Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

supernis nempe uel [*]( 4.5.6.12*Ps. 118, 89 8 Matth. 24, 35 19*Esai. 65,17 21 cf. p. 253, 24 et 13 ) [*](def.A) [*]( 3 uerbum domini s.l.m2P alii 0 7 domine, uerbum tuum Nrzv 9 praeteribantj transient 0 11 istius mundi opera av 12 indicat Ta 15 praetereuntes Mml 17 cadant OPtn2Ra quomodo] add. potest RmZv permanet Mm2NTa permaneret P 18 nisi] pergti A 19 absoloite Mml 20 in om.O 21 quod] cnmNTa 22 uerbum] ixdd. dei O 24 insensibilia NT ethicum Ov et hic ud (eum a) locum eeL a 25 ut] et R sint Pm2 27 statuam ex statuorum B 28 superius a )

256
pluuiis uel calore uel fotu aeris huius infunditur terris atque alitur larga fecunditas. caelo annus labitur per dies ac menses et tempora autumni atque hiemis, ueris quoque et purae digestus aestatis. de caelo uitae tuae imaginem cape; etiam quando non germinas fructum, sere tamen semen ad fructum.

sunt semina quae de caelo sunt et seruntur in terris. est etiam superna uindemia, unde ait propheta: serite uobis ad iustitiam, uindemiate ad fructum. et quando non florent opera tua, foue tamen semina tua, ne lasciuiendo luxurient. quod luxuriat in flore seminis, tenuatur et hebetatur in fructu. fructus ipsos usque ad maturitatem decoque.

Imitatores etiam ipsius caelestis simus elementi: non semper sole feruet ardenti, frequenter nubibus priusquam, pluuiis uehementibus inhorrescit, iactis niuibus tegit terram. non ergo sit in te quoque diuturna lasciuia; succedant maesta senilium curarum tempora et tamquam incana maturitas agrum hunc tui corporis reprimat.

utilior saepe tristitia est, quae comitem solet habere grauitatem. numquid ulla in ipso est sole praeuaricatio ? nonne cotidianos cursus suos seruat? numquid continuos nouit luna defectus et commissi munus deserit ministerii? isdem nempe uicibus annus redit, eodem statu reparantur tempora, isdem obsequiis reformantur. sol diem