Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

non ergo patrii funeris sepultura [*]( E ) prohibetur, sed necessitudini generis diuinae religionis pietas antefertur; illud consortibus relinquitur, hoc mandatur electis. aut quia sepulchrum patens guttur est inpiorum, memoria eorum abolenda praescribitur quorum simul cum corpore meritum occidit, nec reuocatur ab officio patris filius, sed fidelis a perfidi communione secernitur.

est enim propria quaedam sepultura iustorum, qualis illa de qua dictum est: [*]( 2 Apoc. 9, 6 3 Ezech. 18, 4 8 II Cor. 5, 6 9 Philipp. 1, 23 lOICor.6.17 Ioh.17,21 lllob.1,14 151ob.l7,21 16Luc.9,60 19Pa.5,10 20Pa.9,7 ) [*]( 1 enim] autem L aorte] praeuaricatione PL 6 carpet A, carpit X 9 a deo A autem] enim )( 11 uerba per...assumti e.cp. M<3 et in mg. adscr. at in claritatp nature celestis adsumti A 12 post claritatem add. in naturae caelestis a, caelestis C\'j\' et (ow. claritatem) ET 13 inuiolabitis concordiae PBL animorumque A (que N. u. MtJ) χ 14 diurnae a, diuinae L 16 patrii jP (-ris m3) Y (i alt. a. M m2) pati L pat π patri a (i in ras.) cet. paterni Erasmus funeri PL 17 ṇẹc̣ (sed m3) P necessitudine P (i a. e tert. m2) Z necessitudini (i ult. ex 6) G necessitudinis X (s ult. del. π V) diuina FOY 18 relinquetur FOY 20 perscribitur Αχ 21 reuocatur (u pr. s. M.) P 22 quaedam propriae P (e eras.) L )

300
haec enim mittens hoc unguentum in corpus meum [*]( F ) ad sepeliendum me fecit, et ideo qui bona fide in se sepelit Christum. ut cum eo resurgat, diaboli perfidiam in se sepelire non debet.

est et illa prophetica, ut supra sepulchra maiorum quaedam ponamus, quae lector agnoscis, infidelis intellegere non debet, non quo cibus imperetur aut potus, sed sacrae oblationis ueneranda communio reueletur. non ergo interdictum est muneris, sed religionis mysterium conmunionem [*]( 1421A ) nobis cum gentilibus mortuis non futuram; nam cum sacramenta uiuorum sint, non uidentur mortui qui habent uitam.

ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos. ad LXX [*](10,3) discipulos dicit hoc, quos designauit et misit binos ante faciem suam. qua ratione binos misit? quia bina missa. sunt animalia in arcam, hoc est cum mare femina, inmunda per [*]( B ) numerum, sed mundata ecclesiae sacramento. quod conpletum est oraculo, quod Petrus sanctus accepit dicente sibi sancto spiritu: quod deus mundauit tu conmune ne dixeris. et aduertit dictum esse de gentibus, qui corporeae magis generationis successionem quam spiritalis gratiae sequebantur. hos mundauit dominus et passionis suae fecit heredes.

mittens ergo discipulos in messem suam, quae licet uerbo dei insita tamen culturae laborem et sollicitum munus operari [*]( c ) requirebat, ne aues caeli sparsa semina dissiparent, ait: ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos.

contraria sunt ista sibi animalia, ut alia ab aliis deuorentur. sed bonus pastor lupos gregi suo timere non nouit, ideoque isti discipuli non [*]( 1 Matth. 26, 12 2Rom.6,5 CTob.4,17 13 Gen. 7, 2 14 Philo Quod deus immut. 18 (I 285, 11 Jtf.) 17 Act. 10. lo 23 Luc. 8, 5 25loh.l0,12sq. ) [*](1 mittens enim haec PBL 4 sepulturam malorum χ 6quodPL inpetretur PBL 9 gentibus αΒΧ incramenta (sa a. in m3) A 12 hoc] hos PetBCLA\' 13 qua] et qua PBL 15 mundaf (ta s. e m2) A 16 acs petrus / sibi spu sco Χχ sco spu sibi PL .17 ne (cr<M.) conmune ne J\', ne commune JBCy 21 quia (quap m2) A 22 munis (v 8. i m3) P operari 0 e< (-rii m2) AF operarii cet. 28 ne (m2 mc) A. asparsa G aspersa ΕγΤ 24 ista] pa P )

