Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

quia prodest, quod Hebraei aurem seruuli pertundunt subula et praeputia sui circumcidunt corporis ? non intellegunt penitus, quid lex diuina discernat. signa sunt ista, non ueritas. sed ille intellegit, qui cor suum spiritali circumcisione castificat, ut conluuiem omnem corporeae labis emundet. ille intellegit, qui subulam et aurem mentis uigore transcendit et illam animam, quam pertransiuit gladius ad reuelanda cordis occulta, perpetuae praemio libertatis attollit uel examinandis sermonibus sollicite seruiens, quoscumque uirtutis suae aure susceperit, mysterio sanctificat spiritali.

azvma sibi Iudaeus quibusque annis facere consueuit et nescit se malitiae esse fermentum. sed qui intellegit quid sit uetus expurgare fermentum, ne totam massam corrumpat, ueterem hominem cum actibus suis expurgat, ut fiat noua consparsio ueritatis. Iudaeo ista dicta sunt et christianus audiuit, quia, dum aurem suam subula illa pertundit, [*]( 5 cf. Ex. 12, 7 8 cf. Ex. 12, 9. Gen. 9, 4. Leu. 17; 14 ll*Rom. 10, 10 13 ef. Ex. 21, 6. Gen. 17, 11 18 cf. Luc. 2,35 21 cf. Ex. 12, 8 23 cf. I Cor. 5, 7. 6 ) [*]( 1 spiritmalem GM intellegunt P 2 misterium OPR ministerium T 3 ex ouibus om.O pascali a 5 domus NOP inlinunt ARml (carr. ml) 8 et ne om-av 9 tingamus av dominicae erucis 0 10 eonseeremus AMm2NTa 11 sanctificemus ARtn2a 12 ore] add. autem AOav 13 sraro pertundit a 14 sui om.N quod AGMN 15 diuina les M decernat 0 snnt] sua AR 20 seruientes AOPR 21 aurem 0 suscepit NT sus- ciperit a spirituali GMN azima ANOP azzima GM 22 quibusque annis ARm2 quodannisM quotennis 0 quotannis eel. v esse malitiae 0 23 expurgafc GOPRa at snis] eius OPRT 25 conspersio ANOPm2Rm2av 26 ille (illa a) subula av iBeO.. )

286
audire non potuit uulneratam aurem gerens;

non legis, sed stultitiae suae subula cruentauit aurem suam. illa audiendo quae spiritaliter reuelantur perforauit aurem suam ferro; maluit enim in ferrum quam in uerbum credere. ideo seruit, ideo liber esse non meruit, ideo nec completi temporis ei gratia suffragatur, quia plenitudinem temporis non recepit, quo filius dei missus est ad salutem et uenit ad redemptionem, factus sub lege, natus ex uirgine, uictor mortis, largitor resurrectionis.