Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

unde arbitror etiam de huius mundi dominis dixisse Paulum: nam etsi sunt qui dicantur dii siue in caelo siue in terra, nobis tamen unus deus pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus dominus Iesus, per quem omnia et nos per ipsum. uerbi igitur totus erat apostolus Paulus. ideo dicebat: quoniam experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus.

ille ergo dicebat: \'Christi sum\', et respondebat ei dominus: \'meus es\'. qui uere dicit: \'tuus sum\', audit a domino: \'meus es\'. denique de ipso dominus ad Ananiam, cum mitteret eum ad sanandum Paulum, ait: uade, quoniam uas electionis est mihi. et quia perseuerauit Christi esse, quasi impleto certamine coronam meruit inuenire iustitiae. [*]( lOICor.4, 4 11 cf. I Cor. 1,1 13 cf. Matth.12, 36 15 I Cor. 8, 5—6 20*11 Cor. 13, 3 25 Act. 9, 15 27 cf. II Tim. 4, 8 ) [*]( 1 reperio GOPtn2av tuum sibi 0 3 est ergo MOav ergo christi est N christo Mml alienus est N 5 ego] add. qui a me merore inmutor R indignatione] add. non est christi a 6 quid Rm1 7 iterum om.P 9 nec om.GMmlO leaare N Pv accederit PmlBml 11 dicebat CQàd. av, correxi apostolns] add. domini nostri a 13 plurimos M 15 etiamj et 0 ) [*](dei.A) [*]( huiusmodi GMOav hniasmodi mandi N 17 in terra—p. 2\'78,25 consummatam desunt in A 18 illo afi 20 quoniam] an O 21 iilius O 22 ei om.N 23 nero R 24 annaniam GRml 26 quiaj qui R 27 iustitiae] add. tuae R ) [*]( 18* )

276