Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Gaudeamus igitur quoniam ouis illa, quae perierat in Adam,[*]( F ) leuatur in Christo. umeri Christi crucis brachia sunt. illic peccata mea deposui, in illa patibuli nobilis ceruice requieui. ouis illa genere est una, non specie; unum enim omnes corpus sumus sed multa membra et ideo scriptum est: uos autem corpus estis Christi et membra ex membris eius. uenit itaque filius hominis saluum facere quod perierat, omnes scilicet, quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes uiuificantur.

diues igitur pastor, cuius omnes nos centesima portio sumus. habet [*]( 1462 AI ) angelorum, habet archangelorum, dominationum, potestatum, [*]( 9 Ps. 35. 7 10 Hier. 38 (31). 27 18 I Cor. 10, 17 19 I Cor. 12, 27 21 Luc. 19, 10 22 I Cor. 15, 22 24 Coloss. 1, 16 ) [*]( 1 quaerit te X recepit X ai recepit PL si recipit B 2 reuehit (re in ras.) B uehit C 3 misericordiam P (m exp.) L (m eras.) 5 auctor 8. w. m2 P, om. L 6 nostri P (l tria 8. u. m3) BL 7 et ad X 8 condemnatio PB condemnatione L 11 iudam P (m eras.) aX \'(m exp. n) X (m eras. E) 12 Israhel quasi ed. Rora. saluatur yL 13 repperitur aCjr repetitur cet. 15 quia P 17 peccata mea αΧ mea peccata cet. patibula PL (-li Pm2. Lm3) 23 ita et PBLX niuificabuntur uFOV 24 nos omnes PL )

377
thronorum aliorumque innumerabiles greges, quos in montibus dereliquit. qui quoniam sunt rationabiles, non inmerito hominum redemtione laetantur. quamquam hoc quoque proficiat ad incentiua probitatis, si unusquisque conuersionem suam gratam fore credat coetibus angelorum, quorum aut adfectare patrocinium aut uereri debet offensam. et tu igitur angelis esto laetitiae, gaudeant de reditu tuo. [*]( B )

Non otiosum etiam quod mulier illa dragma laetatur innenta. [*](15,8 sq. ) non mediocris haec dragma est, in qua principis est figura. et ideo imago regis census ecclesiae est. oues sumus, oremus ut super aquam refectionis nos conlocare dignetur; oues inquam sumus, petamus pascua; dragmae sumus, habeamus pretium; filii sumus, festinemus ad patrem.

nec uereamur quia acceptum spiritalis patrimonium dignitatis terrenis prodegimus [*]( C ) uoluptatibus. quod pater in filio quem habebat thesaurum contulit, fidei census numquam exinanitur: licet totum dederit, totum habet, qui quod donauerit non amittit. nec uereare, ne te non recipiat; non enim delectatur deus perditione uiuorum. [*](15,20. 22 ) iam occurrens uenienti tibi cadet supra collum — dominus enim erigit allisos — osculum dabit, quod est pignus pietatis et amoris, stolam anulum calciamenta proferri iubebit. tu adhuc iniuriam metuis, ille restituit dignitatem; tu [*](I) ) supplicium- 15, 20. 23 cium uereris, ille osculum defert; tu conuicium times, adornat ille conuiuium. sed iam ipsam parabolam discutiamus.

[*](15,11 sq. 25 )Homo quidam habuit duos filios et dixit illi [*]( 9 Luc. 20, 22 et 24 10 Matth. 22, 19 sq. 11 Ps. 22, 2 16 Rom. 4, 14 18 Sap. 1, 13 19 Pa. 145, 8 )[*]( 3 redemptionem L et (m alt. del.) P V, (m exp.) n 5 credant (n eras.) P 6 esto angelis C esto cum angelis X 7 tuo (s. u. m2) redita V, tuo om. FOit 8 etiam] igitur C 11 super (e a. u.) P 12 dragma aC 15 pat.er (r eras.) P . filios PBL 16 totum dederit] dederit totum X 17 quia ed. Rom. uereare ne] uerp P (ellare ne s. 9 m2) L; uerearis ne BX 18 perditionein P (m eras.) L 19 cadit CX (-et corr. V) X 21 pietatia] caritatis Xx iubebat P (i 8. q.) Ltc 22 metuens a metues X post metuis add. errantem P (del. ml) L 25 filios (s. u.) P )

378
adulescentior: da mihi portionem substantiae.

