Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Tota ergo die in lege meditare, non perfunctoria tibi debet esse transcursio. si agrum emere uelis, si mercari domum, prudentiorem adhibes et quid iuris sit diligenter consideras et, ne in aliquo forte fallare, tibi ipse non credis. at nunc tu ipse emendus es tibi. de tuo pretio tracta, considera quid sis, quod nomen habeas, quid adquiras tibi: non agrum, non pecuniam, non gemmarum monilia,

sed Christum Iesum, cui nulla possint pretia, nulla ornamenta conferri. adhibe tibi consiliarios Moysen Esaiam Hieremiam Petrum Paulum Iohannem, ipsum magnum consiliarium Iesum dei filium, ut adquiras patrem. cum his tractandum, cum his tota conferendum est tibi, tota meditandum die, sicut meditabatur Dauid et haec erat [*](5 ci Gal. 4, 4-5 12 cf. Hebr. 4, 12 24 cf. Esai. 9, 6 ) [*](1 legiGMm1 2 ille AOv 3 enim orn.N 4 in om.GMm10Pm1Rm1 ueibo Pml 5 ideo om. NT 6 quo] quod GMmlNPR et om. MNOPR 8 iUi uulnus 0 ffle PmlRml 9 aurrexit Rv sarcire NPm1Rm1 10 subuculam Pm2 quod} quo GMNPm2Ta quem Ov pro om.GMNPRTa nomen Ta 11 distingat AR 12 uerbum dei N accutum G 13 per scriptum MNPm1 legis <m.N 15 fuco T 16 meditari Gm2MPm2Rm1 18 inris] ueri AOR 19 fallere AGMmlNPRm2 fallaris Oav tibI:: AGMNPT at] aut P Rm1 20 tractatur GMRav tractatus NPm1 quid sis] quae sit A quae sb P qui sis Rmla 21 agnup] auram 0 monilia Mml 22 possit Pm1Rm1 possant MOv 23 consiKatores Mm2N 25 tota om.a • 26 est die o sic a )

287
illi sola meditatio.

non saecularibus animus transducebatur inlecebris, non pecuniaria coaceruandi patrimonii cupiditate flagrabat, non proferendi limitis excludendique finitimi anxius curarum aestus studio meditationis intentum reflectebat affectum, quicquid poterat temporis dies habere, hoc totum sola sibi in lege meditatio uindicabat.

Sed etiam hoc parum est diligenti qui uelit ad beatitudinis gratiam peruenire; beatus enim die ac nocte meditatur in lege. angustior dies est meditatione doctrinae, non tantus dies in tempore quanta meditatio est in lege.

unde uide ne illud magis significare uideatur, quod ei qui in lege meditatur semper dies est et lumen sine defectu, quod nullae tenebrae noctis interpolent. alioquin quomodo neglegentiorem in processu operis declararet quem diligentiorem in ipsis operis sui propheta principiis esse uoluisset? in die ergo meditatur legis et euangelii praedicator.

Et fortasse illi qui nouum non recipiunt testamentum in nocte legerunt et ideo nescierunt neque intellexerunt. unde saluator, ne etiam nos legeremus in tenebris, admonet dicens ambulandum in die, quia non offendat qui in die ambulat; uidet enim gratiam lucis. qui enim ambulat in tenebris, scopulum offensionis incurrit.