301
in praedam, sed ad gratiam diriguntur; sollicitudo enim pastoris boni efficit, ut lupi in agnos audere nihil possint. mittit ergo agnos inter lupos, ut conpleretur illud: tunc lupi et agni simul pascentur. [*]( D )

Et quoniam proxime de uulpe nobis non ingratus tractatus euasit, si iudicium uestrum fidele in figura minusculi animantis expertus sum, praesumo quod profunda mysteria, quae luporum specie uelantur, studiorum uestrorum possim aperire suffragio. in specie uulpium haereticos significari supra expressimus, qui promittunt nomine quod Christum sequantur, sed studio fraudis abiurant. hos non suscipit dominus. sed a suo [*]( E ) nido arcet et prohibet. lupi quid significare uideantur debemus aduertere.

bestiae nempe sunt quae insidiantur ouilibus, circa pastorales uersantur casas, habitacula domorum intrare non audent, somnum canum, absentiam aut desidiam pastoris explorant, ouium guttur inuadunt, ut cito strangulent. feri et rapaces idemque natura corporis rigidiores, ut se facile non possint inflectere, inpetu quodam suo feruntur et ideo saepe [*]( F ) luduntur. tum praeterea si quem priores hominem uiderint, uocem eius quadam naturae ui feruntur eripere: si autem homo prius eos uiderit, exagitare memoratur. et ideo cauendum mihi est ne, si in hodierno tractatu spiritalium mysteriorum gratia non potuerit refulgere, lupi me prius uidisse credantur et sollemne uocis extorsisse suffragium.

nonne lupis istis haeretici conparandi sunt, qui insidiantur ouilibus Christi, fremunt circa caulas nocturno magis tempore quam diurno? [*]( 1422 A ) semper enim perfidis nox est, qui lucem Christi scaeuae nebulis [*]( 3 Esai. 65, 25 6 cf. sect. 30 17 cf. Plin. N. H. XI, 177 19 cf. Plin. N. H. VIII 80 26 Verg. Aen. 9, 60. ) [*]( 2 nil ΡγL 6 fidele (-li m3) P in om. PBL 8 posaem A 9 significare A aapra significari ET 10 sequuntur Er secuntur T . 16 feri et A feri ac ΕγΤ feF C 18 posait PL flectere FOVEGT 19 eludantur X tum A (c N. t w3) tunc foLBL dum X (in E corr. m2) hominem (e tM ras.) J.. (e M a) E hominQm T 21 exagitari YL et (ri ex re m2) πV exagitare B (e att. ex i) memorantur YjL << (n &. M.) PjPF, OM. n 22 tractatu (u ex duel Q) F )

302
interpretationis obducere et quantum in ipsis est fuscare conantur. uersantur ergo circa caulas, stabula tamen Christi intrare non audent et ideo non sanantur, quia in stabulum suum non uult eos Christus inducere, in quo curatus est ille qui de Hierusalem descendens incidit in latrones. quem uulneribus adligatis, infuso oleo et uino inponens in iumentum suum Samaritanus ille duxit in stabulum et sanandum [*]( B ) stabulario dereliquit. non accipiunt ergo medicinam qui medicum non requirunt; si enim requirerent, non derogarent.

explorant pastoris absentiam et ideo pastores ecclesiarum uel necare uel in exilium agere contendunt, quia praesentibus pastoribus oues Christi incursare non possunt. spoliare ergo gregem domini raptores conantur, qui corporea quadam mentis intentione duri ac rigidi nequaquam solent a suo errore deflectere. [*]( c ) et ideo apostolus ait: haereticum hominem post unam correptionem deuita sciens quia subuersus est qui eiusmodi est. hos scripturae uerus interpres Christus inludit, ut inanes suos in uanum effundant inpetus et nocere non possint.

