Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus octauus: a mandatis tuis intellexi; propterea odio habui omnem uiam iniquitatis . consequens huic uersiculo est: concupiscens sapientiam serua mandata; sed nemo potest seruare nisi qui intellegit. denique redduntur cotidie omnia uerba legis a

quibusdam senioribus Iudaeorum et nemo eorum potest custodire mandatum. neque enim arborem dixerim custodire fecunditatem naturae, quae luxuriat in foliis, uanescit in fructu, nec terram illam dixerim custodire fructus suos, quae quod filicem inuisam pascit agricolis, edere frumenta non soleat, nec pastor custodire uidetur pecus, qui eligere pabula profutura non nouerit, lupos cauere, canibus uallare ouilia sua, nesciat potum, cum opus sit, ministrare.

nam producere tantummodo sine ulla cura mutum pecus tantundem est quantum scripturas legere populum Iudaeorum. ubi sint spiritalis- 25 talis pabula sacramenti, ubi littera occidat, ubi intellegibiles [*]( 3*Ps. 118, 103 8*Prou. 23, 9 l2»Ps, 118, 104 14*Eceli. 1, 26 (33) 26 ci II Cor. 3, 6 cf. Ioh. 10,12 ) [*](1 amaiitodo Mml 5 euanescit av 6 uiscera uitiosa NOPav 7 co: gnoscetA creduntnrO 8 aure AGPm2Rm2 9 inrideant Mm2 lOreiciatN Doa potest sentire av 12 uersus om.GNOP Rmlv octauus] VIII AMRom NOPv 13 propterea] propter hoc GMNav propterea hoc Ptnl hodio MNP odio habui] odini 0 16 cotidie redduntur 0 cottidie M 191oxoriat MRrnl folia Mml 20 quae Oav, om. cef. quod] cum a, om Ov felicem Gm1Mm1Pm1Rm1 21 parit Ov agricolis] add. et O 24 produre A 25 legere] add. tantum Tm2av Indaeorum] add. et nescire a 26 papula Rtnl pascua av excidat O inteliigibilis Mml incurrent APmlRml iucurrant GMNPm2Rm2a )

297
incursent lupi, ubi sit requies refectionis, ubi resurrectionis spes, qui sint canes qui pro gregis possint latrare custodia, populus et ipso grege magis mutus ignorat.

Itaque si dicat: \'mandata custodio\', respondetur ei: tu uero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te. si uidebas furem, simul currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas. os tuum abundauit nequitia et lingua tua concinnabat dolos; sedens aduersus fratrem tuum detrahebas. non est hoc custodire mandata, sed praeuaricari; statutis facere contraria non est intellegere, sed ignorare.

quomodo possunt uerba dei dulcia esse in faucibus tuis, III quibus est amaritudo nequitiae? quomodo mei et lac sub lingua tua, cum dolum in lingua tua conponas, ut aliud pectore concipias, aliud forensi sermone praetendas, ut decipias incautum, cum tibi Petrus apostolus dicat, ut deponas omnem malitiam et fucum simulationis abicias, dicens: sicut dudum geniti infantes rationabile sine dolo lac concupiscite ?

ostendit enim nobis quid sit mel et lac habere sub lingua, ut non maledicere maledicentibus, sed benedictionem referre nouerimus, nesciamus odisse nisi uiam iniquitatis, ut facere quod execramur reluctanti caueamus affectu. ideo Paulus cauebat in carne sua malum, quia oderat; ideo Iohannes monet in epistula sua, ne diligamus saeculum, quia omne quod in saeculo est concupiscentia est carnis et concupiscentia oculorum et iactantia uitae.