Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quomodo ergo tu, qui huiusmodi es, potes Christo dicere: tuus sum\'? respondebit tibi ille: non quicumque dicit mihi \'domine domine\', intrabit in regnum caelorum, non quicumque dicit mihi: tuus sum\', meus est. meus plane es, si uocem non redarguat conscientia, si sermonem tuum animus aut opera non refutent. ego non nego meum esse eum qui ipse se non neget aut certe si pro me se ipsum sibi abneget. nolo habere seruulum pluribus dominis seruientem. nam quomodo meus est,

si mihi dicat uerbo \'tuus sum\' et operibus neget et factis se diabolo adiudicet et obstringat i non est meus quem libido succendit, quia mea castitas est; non est meus quem cura spoliandi minoris exagitat, quia mea integritas est; non est meus quem ira mobilis inquietat, quia mea tranquillitas est; non est meus uini crapula temulentus in lucem, ambitione gloriae saecularis ebrius in periculum, qui non possit sobriae moderationis seruare uestigium. pax sum ego, litigare non noui. quid mihi ad eum de quo ueniens diabolus dicat: \'meus est; [*]( 5*Matth. 4. 9 10*Matth. 7, 21 23 cf. Eph. 2,14 ) [*]( 1 tibi om.NO ideo am.N aliis imperare te 0 aliis te av 4 saluatori Mm2Nv 5 dabo tibi v 6 ipse om.N 7 dicunt singula 0 8 quam] quid quam Mm2 9 huius mundi AR dicere christo M 10 dicent PRml 11 hic intrabit A intrauit Pnll 13 es] est AG 14 animos Rml nego] ego A 15 pr. se om.O negat GMN abnegat N 16 plurimis a es a (sed dicat) 17 diabulo Rml 19 est castitas Nav minore*N minores Pv 20 iiitegritas] largitio GJINPTa ira (i in ras. m2) JIOv meror AR ora G mora P aura Ta, om.N; cf. p. 264, 2 mobilitatis Ta 21 in lueemj illuuie Mm2NTa, om.G 22 ambitionis GJINPTa, add. imparus a saeculares Bml, add. cupi- dus a qui in periculum v 23 potest NPTa 24 noui] add. ut GMNPRTa ad om.MNPTa dej do O ueniet GMPm1Sm1 ueniat NOPm2av et dicat GMNOPRmlav )

275
nam mihi sua colla curuauit, mea in illo plura repperio, nomen sibi tuum uindicat et meum munus\'?