qui si quem uersuta disputationis suae circumscriptione praeuenerint, faciunt ommutescere; mutus est enim qui uerbum dei non eadem qua est gloria. confitetur. caue ergo ne tibi [*]( D ) uocem tollat haereticus, si prior eum non ipse deprehenderis. serpit enim, dum latet eius perfidia; si autem conmenta inpietatis eius agnoueris, iacturam piae uocis timere non poteris. caue igitur uersutae disputationis uenena; animam petunt, guttur inuadunt, uitalibus \'}\' adfigunt. graues sunt morsus [*]( 5 Luc. 10, 30 sqq. 15 Tit. 3, 10 ) [*]( 1 obfuscare C 4 introducere C 7 sammaritanus AP 10 negare A (c a. g m2) PBX (c 8. g, etas. V) 12 expoliare PB 13 raptores] et diripere )r 14 dari ac] duritie F (et M.3 a. tie) duritiae L duri X ac - OM. X (s. M. m2 7) 16 huiusmodi PBL 17 xpi ETX 20 ommutescere (b s. m pr.) m3 A, m2 P enim est -ET 21 qua ΑαΒC quae GγΤ e< (e exp.) PF, (e eras.) EOV que L et (qua corr.) π 22 ipse non Y 23 impietatis (im a. M. m3) P pietatis L 26 ante adBgant (inQgunt JST) add. uulntis αCΕχΤ et 8. M. w3 A, m2 F, se Engelbrecht; num officiunt? )

303
haereticorum, qui ipsis grauiores et rapaciores bestiis nullum auaritiae finem inpietatisque nouerunt.

Nec uos moueat quod formam praetendere uidentur [*]( E ) humanam; etsi foris homo cernitur. intus bestia fremit. et ideo eos lupos esse non dubium est iuxta domini Iesu diuinam sententiam, qui ait: adtendite uobis a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in uestitu ouium, intus autem sunt lupi rapaces. ex fructibus eorum cognoscetis eos. si quis ergo specie mouetur, fructum interroget. audis aliquem sacerdotem dici, rapinas eius cognoscis: uestitum ouis habet, facta praedonis: tons ouis, intus lupus est qui modum non [*]( F ) habet rapinarum, qui tamquam in nocte Scythico membra duratus gelu, cruentus ora circumuolat quaerens quem deuoret. nonne uobis uidetur lupus, qui humanae necis insaturabilis cruditate fidelium morte populorum rabiem suam desiderauit explere?

ululat iste, non tractat qui negat uocis auctorem et sacrilego sermone bestiale murmur interstrepit, qui non confitetur tetur dominum Iesum aeternae praesulem uitae. audiuimus [*]( 1423 A ) eius ululatus, cum in orbem gladius mitteretur. dentes asperos, ora tumida praeferebat et putabat quod uocem omnibus abstulisset. quam solus amiserat. et ideo ut hos lupos effugere possimus, docet dominus quid sequamur dicens:

nolite [*](10,4) portare sacculum neque peram neque calciamenta. [*]( 6 Matth. 7, 15 sq. 9 sqq. cf. sermo contra Auxentium 15-17. 22. 24 12 cf. Ferg. Georg. 111 197. 349 13 I Petr. 5, 8 19 Matth. Matth.16,34 22 Luc. 10, 4 ) [*]( 4 fremet A 7 ueniunt (i a. M.) A uestmientis y 10 cognoscis AC n agnoscis / agnoscia C6<. 11 domum P (modum m3) BL 12 noctis PBC\'L scyticho A scyttco PL schytico C cytico B 14 insaturabiHs (a craa.) P insaturabili )( inBatarabit C 15 cruditate APLX crudelitate B (etitate tM r<M.) cc<. (π m2) fidelium A (um add. m3) a (um s. M. m2) fideli jPBCLF . morte PBCγL, mortem otT et (m exp.) A, (eras.) EG, morum (s. m2 morte) F, <wt. J\'\'07E desiderauit P (uit in faa.) desiderabit G (derabit s. M. m2) F (v s. b) ΕγΟΤ cet., desiderat Costerius 19 ulalatus (v N. a pr. m2) F orbem (o ex u) ct urbem PBL 21 ut om. X lapos s. M. P )

304
quid sit sacculum non esse portandum alibi euidenter expressit; [*]( B ) scripsit enim Matthaeus quoniam dixit ad discipulos dominus: nolite possidere aurum neque argentum. si prohibemur aurum possidere, quid eripere, quid auferre? si quod habeas donare praeciperis, quemadmodum congeris quod non habeas? qui, praedicas non furandum furaris? qui dicis non moechandum moecharis? qui exsecraris idola sacrilegium facis? qui in legegloriarisper praeuaricationem legis deum inhonoras? nomen enim dei per uos blasphematur.

