Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

fiebat, epulantem patrem inducit, filius ut ostenderet quoniam [*](15,23) paternus cibus est salus nostra et patris gaudium nostrorum r.edemtio peccatorum est. et hic quidem si ad patrem referas, quia hostia pro peccatis filius est, delectatur pater reditu peccatoris: supra delectatur filius inuenta oue, ut scias quia una est patris et filii delectatio, una operatio in ecclesiae [*]( C ) fundamento.._...

Laetatur autem pater, quia filius perierat et inuentus [*](15,24) est, mortuus fuerat et reuixit. ille perit qui fuit; non enim potest perire qui non fuit. itaque gentes non sunt, Christianus. [*]( 2 Rom. 8, 4 7 Ps. 110, 10 Prouerb. 9, 10 11 II Cor. 1, 22; 4, 4 . 15 Ephes. 1, 13 16 Leuit. 4, 3; 8, 14 18 Ioh. 4, 34 21 Luc. 15, 5 ) [*]( 1 haec est] haec Fm1 π, ecce χ praedicatio X 2 praeparatus X 7 spiritalem aLF et (m del.) PBY 8 praedicarit (ue a. ar m3) P praedicaret L 10 post signauit add. nos a 13 quo] quod X om. PL 14 mysteria BLπ 15 signati estis om. T et Em1 17 post quoniam add. quia X 19 est peccatorum ET si quidem aC 21 inuenta ouem (m eras.) P inuentam ouem X .22 filii P (i tert. a. u. m2) 24 filius qui perierat inuentus est a )

387
stianus est iuxta quod supra dictum est quia elegit deus quae non sunt, ut quae sunt destrueret. potest tamen et hic in uno species accipi generis humani. fuit Adam et in illo fuimus omnes: periit Adam et in illo omnes perierunt. homo [*]( D ) igitur et in illo homine qui perierat reformatur et ille ad similitudinem dei factus et imaginem diuina patientia et magnanimitate reparatur. quid est ergo: elegit deus quae non sunt, ut quae sunt destrueret? id est: elegit populum gentium qui non erat, ut destrueret populum Iudaeorum.

potest et de agente paenitentiam dictum uideri, quia non moritur nisi qui aliquando uixit. et ideo gentes non moriuntur, [*]( E ) sed mortui sunt; etenim qui in Christum non credidit, semper est mortuus. et gentes quidem cum crediderint per gratiam uiuificantur, qui uero lapsus fuerit per paenitentiam reuiuescit.

Sequitur locus. ut remittendis post paenitentiam debeamus fauere peccatis, ne dum ueniae alterius inuidemus ipsi eam non mereamur a domino. quis enim tu es, qui domino contradicas, ne cui uelit culpam relaxet, cum tu cui uolueris [*]( F ) ignoscas? uult rogari, uult obsecrari. si omnium iustitia, ubi dei gratia?

quis tu es qui inuideas deo? et ideo notatur hic [*](13,25 sqq. ) frater, usque adeo ut de uilla uenire dicatur, hoc est terrenis operibus occupatus, ignorans quae sunt spiritus dei, ut [*]( 1 I Cor. 1, 28 3 Augustinus contra Iul. Pelag. I 3, 10 (cf. I 7, 32) et contra sec. Iul. resp. I 47. 48. 112, II 36. 164. 176, IIII 104, VI 26 (fuit... perierunt) 4 I Cor. 15, 22 6 Gen. 1, 27 12 loh. 3, 36 23 I Cor. 2, 11 ) [*]( 2 tamen] quoque yv 3 accipi species X 4 omnes fuimus PL homines perierunt P (corr. omnes) L perierunt omnes X 5 et pr. om. aCBj 6 et pr.] est P (s eras.) BL, et om. C 7 reformatur (8. m3 reparatur) P, in quo deinde repetuntur uerba et ille... factus est imaginem... reparatur, expuncta m2 12 mortui (-§ m2) PE mortuae aC credit Xx 13 est mortuus (est eras.) L mortuus est Χγ 14 reuiuescit ml PO, reuiuiscit n et m3 P. m2 0 18 qui domino... u. 21 tu es om. PL 20 si in omnibus B 21 et om. X 23 ignorat PL ut denique] unde neque PL ) [*]( 25* )

