Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

et dum fit uox, inuentus est lesus [*]( c ) [*](9,36) solus. itaque cum tres essent, unus est factus. tres in principio uidentur, unus in fine; perfecta enim fide unum sunt. denique hoc etiam dominus patrem orat, ut omnes unum simus. nec solum Moyses et Helias in Christo unum sunt, sed etiam nos unum corpus Christi sumus. ergo et illi tamquam recipiuntur in Christi corpus, quia et nos unum erimus in Christo Iesu, aut fortasse quia lex et prophetae ex uerbo, [*]( E ) quae autem ex uerbo coeperunt in uerbo desinunt; finis enim legis est Christus ad iustitiam omni credenti.

Uulpes foueas habent et uolucres caeli nidos, ubi [*](9,58) requiescant; nam filius hominis non habet ubi caput M suum reclinet. non uidetur conuenire rationi, ut simplicem [*]( 7 Exod. 19, 16 16 loh. 17, 22 17 Rom. 12, 5 21 Rom. 10, 4 ) [*](IdniotJSfT dicentes P (-iSCorr.) a 2 filius (li in ras.) A 5 perfectam (c N. M.) P 11 et humentis (umentis OF) aG\'JC tumentis PBL continuis (N. m2 et umentis) A seu menti C et cum uentis E (cum uentis exp. et s. m2 humescentis) γΤ 13 fidei A (i s. u.) cet. cum BL fit (ex fnit) F 14 dum ΕγΤ III PL lo finem PL perfectae K<7 perfecti (i ex a) F enim fide AX enim fidei aC\' enim cet. unum sunt in xpo y 17 solus Αα 18 sumus ipi Er sumus in xpo r tamquam unum (unum N. M. m3) A tamquam in uno corpore X 20 profeta P propheta. L 23 foueas (a s. M.) A et aues caeli χ ratio F (corr. m2) OF ) [*]( 19* )

292
fidelemque istum arbitremur qui domini dignatione respuitur, cum indefessi famulatus obsequium spopondisset, sed dominus [*]( E ) non obsequiorum speciem, sed puritatem quaerit adfectus. [*](9,10) denique supra ait: quicumque receperit puerum istum in nomine meo.

quo loco dominus simplicitatem sine [*](9,48) adrogantia docet, caritatem sine inuidia, deuotionem sine iracundia esse debere; nam et pueri mens prouect.ioris adfectu recipienda suadetur, quia, dum puer nihil sibi uindicat, formam uirtutis exsequitur et, si rationem nescit, culpam ignorat. [*]( F ) tamen quia plerisque non uirtus, sed infirmitas uidetur sine ratione simplicitas, ut tu ueram recipias admoneris, id est ut exsequaris industria munus naturae.

et ideo ait: quicumque receperit puerum istum in nomine meo me recipit. et qui me recipit recipit eum qui me misit. qui enim imitatorem Christi recipit Christum recipit et qui imaginem [*]( 1417 à ) dei receperit, recipit deum. sed quia imaginem dei non poteramus uidere, facta est ad nos per incarnationem uerbi praesentia, ut conciliaretur nobis quae supra nos est diuinitas.

quod autem propensius studio caritatis Iohannes plurimum diligens et ideo redamatus plurimum excludendum putat a beneficio eum qui non utatur obsequio, recte non reprehenditur. sed docetur; non reprehenditur, quia amore faciebat, docetur, [*]( B ) ut nouerit infirmorum esse firmorumque distantiam. et ideo dominus etsi fortiores remuneratur, tamen non excludit infirmos.

Sinite eos et nolite prohibere; qui enim non est [*](9,50) aduersum uos pro uobis est. bene, domine; nam et Ioseph [*]( 20 loh. 21, 20 26 loh. 19, 38 sq. ) [*]( 2 indefessi (in <. M. Mt3) J. indefensi PBL 4 denique] ideoque A 6 docet (8. M. m3) A 7 debere esse y, om. X recipienda (c s. M.) A 8 quia (a N. M.) P dum] ad dum (exp. et s. Mt3 dum) A 11 uera PBGL suscipias ΕγΤ 12 sequaris αLF m1 industriam P (m acp.) ΑγLT munQs] unius ΕγΤ 13 et qui me recipit a. M. m3 A 14 me recepit recepit P 16 deum recipit X 17 incarnationem (in a. M. m3) A 18 reconciliaretur (re pr. s. M. m3) ΑαΡLX diuinitas est ET 19 iobannis (-es w3) P 20 ideo (o s. M.) A a s. M. m2 A, ow. C.V 21 putatur A 22 ante docetur add. sed αCχ 24 remuneratur (ur o-cts.) r remunerat CX exaudit PL )

