Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

haec est prima confessio aput auctorem naturae, praesulem misericordiae, arbitrum culpae. sed etsi deus nouit omnia, uocem tamen tuae confessionis exspectat. ore enim confessio fit ad salutem, quia ableuat pondus erroris [*]( D ) quisquis ipse se onerat et accusationis excludit inuidiam qui accusatorem praeuenit confitendo; iustus enim in primordio sermonis accusator est sui. frustra autem uelis occulere quem nihil fallas et sine periculo prodas quod scias esse iam cognitum. confitere magis, ut interueniat pro te Christus, quem aduocatum habemus aput patrem, roget pro te ecclesia, inlacrimet populus. nec uereare ne non inpetres. aduocatus spondet ueniam, patronus promittit gratiam, reconciliationem tibi paternae [*]( E ) pietatis pollicetur adsertor. crede, quia ueritas est, adquiesce, quia uirtus est. habet causam ut pro te interueniat, ne pro te gratis mortuus sit. habet et causam ignoscendi pater, quia quod uult filius uult pater.

peccaui in caelum et coram te. non utique elementum exprimitur, sed peccato animae [*]( 10 Rom. 10, 10 13 Prouerb. 18, 17 16 I lob. 2, 1 20 I Ioh. 5, 6; Ioh. 14, 6 22 Gal. 2, 21 ) [*]( 1 affuimus (f pr. s. u. m3) P abfuimus C et m2 E adfuimus X (abf. m2 n) uersamur PL si et] et si Xx 2 non] numquam X 8 auctorem (c s. u.) P narrare PL 9 dns PBL 10 enim] autem X 11 quia (qui FO) abluebat -Y (it s. ebat m2 V) 12 quo (s. u. m3) quisquis (e 8. ι̩s̩ alt. m3) ipse (ip exp. m3) P se om. PLit 14 occultare PCΕγLT et m2 a 15 fallat PFLO prodas (i 8. 9 m2) P 17 et inlacrimet X et lacrimet X 18 uerearis PBCL 19 paternae (e alt. eras.) pietas P 20 adsertori PLV 21 nec (c eras.) P 22 habet et αCΧχ habet cet. ignoscendi et pater X (et in VO eras.) 23 et pater X caelo X et a. w. m3 P 24 utique] enim utile X )

384
caelestia significantur dona spiritus inminuta uel quia ab illius gremio matris Hierusalem quae in caelo est non oportuit [*]( F ) deuiari.

iam non sum dignus uocari filius tuus; deiectus [*](15,19) enim se exaltare non debet, ut merito suae possit humilitatis adtolli.

fac me sicut unum mercennariorum tuorum. nouit[*](13,19) esse distantiam inter filios amicos mercennarios seruos. filius [*]( 1486 A ) per lauacrum, amicus per uirtutem, mercennarius per laborem, seruus per timorem. sed etiam ex seruis et mercennariis fiunt amici, iuxta quod scriptum est: uos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio uobis; iam non dico uos seruos.

Haec aput se, sed non satis est dicere nisi ad patrem uenias. ubi illum requiras, ubi inuenias? exsurge primo, hoc est qui sedens ante dormiebas. et ideo dicit apostolus: surge qui [*]( B ) dormis et exsurge a mortuis. iniquitas in talento plumbeo. sed et Moysi dicitur: tu autem hic sta. stantes elegit Christus. exsurge ergo, curre ad ecclesiam; hic est pater, hic est filius, hic est spiritus sanctus.

occurrit tibi, qui audit te intra [*](15,20 sq. ) mentis secreta tractantem. et cum adhuc longe sis, uidet et adcurrit. uidet in pectore tuo, adcurrit ne quis inpediat, conplectitur quoque. in occurru praescientia est, in conplexu clementia et quasi quidam patrii! amoris adfectus. supra collum [*]( C ) cadit, ut iacentem erigat et oneratum peccatis atque in [*]( 2 Gal. 4, 26 Hebr. 12, 22 9 Ioh. 15, 13 sq. 18 cf. Act. 20, 9 14 Ephes. 5, 14 15 Zach. 5, 7 16 Dent. 5, 31 ) [*]( 2 oportuit] debuit x 3 deuiare X uocare P (-ri m3) L 4 debet (e alt. ex i m2) P 6 filium CXX et seruos X 7 amicos (v s. 0 m3) P mercennariiB (s s. u.) P 10 dicam ΕγπΤ 12 se (5. m3 te) P sed exp. m2 P post non add. dico uos (exp m2) P, dico nobis L eat αΒC 13 ubi pr. (B. nisi m3) P hoc est om. aC qui 8. u. P 14 sedens ante] sedis antea X et om. P 15 et 8. u. m3 P, om. X 16 sta (fort. i eras.) P eligit P (î pr. ex e m3) G 18 quia a (a eras.) C et (a 8. u. sed rursus eras.) P 20 accurrit P occurrit X occurrit X 21 praestientia P (corr. m3) praesentia XL 22 clementia est X quidam (o s. i m3) P quodam xC adfectus (s eras.) PE adfectu T 23 terrena (e alt. ex i m2) P )

