Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

inluminat tempora statuta custodiens, fukret splendoribus luna nocturnis et lux eius in tenebris micat. stellarum nitentium rutilat globus sollemnique statione et conuersione ac demutatione funguntur. lex una diuersis, constitutorum semel uices cursuum custodire nec fines transire praescriptos. manet ipsa inmutabilis demutatio et conuersio uertere ordinem suum nescit. una omnium oboedientia, [*](7*Os. 10, 12 ) [*]( 2 ae] et 0 3 autumni Ov hibemi cet. a 6 etiam] enim 0 9 lasciuendo 0 luxorient et iuxoriat Rml seminis Mm2 sermonis cet. av tenuiatur T 10 ebetatur ex euetatur P hebitatur Rm1 11 dequoque 0 12 simus ipsius caelestis 0 caelesti Mml 14 quoque om.a 16 cana AmlMa reprimant A 17 non quid Pvil 18 nonne] num GMNOm2Rm2 non OmlP Rml cottidianos G 19 continuos] cotidianos 0, add. non GMNOm2RnZ 20 misterii 0 idem Aml hisdem Oa iisdem v uitibus Mm1 redit nmusO 21 reparatur ARm2 tempora—22 inluminat om.AR hisdem3?Oa iisdemv 22 fulgit Pm1I 27 una] unitGml unita Gm2Mml unitur Mm2NT oboedientiam AG, add. est s. LP )

257
discretis muneribus indiscretam praescriptae constitutionis tenere concordiam.

In caelo ergo permanet uerbum, quia satanas de caelo cecidit. non habebat in caelo locum, propterea cecidit. quo cecidit nisi in terras ? ideo hic adulteria homicidia ebrietates abundare coeperunt. inde exclusus acrior ad nos uenit et temptationes solito asperiores tamquam iratus exercet.

in caelo igitur permanet uerbum, quia inde deiectus est diabolus; in terris non permanet, quia huc totus aduenit. et uide utrum hic permanere uerbum possit in nobis, ubi tantos laqueos diabolus aspersit, qui dum esset in caelo, nec ibi uerbum poterat permanere. denique quia et ipse uerbum non tenuit, cecidit e caelo.

In caelo ergo uerbum permanet, quod secundum uerbi dispositionem regitur et gubernatur. sed quia et ipsum caelum praeterit, ideo non dixit \'in saecula\' permanere, sed \'in saeculum\', quamquam propterea praetereat, ut fiat nouum caelum, noua terra, nouum testamentum, ut facie ad faciem gloriam domini uidere possimus.