293
et Nicodemus occulti discipuli propter metum in tempore tamen suum tibi officium non negarunt. sed tamen quia alibi [*]( c ) dixisti: qui non est mecum aduersum me est et qui mecum non colligit dispergit, aperi nobis, ne uideatur esse contrarium. et puto quia si quis mentium consideret scrutatorem, dubitare non debeat uniuscuiusque factum mente [*](9,58) discerni. denique alii dicit: sequere me, alii: uulpes foueas habent. ille cogitur, iste remouetur, ut scias quia deuotus admittitur, indeuotus excluditur.

quod uero discipulos [*](9,54) increpauit quia ignem supra eos descendere gestiebant qui non [*]( D ) receperant Christum, ostenditur nobis non semper in eos qui peccauerint uindicandum. quia nonnumquam amplius prodest clementia tibi ad patientiam, lapso ad correctionem. [*](9,52) denique Samaritani citius crediderunt. a quibus hoc loco ignis arcetur. simul disce quia recipi noluit ab his quos sciebat non simplici mente conuersos; nam si uoluisset, ex indeuotis deuotes fecisset. cur autem non receperint eum, euangelista [*](9,51) ipse memorauit dicens: quia facies eius erat euntis in Hierusalem. discipuli autem recipi intra Samariam gestiebant, sed deus quos dignatur uocat et quem uult religiosum facit. nec discipuli peccant qui legem sequuntur; sciebant enim et [*]( 3 Luc. 11, 23 7 Matth. 8, 22 14 Act. 8, 14 (loh. 4, 39) 15 Acgustinus de dono peraeu. 19, 49 (simul disce... 20 facit) 17 Aug. de gratia Christi 46, 51 (cMr autem... 20 facit) 20 Aug. contra sec. lal. reap. I 13\', 138 II 85 (deus... facit), II Thess. 1, 11 ) [*]( 4 colligit (gi a. «.) P uideantur P (n exp.) L 7 discerni. (t er<M.) jl deneque A alii B (post i alt. est ras.) alio -PL alibi E (b er<M) T et (b s. M, eras.) V alio PL 9 increpuit P (s. oi est r<M) v-L 10 supra Ααχ super cet. 12 peccauerint (c alt. s. u.) A prodesse X 13 penitentiam X quam lapso Gratianus 14 sammaritani AP 15 ab hia quos sciebat J. (a. M m3) αΒC, OM. cet. Augustinus de dono persctt. J9, 49 16 non OMt. X conuersum X ex (a. M.) indeuotis (i alt. ex o) deuotis (o N. i) J. 18 monstranit FOV demoastrauit (ui 8. M. m2) x in ow. X 20 dhs χ 21 secuntQr BCχ enim OMt. PL )

294
Phinees reputatum ad iustitiam quia sacrilegos interemerat, et ad preces Heliae ignem descendisse de caelo, ut prophetae uindicaretur iniuria. sed uindicetur qui timet. uindictam non quaerit qui non timet. simul ostenditur nobis in apostolis fuisse merita prophetarum, quando eandem sibi potestatem, quam[*]( F ) propheta magnus emeruit, inpetrandi iure praesumunt. et bene praesumunt quia ad sermonem suum ignis de caelo descenderit, quoniam sunt filii tonitrui.

dominus autem mire omnia. nec [*](9,61) illum temere se offerentem recipit nec in hos indeuote dominum refutantes proprium conmouetur, ut ostenderet quia non habet ultionis studium perfecta uirtus nec ulla sit iracundia, ubi plenitudo est caritatis nec excludenda infirmitas, sed iuuanda. procul [*]( 1418 A ) a religiosis indignatio, procul a magnanimis cupiditas ultionis, procul etiam a prudentibus inconsiderata coniunctio et incauta simplicitas. unde et isti dicitur: uulpes foueas habent nec obsequium eius admittitur cuius non probatur officium. circumspectum etenim fidei esse debet hospitium, ne dum infidelibus nostrae domus interna reseramus, in alienae perfidiae casses inprouida credulitate labamur.

