Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

et cupiebat inquit [*](15,16) siliquis inplere uentrem suum. neque enim alia cura est luxuriosis nisi ut uentrem suum inpleant, quorum deus uen ter est. qui autem aptior huiuscemodi hominibus cibus [*]( E ) quam is qui siliquae modo intus inanis, foris mollis est, quo corpus non reficitur, sed inpletur, ut sit magis oneri quam usui?

sunt qui porcos accipiant pro gregibus daemonum, [*]( 1 Ps. 114, 16 (113, 8) 6 Luc. 4, 4 9 Coloas. 2, 3 15 Ioh. 12, 31 16 Luc. 14, 18 17 Matth. 8, 82 20 Philipp. 8, 19 23 Sallust. Ing. 14, 4 ) [*](1 similis L et (-es corr.) Pn illis fiant X 3 est autem x famis bis LX et (-es m3) P, (m2 B) 6 pane solo P (ne 8, u.) aBL solo pane cet. 8 ante a uirtute add. a̩ s̩a̩p̩e̩n̩t̩ι̩a̩ h̩e̩ P, a sapientiae L 9 quia PBGfL 11 pati****** (erasa tur sui) P quia... sui in mg. m3 P. pati... famem om. L 13 haesit αΒCχ adhaesit cet. eiuium (i pr. s. u.) P 14 adhaeret X ciues P (-is m3) LX (-is m2 n) 16 emitj enim P (8. u. add. m3 peregre proficiscitur) L et quos PBL 17 quod (alt.) P (corr. quos) L 18 ae] et PBL 21 quia i et (8 9. u. m2) aT 22 is qui om. PL inliquae (si 8. ip) P 24 sunt qui (qui 8. u. P) siliquas saecularia uerba significant (re s. n̩t̩ m3 P) porcos accipiant PL )

380
siliquas pro exili uirtute inanium hominum sermonumque iactantia, qui nihil prodesse possunt, inani quadam philosophiae seductione et quodam sonorum facundiae plausu pompam magis quam utilitatem aliquam demonstrantes sed haec diuturna oblectamenta esse non possunt et ideo nemo illi dabat;

erat[*]( F ) [*](15,16) enim in regione illius qui neminem habet, quia eos qui sunt non habet. omnes quippe gentes in nihilo aestimantur, solus autem deus qui uiuificat mortuos et uocat quae non sunt tamquam quae sunt.

in se autem reuersus [*](15,17) dixit: quantis panibus mercennarii patris mei abundant! bene in se reuertitur qui a se recessit. etenim qui ad dominum regreditur se sibi reddit et qui recedit a [*]( 1164 A ) Christo se sibi abdicat. mercennarii autem qui sunt nisi qui ad mercedem seruiunt, qui sunt ex lsrahel, non id quod bonum est probitatis studio persequentes, nec uirtutis gratia sed utilitatis studio prouocati? at uero filius, qui habet sancti spiritus pignus in corde, saecularis mercedis lucella non quaerit. qui ius seruat heredis. sunt etiam mercennarii, qui conducuntur ad uineam. bonus mercennarius Petrus Iohannes Iacobus, quibus dicitur: uenite, faciam uos piscatores [*]( B ) hominum. isti non siliquis, sed panibus abundant. denique collegerunt fragmentorum cofinos duodecim. o domine Iesu, si nobis auferas siliquas et panes tribuas — tu enim dispensator [*]( 2 Coloss. 2, 8 7 Esai. 40, 17 8 Rom. 4. 17 14 Rom. 9, 6 17 II Cor. 1, 22 18 Matth. 20, 1 20 Matth. 4, 19 21 Luc. \'9. 17 28 Luc. 22, 19 Luc. 12, 42 ) [*]( 1 iactantia P (& ex a m2) X 2 seductione filosophiae P 3 sonoro PBCL 7 in nihilo P (in s. u.) aLX nihilo B in nihilum Ox 8 ds est CLn et om. BC 9 sint aGb( 11 habundant (a alt. ex e m2) P 12 reddidit P (di pr. del.) BL 14 mercedes PBL 15 prosequentes (es ex is mZ) P 16 sps sci X 17 lucella] pulchra G et (h 9. u.) i 18 qui ius P (bus 8. ius m3) qui ei\' G quiuis γΟπV seruat BGTX seruiat PaOfLT et (i a. u. m2) E heredes PX et a ml E m2 (heredis m2 F) 19 iohannis (-ee m3) P 20 uenite et PBL 22 co6nos XII P cophinos XII CLχ. cophinos (cofinos B) duodecim aB duodecim cofinos FOV XII chophinos n ihs (s in ras.; 8: m3 iini) P 23 si in ras. P auferras (r pr. eras.) P )

381
in domo es patris — o si nos quoque mercennarios digneris conducere licet sero uenientes! nam et undecima conducis hora -et aequalem dignaris mercedem soluere, aequalem mercedem uitae, non gloriae; neque enim omnibus reposita est corona iustitiae, sed ei qui potest dicere: certamen bonum [*]( C ) certaui.

quod ideo non praetermittendum arbitratus sum, quia scio quosdam dicere quod ad mortem sibi lauacri gratiam uel paenitentiam seruent. primum qui scis an nocte proxima tua a te anima reposcatur? deinde cur putes otioso tibi omnia posse deferri? pone unam gratiam, unam esse mercedem, diuersum tamen brauium uictoriae est, ad quod se non frustra Paulus extendit, qui post mercedem gratiae brauium tamen ut [*]( D ) conprehenderet sequebatur, quia sciebat etsi par esset merces gratiae, palmam tamen esse paucorum.