388
denique numquam pro se uel haedum queratur occisum; non enim pro inuidia, sed pro uenia mundi agnus est inmolatus. inuidus [*]( 1468 A ) haedum quaerit, innocens agnum pro se desiderat inmolari. ideo et senior dicitur, eo quod cito aliquis per inuidiam consenescat. ideo et foris stat, eo quod maliuolentia eum animi liuentis excludat. ideo chorum et symphoniam audire non potest, hoc est non illa theatralis incentiua lasciuiae nec aulicorum concentus sonorum, sed plebis concordiam concinentis, quae de peccatore seruato dulcem resultet laetitiae suauitatem.

constituite mihi aliquem ex his qui sibi iusti[*]( B ) uidentur, qui trabem in oculo suo non uident et alieni festucam uitii ferre non possunt. quomodo indignatur, quando alicui peccatum fatenti et diu indulgentiam deploranti uenia relaxatur? quomodo aures eius symphoniam populi spiritalem ferre non possunt? haec est enim symphonia, quando concinit in ecclesia diuersarum aetatum atque uirtutum uelut uariarum cordarum indiscreta concordia psalmus, respondetur, amen [*]( C ) dicitur. haec est symphonia, quam sciuit et Paulus. et ideo ait: psallam spiritu, psallam et mente. haec de parabola praesenti putauimus esse tractanda.

Nec inuidemus si qui duos fratres istos uelit referre ad populos duos, ut sit adulescentior populus ex gentibus tamquam Israhel, cui frater maior beneficium paternae benedictionis [*]( 1 et 3 Exod. 12, 5 sqq. 2 Ioh. 1, 29 et 36 9 Luc. 15, 7 11 Luc. 6, 41 eqq. 19 I Cor. 14, 15 23 Gen. 27, 34 ) [*]( 1 numquam (n eras.) P, unumquam Y m1 π ml ET enim om. X 2 inuidţa (i 8. ę) P mundi agnus] munue P (corr. mS) L est om. X 3 agnus P (ua corr. in Q) L 4 et (del.) ideo et P 5 maliuolentia (i pr. ex e) B 6 animi aC nimia P (in quo m2 animi s. u. add. post liuentis) cet. 6 et 14 symfoniam P 7 theatralis (e s. u.) P, theatralis et X luxuriae ET 8 concordia x 9 saluato C 10 constitue BC 11 post uidentur add. et alieni fistuca P (fest. m2) L festucam (e ex i m2) P 15 est om. PLX 16 diuerearam (o s. a m3) P actuum PL aequitatum X 17 respondatur P (e 8. a) L 18 et] om. B, scs PL 21 quis (s 8. u. m2) ET referamus Ox et (8. m2 referre) F referemus F 23 inuidit (-et m3) P inuidet X )

389
inuidit. quod faciebant Iudaei, cum quererentur quia Christus cum gentibus epularetur, et ideo haedum, mali odoris [*]( I) ) sacrificium, requisierunt. Iudaeus haedum requirit, Christianus agnum, et ideo illis Barabbas soluitur, nobis agnus immolatur. unde aput illos faetor est criminum, aput nos remissio peccatorum, dulcis in spe, suauis in fructu. qui haedum quaerit exspectat antichristum; Christus enim boni odoris est uictima.

queri etiam in haedo uidetur quia Iudaei ritum ueteris sacrificii perdiderunt uel quia nullius sanguis his profuit sicut [*]( E ) Christi sanguis ecclesiae; non enim redimere eos sanguis potuit prophetarum. inpudens autem et similis illius Pharisaei iustificantis se arroganti prece, qui putabat quod numquam praeterierit mandatum dei, quia legem seruabat in littera, inpius, qui accusabat fratrem quod cum meretricibus paternam substantiam prodegisset, cum debuerit aduertere quia sibi dictum est: meretrices et publicani praecedunt uos in regnum [*]( F )