Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus tertius: super omnes docentes me i ntelle x i, quia testimonia tua meditatio mea est. doctrinam profitentur scribae Iudaeorum, quia legem et prophetas ipsi priores habere meruerunt. sed illi profitentur docere, sed non docent. ei autem populo qui ex gentibus conpetit dicere: super omnes docentes me intellexi, quia illi non intellexerunt. respondet Iudaeus: \'unde habuisti intellegere, [*]( 7 cf. Ps. 1,2 17 cf. loll. 11,9-10 20.25 Ps. 118, 99 ) [*]( 1 animis GmlllIml traducebatur MOav 2 coacerbandi PrnlRml 3 aestus] estu ab GM 4 studium ANPmlRTa interdum ARrrd 5 medi- fcatione NOT uendicabat Gm2M0a 8 meditationi A 9 quanta meditatio est ARm2 quantus meditator (meditatur 0 meditatus a)cet. vuideatur sigm- ficare Mav 11 alioqui A 12 neglegHitior est R 13 principiis propheta O W meditator GNOPmlRmlv 16 etiam saluator ne a 17 legernnns Rm1 ammonet NP 18 offendit AORm2av 19 enim] autem Ov 20 uersus on-GMNOPTv tertius Rm2 III N P, om.AGMORm1Tv 21quia -2es om.AR meditatio mea estl meditabor jP meditabar T 21 qui] cm 3Pma Rm2,add. est a gentibusj add. credidit Ov, cf. p.293,25 25 dicentes AGRm1 26 respondit AGNPm1Rm1 )

288
scriptum est: interroga patrem tuum, et adnuntiabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi.

ego sum pater tuus, me interroga\'. sed etsi interrogauero, non respondebitis mihi, dixit Iesus, et ex illo respondere non possunt et ex illo supra illos intellego qui non intellegebant, quia testimonia didici quae ille non nouit. didici: qui sequitur me tollat crucem suam, didici: diligite inimicos uestros. et ideo optat anathema esse Paulus pro fratribus genere, inimicis fide.

Uideretur inconueniens esse uerecundiae prophetali huiusmodi usurpatio, eo quod praesumpserit dicere quod super omnes docentes intellexerit, cum uel legem Moyses acceperit a domino et populo eius instituta tradiderit, Aaron sacrificiorum omnium decurso ritu sacerdotalem docuerit disciplinam, Iesus Naue significauerit quemadmodum circumcisio possit iterari, Samuhel unctionis pro .

pheticae pariter ac regiae sacramenta monstrauerit. uideretur, inquam, inquam praesumptio, nisi praemisisset superiora, quibus non inmerito super docentes intellexisse se conprobaret. debuit hanc adsumere confidentiam qui docebatur a domino; et mandatum quod docebatur domini erat et ipse dominus qui docebat. merito super omnes intellexit quem docebat ipsa sapientia. unde et alibi a beatus quem tu erudieris, domine, et de lege tua docueris eum.

Ostendit igitur quod diuinum est homines docere non posse, et ideo qui docere praesumunt nesciunt, sed agnoscit discipulus qui docetur. in quo praeter donum scientiae, quod de spiritu sancto fuerat consecutus, moralis quoque suauis est locus, quod m [*]( 1*Deut. 32,7 . 3*Luc. 22, 68 6*Matth. 16, 24 7 Matth. 05 cL 8 cf. Rom. 9, 3 12 cf. Ex. 19, 7 13 cf. Ex. 28 14 cf. Ios. 5 1cf. I Reg. 16, 13 19 cf. Ps. 118,12.66.68 ci Ps. 118, 4 22*Ps. 93,12 ) [*]( 1 adnantiabit RmI 2 pr. tibi <m.AGMmlPR tuos Mm20,om. cet. av 4 noui respondere TmZa 5 non possunt om. codd. praeter O, a intellege intellegebam Ov 10 uidetur N uerecondiae Rml 12 intellegere 0 13 statuta O decurso ritu am.0 14 hiesus AGR iesu 0 se 16 pater AGPR 17 congrua GNPmlBml praemisissetj add. et AR 18 se om.AGMPm1 19 quod] quo a 20 dominus qui] quem dominusU 25 pr. qui] quod O 26 propter Ga 27 locus est NPav quod] quo O )

289
docentes sunt, qui quod non intellegunt docere se dicunt, et plurimi sunt discipuli, qui studio suo adsecuntur et industria quod non didicerint a magistris. denique ante nos quidam interesse dixit [*]( 2 ) inter docentes atque doctores, fortasse hoc arbitratus, quia doctores sunt aliorum iudicio ad hoc munus electi, docentes autem qui propria usurpatione hoc sibi munus adsumpserint. sed cedant necesse est ei doctores quoque, quem testimoniorum meditatione caelestium doctrina dei docentis inbuerit.

Super seniores intellexi, quia praecepta tua quaesiui. nec hoc quidem difficile, ut is quem dominus docuerit super seniores intellegat, siquidem dei gratia ad doctrinam maturitatemque aetatis progrediatur senilis. cum enim aetas senectutis uita inmaculata sit, utique doctrina uitae inmaculatae senilem praestat aetatem. denique excusanti Hieremiae, quod iuuenis esset, responsum est: noli dicere: iuuenis sum, eo quod non aestimaretur iuuenis definitione diuina qui incanam haberet prudentiam, quae sanctificationis caelestis gratia reluceret.