non sic apostolus Petrus, qui primus dominicae [*]( c ) exsecutor sententiae, ut ostenderet non in uacuum domini effusa mandata, cum posceretur a paupere, ut ei aliquid pecuniae largiretur, ait: argentum atque aurum non habeo. ille gloriatur quod non habeat argentum atque aurum, uobis pudori est minus adhuc habere quam cupitis? est ergo et pauperies gloriosa, quia est et beata paupertas, sicut scriptum est: beati pauperes spiritu; tamen non tam hoc gloriatur Petrus quod argentum et aurum non habeat quam quod seruet [*]( D ) domini mandatum, qui praecepit: nolite aurum possidere, hoc est dicere: uides me Christi esse discipulum et aurum a me requiris? aliud nobis multo pretiosius auro donauit, ut in nomine eius operemur. itaque non habeo quod non dedit. sed quod dedit habeo: in nomine domini Iesu surge et ambula.

sicut ergo qui horrea uult congerendis aedificare [*]( 3 Matth. 10, 9 6-10 Rom. 2, 21—24, 9; cf. Esai. o2, 5 13 Act. 3, 6 17 Matth. 5, 3 19 Matth. 10, 9 23 Act. 3, 6 24 Luc. 12, 16 sqq. ) [*]( 4 auferre conamur y auferre possumus EGT habes )( et (es esc eas m2) F 5 praeceperis PBCLX (i a. e alt. m2 F) et (e alt. <KE i) ml A, m2 E quaeammodum A non habeas L possidere prohiberis x 7 moechandum moecharis (h bis s. M. m3) P 9 blasfematur A 10 sic et (et s. M. m3) JL sicut E (ut eras.) T qui primus om. J\'jBL primum X (-us m2 πV) X 11 sententiae fuit /, sententiae est m 15 pndoris X (s eras. V) X adhuc ottt. jPZ 16 pauperies (u a. <t. m2) J. aicat] de qua X 18 habet PBL 19 praecipit ct(7C )

305
frumentis dominicae sententiae auctoritate reprehenditur, ita E qui sacculum uult auro parare condendo naeuum reprehensionis incurrit.

Non peram neque calciamenta. utrumque de corio mortui animantis confici solet; nihil autem in nobis dominus Iesus mortale uult esse. denique ad Moysen dicit: solue calciamentum pedum tuorum; locus enim in quo stas terra sancta. est. mortale igitur atque terrenum calciamentum iubetur soluere, cum mitteretur ad populum liberandum; huius [*]( F ) enim minister muneris timere nihil debet nec a suscepto officio mortis periculo retardari. ipse etenim cum defensionem fratrum, hoc est Iudaeorum, uoluntarius recepisset, calumniae terrore reuocatus est ab incepto et fugit ex Aegypto. et ideo [*](1424 A ) cum dominus adfectum eius probasset, condicionem autem uidisset infirmam, animi eius mentisque uestigium mortalibus uinculis censuit exuendum.

quod si quem mouet, qua ratione in Aegypto calciati iubentur edere agnum, apostoli autem sine calciamentis ad praedicandum euangelium diriguntur, is considerare debet, quia in Aegypto positus debet adhuc morsus cauere serpentis — multa enim uenena in Aegypto — et qui in [*]( B ) typo pascha celebrat patere potest uulneri, qui autem minister est ueritatis hebetat uenena, non trepidat. denique momordit Paulum uipera in Melita insula. et uidentes pendentem de manu eius uiperam incolae loci illius putabant eum esse moriturum, sed ubi inoffensum stare uiderunt, deum esse [*]( 6Exod.3,5 HExod.2,llsqq. 16Exod.l2,ll 22Act. 28, 3 aqq. ) [*]( 1 deprehenditur (r N. d jpr. m2) J. 2 saeculum A (sac. m2) LT seculum (ac s. e m2) P scim G 4 neque] nec G non ΕγΤ animaUs X 7 calciamenta jB-LK 10 suscoepto Aa 11 etenim ΑαΒC euim cet. 12 uolantarioa (u N. o alt.) A uoluntarie C recipiaset A et (coiT. m2) P 13 ?t Αα. OM. X (8. M. m2 F) 17 aegipto P edere agnam iubentur X 18 calciamento C bis P 21 pasca A 22 hebetat (e att. e.c i m2) P eaitat aX (hebetat m2 V, hebitat m2 F) χ momordit N. M. <n3 .P, OM. L 23 acm paulum PL in mileto insula uipera C meleta aX (mileta m2 Fπ) de] in XL ) [*]( XXXn.Ambr.pMo4. ) [*]( 20 )

306
dicebant, cui uenenum nocere non poterat. et ut scias hoc uerum esse, ipse dominus ait: ecce dedi uobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem [*]( c ) uirtutem inimici et nihil uobis nocebunt.