Sed ne illud inprouide praetensse uidea.mur, cur hic eos [*]( B ) [*](9,49) qui possunt per manus inpositionem inmundis imperare spiritibus in nomine Iesu neget esse prohibendos, secundum Matthaeum autem dicat his: non noui uos. discedite a me omnes [*]( 1 Num. 25, 7 sqq.. Ps. 105, 30 aq. 2 Eeg. III 18, 38 8 Marc. 3,17 21Marc.6,7,Act.5,16 23 Matth. 7, 23 ) [*]( 1 finees ΡγL et (e alt. ex ę) E finees T Hneaes (a ttt ras. m3) JL phyneae C fineę C Snee B fine K finees ef π finee (e alt. in ras. 2 litt., es ut uidetur eras.) et (eras.) V finem et JFO 2 uindicaretur (nr eras.) P 3 iniurias jPZy sedj et PL et aimul jEvT 6 meruit C 7 sermones suos A m3 descenderit 8 filii (i <e<\'<. s. M. m2) P thonitrui A 9 ullum X temere se (se acp. m3) ji se temere PL recipit AXX recepit ce<. 14 incaute P (a a. e) L 16 eius OM. ET 17 etenim (et N. M. m3) A debet esse αGX debet esse debet (alt. debet fr<M.) C 18 interna] penetralia PL aliaenae J. (a alt. 8. M.) P cassis LX 19 crudelitate ΑαΧ (corr. m2 tcF) 20 nec A (c exp.) PL qur A 22 in] si in A (si s. M. m2) aXy faciat (N. tt. m3) neget A faciant neget (negat Cr) X )

295
operaii iniquitatis, aduertere debemus non esse distantiam sensus sententiarumque discordiam, sed illud censeri eo quod non solum officia in clerico, sed etiam uirtutis opera requirantur tantumque esse Christi nomen, ut etiam parum sanctis opituletur ad praesidium, etsi non opituletur ad [*]( c ) gratiam. unde nemo iactare se debet nec purgati hominis sibi gratiam uindicare, in quo aeterni nominis uirtus, non aliqua possibilitas humanae fragilitatis operata sit; non enim merito tuo diabolus, sed odio sui uincitur.

quod potest homo, sinceram exhibeat fidem et obseruantiam mandatorum religiosa mente custodiat, ne dicatur ei: uulpes foueas habent. fallax quippe animal et insidiis semper intentum rapinam [*]( D ) fraudis exercet. nihil tutum, nihil otiosum, nihil patitur esse securum, quod inter ipsa hospitia hominum praedam requirat.

haereticis autem uulpes conparat. denique cum gentes uocet, haereticos excludit; uulpes enim plenum fraudis est animal foueam parans et in fouea semper latere desiderans. ita sunt haeretici, qui domum sibi parare non norunt, sed circumscriptionibus suis alios decipere conantur. Iacob domum habitat, [*]( E ) haereticus in fouea est, ut fraudulenta uulpis gallinae illi euangelicae dolum semper intendens, de qua scriptum est: quotiens uolui congregare filios tuos sicut gallina pullos suos, et noluisti? ecce relinquetur domus uestra deserta. merito ergo foueas habent, quia domum quam [*]( 19 Luc. 1, 32 22 Matth. 23, 37 aq. ) [*]( 2 esse discordiam X 3 officia ΑαΕγΤ et (-ii corr.) V officia cet. in clerico Αχ in clericis PBL in clericos aC clerico X (o tM rM. F) 4 requiraDtur (requi in f6M. ??t3) 0 quaerantur F\'nF 5 non (a. M. m2) parum P 6 iactare nemo X debet se iactare ET 7 in qao] quod X 8 operata (ta a. M.) A 9 sui] suo A (m2 sui) X et (o ex i m2) E sincerem J. 12 in insidiis Αα 16 uulpis PocCL et (-es m2) ΟπV est fraudis Y 17 in fouea (a ex a) P in foueam ΑαGLX (m <M. nV) 18 \'\'ircumuentionibus X 19 in domum a, enim C 20 foueam X (m oM. OF, eras. π) fraude C uulpis ΑΡαΕGπΤ et (-es m2) OV 21 qua (a. M. m2) JP, om. L 23 noluisti (i aj<. in ras.) A post relinquetur OKM. uobis χ tibi OV 24 foueam PBL quam habuerunt A )

