Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Non ergo est Christi nisi qui est alienus a crimine, non est Christi nisi qui potest semper se Christi seruulum demonstrare. nam si quis mutabilis est, ut ego aut maerore mutor aut indignatione, uenit ira et dicit: \'meus est; ante horam meus erat, spero quod iterum meus fiat.

uenit tristitia et dicit: \'meus est; ante horam in mea possessione fuit, in meo iure; erigere animum prae maerore non poterat nec oculos eleuare et, si triste aliquid acciderit, ad me ilico reuertetur\'. quis ergo est dei nisi qui potest dicere: nihi 1 mihi conscius sum? ideo dicebatur Paulus apostolus Iesu Christi, quia nulli alii obnoxius tenebatur. ego autem nunc dei mei sum, nunc tristiae, nunc iracundiae, nunc uerbi otiosi. et ideo qui plures dominos habet non potest uni dicere: \'domine Iesu, tuus sum\'.