Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Gaudeamus igitur quoniam ouis illa, quae perierat in Adam,[*]( F ) leuatur in Christo. umeri Christi crucis brachia sunt. illic peccata mea deposui, in illa patibuli nobilis ceruice requieui. ouis illa genere est una, non specie; unum enim omnes corpus sumus sed multa membra et ideo scriptum est: uos autem corpus estis Christi et membra ex membris eius. uenit itaque filius hominis saluum facere quod perierat, omnes scilicet, quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes uiuificantur.

diues igitur pastor, cuius omnes nos centesima portio sumus. habet [*]( 1462 AI ) angelorum, habet archangelorum, dominationum, potestatum, [*]( 9 Ps. 35. 7 10 Hier. 38 (31). 27 18 I Cor. 10, 17 19 I Cor. 12, 27 21 Luc. 19, 10 22 I Cor. 15, 22 24 Coloss. 1, 16 ) [*]( 1 quaerit te X recepit X ai recepit PL si recipit B 2 reuehit (re in ras.) B uehit C 3 misericordiam P (m exp.) L (m eras.) 5 auctor 8. w. m2 P, om. L 6 nostri P (l tria 8. u. m3) BL 7 et ad X 8 condemnatio PB condemnatione L 11 iudam P (m eras.) aX \'(m exp. n) X (m eras. E) 12 Israhel quasi ed. Rora. saluatur yL 13 repperitur aCjr repetitur cet. 15 quia P 17 peccata mea αΧ mea peccata cet. patibula PL (-li Pm2. Lm3) 23 ita et PBLX niuificabuntur uFOV 24 nos omnes PL )

377
thronorum aliorumque innumerabiles greges, quos in montibus dereliquit. qui quoniam sunt rationabiles, non inmerito hominum redemtione laetantur. quamquam hoc quoque proficiat ad incentiua probitatis, si unusquisque conuersionem suam gratam fore credat coetibus angelorum, quorum aut adfectare patrocinium aut uereri debet offensam. et tu igitur angelis esto laetitiae, gaudeant de reditu tuo. [*]( B )

Non otiosum etiam quod mulier illa dragma laetatur innenta. [*](15,8 sq. ) non mediocris haec dragma est, in qua principis est figura. et ideo imago regis census ecclesiae est. oues sumus, oremus ut super aquam refectionis nos conlocare dignetur; oues inquam sumus, petamus pascua; dragmae sumus, habeamus pretium; filii sumus, festinemus ad patrem.

nec uereamur quia acceptum spiritalis patrimonium dignitatis terrenis prodegimus [*]( C ) uoluptatibus. quod pater in filio quem habebat thesaurum contulit, fidei census numquam exinanitur: licet totum dederit, totum habet, qui quod donauerit non amittit. nec uereare, ne te non recipiat; non enim delectatur deus perditione uiuorum. [*](15,20. 22 ) iam occurrens uenienti tibi cadet supra collum — dominus enim erigit allisos — osculum dabit, quod est pignus pietatis et amoris, stolam anulum calciamenta proferri iubebit. tu adhuc iniuriam metuis, ille restituit dignitatem; tu [*](I) ) supplicium- 15, 20. 23 cium uereris, ille osculum defert; tu conuicium times, adornat ille conuiuium. sed iam ipsam parabolam discutiamus.

[*](15,11 sq. 25 )Homo quidam habuit duos filios et dixit illi [*]( 9 Luc. 20, 22 et 24 10 Matth. 22, 19 sq. 11 Ps. 22, 2 16 Rom. 4, 14 18 Sap. 1, 13 19 Pa. 145, 8 )[*]( 3 redemptionem L et (m alt. del.) P V, (m exp.) n 5 credant (n eras.) P 6 esto angelis C esto cum angelis X 7 tuo (s. u. m2) redita V, tuo om. FOit 8 etiam] igitur C 11 super (e a. u.) P 12 dragma aC 15 pat.er (r eras.) P . filios PBL 16 totum dederit] dederit totum X 17 quia ed. Rom. uereare ne] uerp P (ellare ne s. 9 m2) L; uerearis ne BX 18 perditionein P (m eras.) L 19 cadit CX (-et corr. V) X 21 pietatia] caritatis Xx iubebat P (i 8. q.) Ltc 22 metuens a metues X post metuis add. errantem P (del. ml) L 25 filios (s. u.) P )