uides quod diuinum patrimonium petentibus datur, nec putes culpam patris quod adulescentiori dedit. nulla dei regno infirma aetas, [*]( E ) nec fides grauatur annis. ipse certe se iudicauit idoneum, qui poposcit. atque utinam non recessisset a patre, inpedimentum nescisset aetatis. sed posteaquam peregre profectus est, — merito ergo prodegit patrimonium, qui recessit ab ecclesia — posteaquam domum. inquit. patriam derelinquens peregre profectus est in regionem longinquam.

quid [*]( F ) [*](15,13) enim longinquius quam a se recedere nec regionibus, sed moribus separari, studiis discretum esse non terris et quasi interfuso luxuriae saecularis aestu diuortia habere factorum? etenim qui se a Christo separat exul est patriae, ciuis est mundi. sed nos non sumus aduenae atque peregrini, sed sumus ciues sanctorum et domestici dei; qui enim eramus longe facti sumus prope in sanguine Christi. non inuideamus de longinqua regione remeantibus, quia et nos fuimus in regione longinqua, sicut Esaias docet. sic habes: qui sedebant in re [*]( 1463 A ) gione umbrae mortis, lux orta est illis. regio ergo longinqua umbrae mortis, nos autem, quibus spiritus ante faciem Christus est dominus, in umbra uiuimus Christi. et ideo dicit ecclesia: in umbra eius concupiui et. sedi. ille igitur uiuendo luxuriose consumsit omnia ornamenta naturae. unde tu, qui accepisti imaginem dei, qui habes similitudinem eius noli eam inrationabili foeditate consumere. opus dei es, noli ligno dicere: pater meus es tu, ne accipias [*]( B ) [*]( 14 Ephes. 2, 19 15 Ephes. 2, 18 18 Esai. 9, 2 21 Thren. 4, 20 22 Cant. 2, 3 24 Gen. 1, 26; 6, 8 26 Hier. 2, 27 ) [*]( 6 post ea quae P. (& ex c m3) L postquam C post posteaquam add. domum patriam derelinquerts P (8. u. m2) X 7 post est add. coepit egere x 13 est alt. om. PL 14 sed somas ciues a et (sed om.) X sed ciaes sumus cet. 18 aic habes BGγΤΧ sic enim habes aC et (enim 8. u. m2) E dicens PL 19 eat eis BCET 20 umbrae 0 umbra a (e eras) umbra est a 23 consumsit (s alt. s. fA.) P naturae ornamenta C 24 quia pr. P (a eras.) γLπ 26 nec CFLOV )

379
similitudinem ligni, quia scriptum est: similes fiant his qui faciunt ea.

Facta est fames per regionem illam: fames non [*](15,14) epularum, sed bonorum operum atque uirtutum. quae sunt miserabiliora ieiunia? etenim qui recedit a uerbo dei, esurit quia non in pane solo uiuit homo. sed in omni uerbo dei. qui recedit a fonte sitit, qui recedit a thesauro eget, qui recedit a sapientia hebetatur, qui recedit a uirtute dissoluitur. [*]( C ) merito ergo iste egere coepit, qui thesauros sapientiae et scientiae dei diuitiarumque caelestium altitudinem dereliquit. egere ergo ideo coepit et famem pati, quia nihil prodigae satis est uoluptati. semper famem patitur sui qui alimentis perpetuis nescit inpleri.

abiit itaque et haesit uni ciuium: [*](15,15) qui enim haeret in laqueo est. et uidetur ciuis iste princeps [*]( D ) esse istius mundi. denique ad uillam eius mittitur, quam emit qui excusat a regno; et pascit porcos, illos utique in quos petit diabolus introire, quos praecipitat in mare istius mundi in sordibus ac faetore uiuentes.

et cupiebat inquit [*](15,16) siliquis inplere uentrem suum. neque enim alia cura est luxuriosis nisi ut uentrem suum inpleant, quorum deus uen ter est. qui autem aptior huiuscemodi hominibus cibus [*]( E ) quam is qui siliquae modo intus inanis, foris mollis est, quo corpus non reficitur, sed inpletur, ut sit magis oneri quam usui?