385
terrena deflexum reflectat ad caelum, in quo suum quaerat [*](15,20) auctorem. cadit in collum tuum Christus, ut ceruicem iugo exuat seruitutis et collo tuo iugum suaue suspendat. nonne tibi uidetur cecidisse in collum Iohannis, quando erat Iohannes in sinu Iesu ceruice recumbens reflexa? et ideo uerbum aput deum uidit, quia erectus est ad superna. cadit in collum, cum [*]( D ) dicit: uenite ad me qui laboratis et ego uos reficiam; tollite iugum meum super uos. cadit ergo hoc modo, si conuertaris.

et iubet proferri stolam anulum calciamenta. stola [*](15,22) amictus est sapientiae, quo nuda corporis apostoli tegunt, eo quod se unusquisque conuoluat. et ideo stolam accipiunt, ut corporis infirmitatem sapientiae spiritalis uirtute conuestiant. de sapientia enim dictum est: lauabit in uino stolam ■ suam. ergo stola spiritale indumentum et uestimentum est [*]( E ) nuptiale. anulus quid est aliud nisi sincerae fidei signaculum et expressio ueritatis? calciamentum autem euangelii praedicatio est. et ideo accepit sapientiam primam — est enim et alia, quae mysterium nescit — accepit dictorum suorum factorumque signaculum et quoddam munimentum bonae intentionis et cursus, necubi offendat ad lapidem pedem suum et subplantatus a diabolo dominicae praedicationis officium [*]( 3 Matth. 11, 30 4 Ioh. 13, 23; 21, 20, cf. Uerg. Aen. X, 535; Onid. Her. 16, 238 5 Ioh. 1, 1 sq. 7 Matth. 11, 28 aq. 13 Gen. 49, 11 14 Matth. 22, 11 16 Ephes. 6, 15 20 Ps. 90, 12. Matth. 4, 6 ) [*]( 1 defluxum P et (e 8. v pr.) a 2 cadet X 4 erat iohannis (-es m3) a 8 post ergo add. in collum X 9 iubebit XY 11 conuollust (l alt. eras.) P stoIas aC 12 sapientia. (e eras) P 13 lauauit Xx 14 stolam P (?) L et (m exp. uel eras.) BX spiritalem PLBX (m del. PBOKV) 16 et 8. u. P 17 sapientia X primam P (v s. a) prima X alia αCΧχ Pm1 Lml aliud Pm3 L m2 B 18 quae mysterium) mysterium quae P (quia m3) L (quod m2) B ante accepit add. quae aCL (qui m2) qua. P (nisi qui m3) quam B est enim et aliud mysterium, quod nescit nisi qui accepit Maurini ex P m3 L m2 accipit P (i pr. ex e m3) X 19 monimentum X (v 8. o m2 it) monumentum ax (monim. m2 ET) 20 tuum X 21 aubplantata (us m3 s. a tert.) P supplantata B - ) [*]( XXXH. Ambr. pais ) [*]( 25 )

386
derelinquat. haec est praeparatio euangelii ad caelestium cursum [*]( F ) dirigens praeparatos, ut non in carne ambulemus, sed in spiritu.

Occiditur et uitulus saginatus, ut carnem domini spiritali [*](15,23) opimam uirtute per gratiam sacramenti mysteriorum consortio restitutus epuletur. nemo enim nisi qui timuerit deum — quod est initium sapientiae — nisi signaculum spiritale uel [*]( 1467 A ) custodierit uel receperit, nisi dominum praedicauerit, sacramentis debet interesse caelestibus. qui autem anulum habet et patrem habet et filium et spiritum sanctum, quia signauit deus, cuius imago Christus, et dedit pignus spiritum in cordibus nostris, ut sciamus hoc anuli istius qui in manu datur esse signaculum, quo cordis interiora factorumque nostrorum ministeria signantur. ergo signati sumus, sicut et legimus: credentes inquit signati estis spiritu sancto. bene autem [*]( B ) carnem uituli, quia sacerdotalis est uictima, quae pro peccatis