Et quoniam in uineam domini uenimus, non uacui recedamus; iuuat enim fructus legere, mercennarios eius uidere. quid enim sibi uult quod una die diuersis horis conducuntur operarii, nisi quia mille anni in oculis domini sicut dies hesterna quae praeteriit et hora in nocte? quae est nox nisi quae praecessit, ut dies adpropinquaret? et bene hora in nocte, [*]( E ) quia mille anni sicut dies una. nouit uim diei huius ille qui dixit: Iesus Christus heri et hodie ipse est et in saecula. sciuit et ille diem esse multiplicem qui scripsit; hic dies generationis caeli et terrae, cum facta sunt; qua die fecit deus caelum et terram et omne uiride [*]( 2 Matth. 20, 6 sqq. 4 sq. II Tim. 4, 7 sq. 8 Luc. 12, 20 12 Philipp. 3, 14 15 Mattb. 20, 4 et 7 16 Matth. 20, 3 sqq. 18 Ps. 89, 4 19 Rom. 13, 12 21 n Petro 3, 8 22 Hebr. 13, 8 24 Gen. 2, 4 ) [*](1 o om. αχ 3 digneris αχ 4 reposita est omnibus C proposita PBL 5 posset P (-it m3) L 8 reseraent X quij node X anj hac a (in ras. m2) G (h a. u. m2) fT an (8. u. m2) hac E 9 a te om. X reposcare P (tur 8. re mS) L patas X 10 unam gratiam ] gratiam unam C 13 mercis CFY et m2 a0 H) Et] sed y 17 conda.euntur P 18 et 21 mille om. PL 20 hora (h 8. u. m3) P 22 qui. (a eras.) P, qui in ras. L 25 da fecit PBL )

382
agri. cum enim supra septem descripsisset dies, postea uno die omnia facta conplexus est totum mundi tempus ostendens in conspectu domini tamquam diem unum, eo quod ex inconpositis atque tenebrosis forma istius mundi diuini operis [*]( F ) claritate processerit. ergo si dies totum tempus est mundi, habet utique etiam in saeculis horas suas aut ipsa saecula horae sunt. horae autem diei duodecim sunt. unde bene in mysterio dies Christus, cuius apostoli duodecim, qui caelesti lumine distinctis in se gratiae uicibus refulserunt.

uenit ergo pater familias et prima hora conduxit operarios, fortasse eos qui a principio mundi usque ad diluuium iusti esse meruerunt, de quibus dicit: et locutus sum ad uos ante lucem et [*](14 ) misi ad uos seruos meos prophetas ante lucem. tertia post diluuium incipit Noe ceterorumque tempora conprehendens, qui quasi boni operarii in uineam destinantur. ideo quasi in prandio inebriatus est Noe. sextam et reliquas Abrahae, Isaac et Iacob patriarcharum merita distingunt. nona inclinante iam saeculo et tamquam pallescente luce uirtutis lex et prophetae decoloratos mores hominum notauerunt. [*]( B ) undecimam et quod superest diei sacer producit aduentus. unde et ipse in euangelio dicit: ambulate, dum lucem habetis.

Sed iam redeamus ad patrem. licet non uerear, ne istius paenitentiam gerentis exemplo diu afuisse uideamur — [*]( 3 Gen. 1, 2 7 Ioh. 11, 9 8 Matth. 10, 2 9 Matth. 20, 1 12 Hier. 25, 3 sq. 14 Matth. 20, 3 16 Gen. 9, 21 Matth. 20, 5 19 Matth. 20, 6 sq. 19 Luc. 16, 16 21 Ioh. 12, 35. ) [*]( 1 VII PL dies deecripsisset PBL 4 istius post diuini transponunt PBL 7 XII PLX 8 XII P(LX 9 uicibus (us, s. u. m3) rafulserunt (e s. 9 m3) P uicibus (us in ras.) fulxerunt L 12 dicit] ait PL loquutus aFV 15 difltinantur X 16 sexti aCx sexta. k sexta cet. reliquas aFX (reliqua* nO reliquis m2 V) x reliquoa P (in 8. u. m2 et t derelinquo e, u. m3) BCL 17 et isaac Cx patriarcharumque Xx distingunt P (i s. n alt. mS) otBC distinguunt L distinguntur Xx (distinguunt E e corr.) 19 decoloratos αΕγΤ decoloroe CG decolores cet. undecimam aCGX undecima cet. 23 gerentes PL aflfuisse PL abfuisse C et m2 EK )

383
numquam enim afuimus, qui uersabamur in uinea, in qua si et iste mansisset, non recessisset a patre — cauendum tamen est, ne nos ei reconciliationis faciamus moram, quam non fecit pater. facile reconciliatur, quando inpense rogatur. et ideo [*]( C ) discamus quali pater obsecratione sit ambiendus. pater inquit. [*](15,18) quam misericors, quam pius, qui nec offensus patrium dedignatur nomen audire! pater inquit peccaui in caelum et coram te.