Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Uerumtamen quia et in caelo fuit uitiis locus — nam utique non cecidisset inde aduersarius nisi in criminibus deprehensus; nam et stultus sicut luna mutatur et caelum ipsum tenebris obducitur —,\'uidetur utique non de elemento dictum, sed de uirtutibus potestatibusque caelestibus. sunt enim sanctae uirtutes in caelo, in quibus nihil lubricum atque terrenum sit.

sunt etiam in terris caeli qui enarrant glorim dei. qui sunt isti caeli audi dicentem: sicut portauimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem huius caelestis. isti igitur caeli sunt qui etiam in terris positi audent dicere: nostra [*](3 cf. Esai. 14, 12 15*Ps. 118, 89 16 cf. Esai. 65,17 17 cf. II Cor. 3,18 21 Eccli. 27,11 (12) 25 cf. Ps. 18, 2 26*1 Cor. 15, 49 28 Phil. 3, 20 ) [*]( 3 uerbam] add. tuamO sathaaasOa 5 habundareGM0 8 eiectasO terras AGMmlPR terra v huc] huic A 9 hic in nobis uerbum poatum permanere possit 0 10 sparsit GMmlO asparsit PmlBml cum GMNPTa- 13 permanet] add. et av uerbum dispositione AR 14 all. et om.NTa 16 propterea] postea O, om. v caelum] add. et GMNOPav terra nona 0 17 dei 0 20 in om.N 21 sicut] ut a 23 enim om.P 25 qui sint Mml 28 sunt caeii av ) [*]( LXII. Ambros. Pars 5. Petschenig. ) [*]( 17 )

258
autem conuersatio in caelis est.

isti sunt caeli in quibus fides grauitas continentia doctrina uita eaelestis. nam quemadmodum terra dictus est, qui lapsus ex illa praeuaricatione caelestis gratiae et in haec uitia terrena deiectus praeuaricationis suae uinculis se ligauit, ita e contrario caelum dicitur, qui uitam angelorum custodia integritatis exercet et corpus suum continenti sobrie-

tate moderatur, mentem quoque suam miti tranquillitate componit, pecuniam pauperibus misericordi liberalitate dispensat. est ergo et in terris caelum in quo possunt uirtutes esse caelestes. caeum mihi thronus ego magis iusti affectum quam elementum intellego. illum puto caelum ad cuius animam uenit Christus et pulsat ianuam et, si aperueris, ingreditur. nec solus ingreditur, sed etiam cum patre, sicut ipse ait: ego et pater ueniemus et mansionem apud eum faciemus.