Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Recte ergo propheta dixit Dauid: tuus sum, qui semper in domino mansit. et qua ratione dixerit \'tuus sum\', addidit: iustificationes tuas exquisiui, hoc est: nihil aliorum quaesiui, sed id solum quod tuum est desideraui. alii quaerunt mo-

nilia pretiosa, ego solas iustificationes tuas quasi quaedam serta iustitiae. alii domum ad domum, uillam ad uillam iungunt, quasi soli habitare possint in terra hac, et elementum uolunt occupare commune, alii possessionem aeris ipsius uindicare; mihi in tuis iustificationibus omne patrimonium est, nescio possidere nisi quod tui iuris est, in tuis eloquiis spiritalis mihi cura refulsit argenti. mihi portio deus est, tuus sum ego, quia pars mihi hereditatis non in auro, non in argento est, sed in Christo Iesu.