Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

istos ergo euangelica auctoritate suos inimicos dicit esse qui inimici sunt dei. nam si is, qui non relinquit parentes propter dei nomen, non est deo dignus, quanto magis, qui diligit eius inimicos, acceptus deo esse non poterit? quos ergo inimicos habet? si gentiles, quomodo eos prophetico credituros spiritu praeuidebat? denique ut benedicant et ipsi dominum in superioribus adhortatus est. et quae magna laus super eos intellegere, qui metalla et saxa uenerando similem rigorem stuporis adtraxerint?

Quos igitur habet inimicos nisi haereticos? ipsi enim sunt inpugnatores fidei, ueritatis inimici. quos nisi Iudaeos? ipsi enim grauiores inimici qui ex amicis inimici facti sunt. super eos intellegit [*]( 4 cf. Ps. 118, 98 ll*Ps. 138,21—22 14 cf. Matth. 10, 37 17 cf. Ps. 65, 8 ) [*]( 2 conseruat] add. sequitur uersus secundus a 3 alio seripsi alii ARm1 alius GMORm2Tv IlNP,om.a uero om. cadd. praefer ARjtv uersu seripsi uersus AGJIORTv, om.NPa; add. super inimicos meos intellegere (pnidentem GM,om.O) me fecisti (edocuisti me O) mandata tua (mandato tuo Gm2M mandatum tuum O), quia tu es (quia in aeternum mihi est GM, om.O) GMNOPTav 5 et T ut ANPE aut GMOav caritate debet GJI 6 et] aut GMNOPmlav ut Pm2R euangelicaj add. narratione uel Ma 7 gratiam dei 0 uere N fernntur inserui diiigunt MNOTav 8 quando N dilectione AB conformesA respuerat a respueret v 9 aliquam causam iustam 0 quia 310 hii OR ii v significant O 11 ipse] iste GMNPRav et eras. M, om.a 12etiusto GNPav 13 esse dicit MO dei sunt N hisO 14 reliquitO nomen dei R nomen] uerbum 0 15 esse deo 0 16 eos] quos GMNOPRmlTmlv super eos iuteilexit quos Tm2a 17 benedicatur A benedicantur N PR domino A dominus (siR flP. M2) P domini R 20 inimicos om.M 21 nisi om-AR enim] add. sunt a - 22 facti sunt inimici GMNav hos O )

285
qui legem spiritalem esse intellegit. quid ergo prodest lex, sifinem legis ignores, si mysterium nescias, si sacramenta non noueris ? Iudaeis ex ouibus agnus occiditur pro celebritate paschali, nobis pro redemptione mundi unigenitus dei, partus uirginis immolatur. quid proficiunt Iudaei, quod sanguine agni domos et postes suos inliniunt ? nihil utique, quoniam ligna his aut saxa prodesse non possunt.

nobis proficit omne mysterium, qui abhorrere credimus a gratia spiritali, ut habitationes nostras sanguine pecudis cruentemus et ne ora nostra cruore tinguamus. sed corpora nostra sacramento crucis dominicae consecramus et confessione mortis domini nostri Iesu Christi sanctificamus oris adloquia; corde enim creditur ad iustitiam, ore confessio fit ad salutem.