Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Est ergo in nobis, ut et bene aliquid oderimus et bene aliquid [*](4*Ps. 49. 17—20 16 cf. I Petro 2, 1 17*1 Petro 2, 2 20 cf. I Petro 2\' 23 22 cf. Rom. 7, 15 24*1 Ioh. 2, 16 ) [*]( N1 spes resurrectionis Mm2Nav sint] suat i 2 possent PR populib NPm1T 6 pos te NRml 7 aat. cum om B 9 concinnauit b dolis Ptnl dolumb 11 est] add. hoc 0 14 in om MNOPRav tua lingua O com- ponat GMNm1ORav 15 forinsecus AOR 17 dudumj nuac Ov 18 ratihi0nales AmI rationabiles Am2GMNOav rationabilis Rm1,add. etGNNav lac— )[*](def. A) [*](p.303, 24 et omnibus desunt in A 19 ostendens GMNPa enim eras. N lingua] add. doeet a 21 ut] et GRmZ 23 malum quod erat in carne sua, ideo iohannes O epistola codd. ev 25 carnis est 0 )

298
diligamus. sicut enim bene amare possumus seruos dei et bene diligere possumus inimicos nostros secundum uerbum domini, ita bene odisse possumus inimicos dei, odisse iniquitatem, odisse perfidiam, odisse turpitudines, odisse mundi istius uanitates. odio igitur debent esse

quae saeculi sunt, ne securis affectibus et otiosis blanda conciliatricula uoluptatis inrepat inlecebra. facile capit oculos petulantis forma meretricis, nisi eos odia premant iusta et inpuritatem indignatus auertat affectus. inflat plerumque homines et tumido resupinat fastidio nobilitatis iactantia et rerum affluentia saecularium, nisi pudeat in te aliena magis quam propria laudari. Christus cum diues esset, pauper factus est; in paupere, non in diuite te redemit. confitentibus dei filium imperabat tacere, ut operibus magis quam sermonibus deus agnosceretur;

et tu nobilem te dicis, qui es factus eterra? Dauid rex dicit: memento, domine, quia puluis sumus; et tu in hoc caduco atque limoso genere gloriaris et diuitem te putas, qui cras potes esse mendicus, cum uita tua non in abundantia tua, sed in dei sit misericordia ? cui honor, gloria, laus, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.

XIV. LITTERA NUN

\'Nun\' littera Hebraea est quarta decima, cuius interpretatio est \'unicus\' uel in alia interpretatione \'pascua eorum\'. ecce ipsae Hebraeorum litterae testificantur dominum Iesum esse unicum patris filium, uerbum dei. denique primo statim uersu Dauid de unico filio dei dicit: lucerna pedibus meis uerbum [*]( 2 cf. Matth. 5, 44 5 blanda concUiatricula] cf. Cic. Sest. 9, 21 10 cf. n Cor. 8,9 12 cf. Matth. 16,16. 20 14*Ps. 102,14 17 cf. Kom. 16. 26*Ps. 118,105 ) [*](def. A) [*]( 02man. lenimom.N bexie enim GMPa seruos dei] sanctos domini O 2 man- datumNTa 4 turpidines 0 esse debent av 5 quo B blanditer v 6 oculus R peculantis M speculantis N patulantis 0 7 formam impuntate O 8 tumido ore GMmiPm1Ra tumidiore Mm2Pm2 supinat GMPBa 9 fastigium Ga fastigio Nm2 lOaEeni Bml 14 e NOTav de Pm2R2, om.GMPm1Rm1 19 nihil subscriptum in codd. 22 Cum (C del.)O Num PR XIIIIa GP XIIII MNR 23 uel sicut in alia interpretatione habetur Tm2a 24 testantur Na 25 patri MN 26 dicit] add. IO I-V- & )

299
t tuu m, domine, et lumen semitis meis. unde intel- [*]( 2 ) legimus ideo per litteras Hebraeorum psalmum hunc esse digestum, ut homo noster tamquam paruulus et ab infantia per litterarum elementa formatus, quibus aetas puerilis adsueuit, usque ad maturitatem uirtutis excrescat. litterae autem singulae uelut tituli sunt eorum uersuum, qui sub isdem litteris adscribuntur, seriem et continentiam declarantes, sicut hic \'unicum\' significat littera et de unigenito dei filio atque eius aeterni luminis claritate psalmi huius portio prophetat.

Nec sane ab ista abhorret etiam illa in alio reperta codice litterae huius interpretatio. quae sunt enim pascua nostra, hoc est fidelium, nisi Christus? in cuius pascuis se locatum propheta laetatus est dicens: in loco pascuae, ibi me collocauit; ipse enim nos pascit et reficit. bona pascua sacramenta diuina sunt.

carpis illic nouum florem, qui bonum odorem dedit resurrectionis; carpis lilium, id est splendorem aeternitatis; carpis rosam, hoc est dominici corporis sanguinem. bona etiam pascua uerba sunt scripturarum caelestium, in quibus cotidiana lectione pascimur, in quibus recreamur ac reficimur, cum ea quae scripta sunt degustamus uel summo ore libata frequentius ruminamus. his pascuis grex domini saginatur.