Non uirgas in manu iubentur tollere apostoli; sic enim Matthaeus scribendum putauit. quid est uirga nisi prae. ferendae potestatis insigne et ulciscendi instrumentum doloris? ergo humilis domini — in humilitate enim iudicium eius sublatum est - humilis inquam domini praeceptum discipuli eius humilitatis officiis exsequuntur; eos enim misit ad seminandam fidem, qui non cogerent, sed docerent nec [*]( D ) uim potestatis exsererent, sed doctrinam humilitatis adtollerent quo loco humilitati putauit etiam patientiam copulandam, quia ipse quoque iuxta testimonium Petri, cum malediceretur, non remaledixit, cum percuteretur, non repercussit. hoc est ergo dicere: imitatores mei estote, ultionis studia deponite, insolentias uerberantum non iniuriae relatione, sed magnanimitate patientiae uerberate. nemo ipse debet quod in alio reprehendit imitari; grauiora contumacibus mansuetudo [*]( E ) uulnera. refert. hoc pugno repercussit dominus uerberantem dicendo: qui te percutit in maxilla, praebe ei et alteram. fit enim ut iudicio suo ipse se damnet et quodam [*]( 5 Matth. 10, 10 8 Esai. 53, 8 14 1 Petr. 2, 23 16 Philipp. 3,17 21 Matth. 5, 39 ) [*]( 3 supra pt\'.] super χ 5 tollere iubentur P (re s. M.) L sic et mattheus scribsit (matheus scripsit Z) quid PL 6 est] est autem PL 7 proferendae A Mj! 8 dns ΡαCLχ (s ac i\')\') 9 sublι̣ṃatum P humilis (-le m2) P humile CET 10 exsequantur X 12 uim om. PBL, se (s. M. Mt3) nitn (m acp. m3) J. potestatis (-es w3) P exererent AP, exercerent αΧχ 14 ipse (ip <. M., s in t\'<M.) JL 17 insolentias A et (a alt. a. M.) a insolentiam cet. uerberaatmm PLX (in Y i N. M.) 18 uerberante (n erM.) A reuerberate (re s. M. m2) n BQpportate (subp. ET) / ipse] in se αFΟχ, ipse r (s. ip ras.) debet quod ipse PBL 19 deprehendit (r a. d pro m2) A 21 percussit P (corr. percntit) L maxilla aC (et cod. A archetypus, M< vid.), maxillam cct. praebe ei alteram N. M. m3 J. eij illi χ 22 ipse oHt. X (a. «. m2 F) )

307
stimulo sui conpungatur affectus qui relatam sibi sedulitatem pro iniuria quam fecit aduerterit.

habet tamen quos et cum uirga apostolos miserit, sicut Paulus testificatur dicens: quid uultis? in uirga ueniam ad uos an in caritate [*]( F ) spirituque mansuetudinis? hanc uirgam etiam Timotheo dedit apostolus dicens: argue obsecra increpa. aut fortasse ante [*]( 1425 A ) passionem domini, quae nutantium populorum corda firmauit necessaria sola fuerit mansuetudo, post passionem correptio. certe mulceat dominus, increpet Paulus; suadeat qui potest etiam pectora dura mollire, arguat qui non potest uniuersa suadere. uirgam igitur Paulus ex doctrina legis adsumserat. legerat enim: qui parcit baculo odit filium suum. legerat etiam quia agnum manducantes baculum in manibus habere praecepto prophetico iubebantur. et ideo dominus in ueteri testamento ait: uisitabo in uirga iniquitates eorum: in [*]( B ) nouo autem se ipsum obtulit, ut ignosceret uniuersis dicens: si me quaeritis, sinite hos abire. et alibi habes quia cum apostoli ignem de caelo petere uellent, ut consumeret Samaritanos, qui Iesum dominum intra ciuitatem suam recipere noluerunt, conuersus increpauit illos et ait: nescitis cuius spiritus estis; filius enim hominis non uenit animas hominum perdere, sed saluas facere.