296
habuerant perdiderunt. hoc animal neque mansuescit umquam, unde et apostolus ait: haereticum post unam correptionem deuita, neque ulli usui est aut cibo utile; non enim de hoc [*]( F ) dicit Christus: meus cibus est. ut faciam uoluntatem patris mei, qui in caelo est. quin etiam has a fructibus suis relegat dicens: capite nobis uulpes pusillas exterminantes uineas, hoc est quae minorem uineam, non maiorem exterminent. et ideo Samson ad caudas earum faces ligauit et dimisit in messes alienigenarum, eo quod haeretici fructus incendere conentur alienos latratibus magis sonori quam uocibus expoliti — qui enim uerbum negat nec uocem habet — ad praesens ore libero, sed in futurum fine iam uincto [*]( 1419 A ) caudae facibus significantes sui finis incendium.

uolucres quoque caeli, quae frequenter ad nequitiae spiritalis similitudinem deriuantur, ueluti nidos quosdam struunt in pectoribus [*](9,58) improborum, et ideo filius hominis, quia abundauit iniquitas, non habet ubi caput suum reclinet. etenim dominante uersutia cum simplicitati locus nullus sit, nulla potest in affectibus singulorum diuinitatis esse possessio. caput enim Christi [*]( B ) deus est, . qui ubi mentem probarit innoxiam, supra ipsam quodammodo uim suae maiestatis reclinat, quod esse uidetur indicio quia profusior quaedam gratia bonorum pectoribus inseratur. [*]( 2Tit.3,10 41oh.4,34 6 Cant. 2, 15 SIadd.15,4 14 Ephes. 6, 12 16 Matth. 24, 12; 8, 20 19 I Cor. 11, 3 ) [*]( 2 hereticum post (m et p in ras.) P 3 illi L et (a s. i pr.) J.P illius C ullius E (ua erM.) yr usus y de hoc om..FOF (solum s. M. m2 V) 4 dixit χ 5 caelis Χχ has] eas )f 6 relegat ΑαCχ religat cet. 7 hoc est] capite nobis A quae] quod y (quae m2 JT) 8 samson (n N. M. m2) A sampson jFy (p <- M. G) binas (s. M. m2) faces A 10 alienoa conentur v latrantibus A (n s. M. m2) <x et (n cros.) Οπ 11 expoliati X (a eras. πV) excitati αΕγΤ 12 uincti / uicto BX 15 deriuantur CEGγ diriuantur cet. uelut P struaat AC instruunt ce<. in s. M. P 20 quia ΕγΤ 22 profusior PBL profusiore ce<. quaedam ΑΡΒγL quadam αCGπΤ quodam (quedam m2) E quosdam v (m2 quorundam) FO )

297

Itaque ut aduertas deum non cultus aspernaDtem esse, sed fraudis, qui repudiauerat fraudulentum eligit innocentem dicens: [*](9,59) sequere me. sed hoc dicit ei cuius patrem iam sciebat mortuum, illum utique patrem, de quo dictum est illi: obliuiscere domum patris tui. uide igitur quia dominus quos [*]( c ) miseratur etiam inprudentes aduocat et postulanti paternae ueniam sepulturae respondit:

sine mortui sepeliant [*](9,60) mortuos suos. tu autem uade adnuntia regnum dei. itaque cum religiosum humandi acceperimus officium, quemadmodum hic paterni quoque funeris sepultura prohibetur nisi ut intellegas humana posthabenda diuinis? bonum studium. sed maius [*]( D ) inpedimentum; nam qui partitur studium deriuat affectum, qui diuidit curam differt profectum. ergo prius obeunda quae maxima; nam et apostoli, ne occuparent studium disputandi,

ministros pauperibus ordinarunt et ipsis, cum a domino mitterentur, neminem in uia salutare praescriptum est, non quo beniuolentiae displiceret officium, sed quo persequendae [*](10,4) deuotionis intentio plus placeret. quomodo autem mortui sepelire [*]( E ) mortuos possunt nisi geminam hic intellegas mortem, unam naturae, alteram culpae? est etiam mors tertia, in qua peccato morimur, deo uiuimus sicut Christus. qui peccato mortuus est; quod enim mortuus est peccato mortuus est semel, quod autem uiuit uiuit deo. [*]( 4Ps.44,n 6 Rom. 9, 18 et 24 STob.2,3aqq. 14Act. 6,2sqq. 22Rom.6,TtO ) [*]( 2 quia P (a eras.) X repudiauerit AGγΧ fraudilentum P eligit ABGγΤ et (ras. a. i) P elegit jH (e alt. ex i m2) cet. 8 adnuntiare P (re e.ep.) L 13 qui] et (s. M. m3) qui P diuidet P (-it m3) ABG prius sunt PL 14 maxima sunt / dispenaandi Cos<frn<s 15 ipsi OLBC-Y 16 uiam ji perscribtum A 17 quod PI. quo a (s. m3 quod) quod PL ]9 nisi geminam hic (hic om. JFOF) intellegas (tDtellegamus π) mortem] nisi cum ab infidelibus humatur cadauer, cuius ita cor (corpus Pm2) animam perdidit, ut illoratn animae deum, siue quia duplex hic intellegenda est mors PL unam naturae, alteram culpaej una naturalis altera culpae JPZ 20 tertia mors P 21 deo] et deo PL 22 enimj autem ΡΒΕγLT mortuum (pr.) FOV )

