad redarguendos eos, qui noluerint praecepta diuina seruare, ut refugia omnia excusatio- 25 nis obsaepia. testatur et in homines dicens: estote mihi testes, et ego testis, dicit dominus. mandata ergo [*]( 1 cf. Ps. 102, 5 8 cf. Ioh. 13, 2 10 cf. Ps. 10, 6 (7) ? l6*Ps. 118,111 22*Esai. 1, 2 25*Esai. 43,10 ) [*]( 2 terra. GOPB dicis GJlml eicis O 3 nonJ add. enim v 4 desiisti Ov ante te laqueo] habes qui te liberet de laqueo 0 ante tej attende v te] de AJIPR laqueosuenatorumf 6 mercedem Aml mentem GMm1 alienisG etiarn om.O 7 me om-0 8 corj corde AmlNTa 9 dominus a nobis O Qobis M deus av 12 illis] eis Oav pos te MN 16 praemittit VII P uersus septimus a hereditate Mtnl heredifcate quaesiui ab 17 quia 0 eialtatio AGRtnl uos ista O 18 acceperunt testimoniorum caeiestium O 22 auribus percipe Nav 23 terram Rml 24 noluerunt 0 nolunt Ta 25 obsepiat eodd. v m om-NOav )

326
domini plena sunt testimoniis et ipsa sunt testimonia, quorum satis idoneus testis est qui non mentitur deus, apud quem et conscientia tua testis est, cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus,

satis fidelis etiam in infido pectore, quoniam arbitrum omnium quaecumque commissa sunt latere non possunt. nam si m iudicio terrestri etiam is, qui ad mentiendum uenerit subornatus, tamen, si testimonio fuerit conuictus alterius, solet prodere ueritatem, quanto magis in iudicio caelesti apud dominum Iesum necesse habet quae uera sunt confiteri, quem nouit scire quod factum est!