378
adulescentior: da mihi portionem substantiae.

uides quod diuinum patrimonium petentibus datur, nec putes culpam patris quod adulescentiori dedit. nulla dei regno infirma aetas, [*]( E ) nec fides grauatur annis. ipse certe se iudicauit idoneum, qui poposcit. atque utinam non recessisset a patre, inpedimentum nescisset aetatis. sed posteaquam peregre profectus est, — merito ergo prodegit patrimonium, qui recessit ab ecclesia — posteaquam domum. inquit. patriam derelinquens peregre profectus est in regionem longinquam.

quid [*]( F ) [*](15,13) enim longinquius quam a se recedere nec regionibus, sed moribus separari, studiis discretum esse non terris et quasi interfuso luxuriae saecularis aestu diuortia habere factorum? etenim qui se a Christo separat exul est patriae, ciuis est mundi. sed nos non sumus aduenae atque peregrini, sed sumus ciues sanctorum et domestici dei; qui enim eramus longe facti sumus prope in sanguine Christi. non inuideamus de longinqua regione remeantibus, quia et nos fuimus in regione longinqua, sicut Esaias docet. sic habes: qui sedebant in re [*]( 1463 A ) gione umbrae mortis, lux orta est illis. regio ergo longinqua umbrae mortis, nos autem, quibus spiritus ante faciem Christus est dominus, in umbra uiuimus Christi. et ideo dicit ecclesia: in umbra eius concupiui et. sedi. ille igitur uiuendo luxuriose consumsit omnia ornamenta naturae. unde tu, qui accepisti imaginem dei, qui habes similitudinem eius noli eam inrationabili foeditate consumere. opus dei es, noli ligno dicere: pater meus es tu, ne accipias [*]( B ) [*]( 14 Ephes. 2, 19 15 Ephes. 2, 18 18 Esai. 9, 2 21 Thren. 4, 20 22 Cant. 2, 3 24 Gen. 1, 26; 6, 8 26 Hier. 2, 27 ) [*]( 6 post ea quae P. (& ex c m3) L postquam C post posteaquam add. domum patriam derelinquerts P (8. u. m2) X 7 post est add. coepit egere x 13 est alt. om. PL 14 sed somas ciues a et (sed om.) X sed ciaes sumus cet. 18 aic habes BGγΤΧ sic enim habes aC et (enim 8. u. m2) E dicens PL 19 eat eis BCET 20 umbrae 0 umbra a (e eras) umbra est a 23 consumsit (s alt. s. fA.) P naturae ornamenta C 24 quia pr. P (a eras.) γLπ 26 nec CFLOV )

379
similitudinem ligni, quia scriptum est: similes fiant his qui faciunt ea.

Facta est fames per regionem illam: fames non [*](15,14) epularum, sed bonorum operum atque uirtutum. quae sunt miserabiliora ieiunia? etenim qui recedit a uerbo dei, esurit quia non in pane solo uiuit homo. sed in omni uerbo dei. qui recedit a fonte sitit, qui recedit a thesauro eget, qui recedit a sapientia hebetatur, qui recedit a uirtute dissoluitur. [*]( C ) merito ergo iste egere coepit, qui thesauros sapientiae et scientiae dei diuitiarumque caelestium altitudinem dereliquit. egere ergo ideo coepit et famem pati, quia nihil prodigae satis est uoluptati. semper famem patitur sui qui alimentis perpetuis nescit inpleri.

abiit itaque et haesit uni ciuium: [*](15,15) qui enim haeret in laqueo est. et uidetur ciuis iste princeps [*]( D ) esse istius mundi. denique ad uillam eius mittitur, quam emit qui excusat a regno; et pascit porcos, illos utique in quos petit diabolus introire, quos praecipitat in mare istius mundi in sordibus ac faetore uiuentes.