298

Una est igitur mors, qua copula corporis et animae [*]( F ) separatur, non formidabilis, non timenda, cum discessio quaedam nostri uideatur esse. non poena, non metuenda fortibus. desideranda sapientibus, miseris expetenda, de qua dictum est: quaerent homines mortem et non inuenient eam.

est et alia, quae saecularium adferat interitum uoluptatum, in qua non natura. sed delicta moriuntur. hanc mortem subimus consepulti in baptismo et mortui cum Christo ab elementis [*]( 142OA ) huius mundi, cum actus patimur prioris obliuia. hanc mortem mori uoluit, cum prophetaret, Balaam, ut deo uiueret, et ideo dixit: moriatur anima mea in animis iustorum et fiat semen meum ut semen eorum.

est et tertia mors. quando Christus, qui est uita nostra, nescitur; scire autem Christum uita est sempiterna, quae nunc iustis praesto est in umbra, in futurum autem erit faciem ad faciem; spiritus enim ante faciem nostram Christus dominus, de quo dixit: in [*]( B ) umbra eius uiuemus in gentibus. in umbra alarum eius sperauit Dauid, in umbra eius concupiuit et sedit ecclesia.

si tantum, domine Iesu, confert umbra tua, quantum utique ueritas adferet? quemadmodum uiuemus, quando iam non erimus in umbra, sed in ipsa uita? nunc enim uita nostra abscondita est cum Christo in deo; cum autem Christus apparuerit, uita nostra, tunc et nos inquit cum eo apparebimus in gloria. dulcis illa uita est, quae non [*]( 5 Apoc. 9, 6 8 Rom. 6. 4, Coloss. 2, 12 11 Num. 23, 10 12 Coloss. 3, 3 13 lob. 17, 3 14 Coloss. 2, 17, I Cor. 13, 12 15 I Cor. 13, 12, Thren. 4, 20 16 Thren. 4, 20 17 Ps. 56, 2 18 Cant. 2, 3 21 Coloss. 3, 3 sq. 24 Apoc. 21, 4 ) [*]( 2 formidabi.lia (s ef<n.) P 4 desideranda (in mg. m3 al. et desidera-uilis) A, et desideranda M expetenda (peten in rM. m2) G expectanda P (expetenda m3) Zn 5 inueniant jEr ean! (a ex u m2) P 6 uoluntatum (p s. n m2) A in ont. PL 8 baptismate PL 9 patimur pristinos oblmiaci C 10 mori ow. PL 11 in animis] morte C 15 faciem P (m Mp.) facie M<. 16 quo dx ex quod m2 A 17 aiuemus ΑαCLχ uiuimus M<. 20 adfert X 21 enim] autem x 22 dno ET )

299
habet mortem; haec enim uita corporis habet mortem sorte naturae, quae plerumque etiam desideratur. habet etiam ipsa anima plerumque mortem labe peccati — anima enim quae peccat ipsa morietur — cum autem firmitate beatitudinis roborata coeperit obnoxia non esse peccato, iam non erit mortalis, sed uitam carpet aeternam.

Ad hanc uitam, fratres, festinemus, maesti in saeculo, quia peregrinamur a domino; qui enim non peregrinatur a [*]( D ) corpore peregrinatur a domino. multo autem melius dissolui a corpore et adhaerere deo, ut et nos unum simus aput omnipotentem deum et unigenitum dei filium uideamus per resurrectionis gloriam in naturae claritatem adsumti et inuiolabili concordia animorum foedere sempiterno unitatem diuturnae pacis imitati, ut conpleatur id quod de -nobis dei filius patri orando promisit. ut et ipsi unum sint, sicut et nos unum sumus.