sunt qui porcos accipiant pro gregibus daemonum, [*]( 1 Ps. 114, 16 (113, 8) 6 Luc. 4, 4 9 Coloas. 2, 3 15 Ioh. 12, 31 16 Luc. 14, 18 17 Matth. 8, 82 20 Philipp. 8, 19 23 Sallust. Ing. 14, 4 ) [*](1 similis L et (-es corr.) Pn illis fiant X 3 est autem x famis bis LX et (-es m3) P, (m2 B) 6 pane solo P (ne 8, u.) aBL solo pane cet. 8 ante a uirtute add. a̩ s̩a̩p̩e̩n̩t̩ι̩a̩ h̩e̩ P, a sapientiae L 9 quia PBGfL 11 pati****** (erasa tur sui) P quia... sui in mg. m3 P. pati... famem om. L 13 haesit αΒCχ adhaesit cet. eiuium (i pr. s. u.) P 14 adhaeret X ciues P (-is m3) LX (-is m2 n) 16 emitj enim P (8. u. add. m3 peregre proficiscitur) L et quos PBL 17 quod (alt.) P (corr. quos) L 18 ae] et PBL 21 quia i et (8 9. u. m2) aT 22 is qui om. PL inliquae (si 8. ip) P 24 sunt qui (qui 8. u. P) siliquas saecularia uerba significant (re s. n̩t̩ m3 P) porcos accipiant PL )

380
siliquas pro exili uirtute inanium hominum sermonumque iactantia, qui nihil prodesse possunt, inani quadam philosophiae seductione et quodam sonorum facundiae plausu pompam magis quam utilitatem aliquam demonstrantes sed haec diuturna oblectamenta esse non possunt et ideo nemo illi dabat;

erat[*]( F ) [*](15,16) enim in regione illius qui neminem habet, quia eos qui sunt non habet. omnes quippe gentes in nihilo aestimantur, solus autem deus qui uiuificat mortuos et uocat quae non sunt tamquam quae sunt.

in se autem reuersus [*](15,17) dixit: quantis panibus mercennarii patris mei abundant! bene in se reuertitur qui a se recessit. etenim qui ad dominum regreditur se sibi reddit et qui recedit a [*]( 1164 A ) Christo se sibi abdicat. mercennarii autem qui sunt nisi qui ad mercedem seruiunt, qui sunt ex lsrahel, non id quod bonum est probitatis studio persequentes, nec uirtutis gratia sed utilitatis studio prouocati? at uero filius, qui habet sancti spiritus pignus in corde, saecularis mercedis lucella non quaerit. qui ius seruat heredis. sunt etiam mercennarii, qui conducuntur ad uineam. bonus mercennarius Petrus Iohannes Iacobus, quibus dicitur: uenite, faciam uos piscatores [*]( B ) hominum. isti non siliquis, sed panibus abundant. denique collegerunt fragmentorum cofinos duodecim. o domine Iesu, si nobis auferas siliquas et panes tribuas — tu enim dispensator [*]( 2 Coloss. 2, 8 7 Esai. 40, 17 8 Rom. 4. 17 14 Rom. 9, 6 17 II Cor. 1, 22 18 Matth. 20, 1 20 Matth. 4, 19 21 Luc. \'9. 17 28 Luc. 22, 19 Luc. 12, 42 ) [*]( 1 iactantia P (& ex a m2) X 2 seductione filosophiae P 3 sonoro PBCL 7 in nihilo P (in s. u.) aLX nihilo B in nihilum Ox 8 ds est CLn et om. BC 9 sint aGb( 11 habundant (a alt. ex e m2) P 12 reddidit P (di pr. del.) BL 14 mercedes PBL 15 prosequentes (es ex is mZ) P 16 sps sci X 17 lucella] pulchra G et (h 9. u.) i 18 qui ius P (bus 8. ius m3) qui ei\' G quiuis γΟπV seruat BGTX seruiat PaOfLT et (i a. u. m2) E heredes PX et a ml E m2 (heredis m2 F) 19 iohannis (-ee m3) P 20 uenite et PBL 22 co6nos XII P cophinos XII CLχ. cophinos (cofinos B) duodecim aB duodecim cofinos FOV XII chophinos n ihs (s in ras.; 8: m3 iini) P 23 si in ras. P auferras (r pr. eras.) P )

381
in domo es patris — o si nos quoque mercennarios digneris conducere licet sero uenientes! nam et undecima conducis hora -et aequalem dignaris mercedem soluere, aequalem mercedem uitae, non gloriae; neque enim omnibus reposita est corona iustitiae, sed ei qui potest dicere: certamen bonum [*]( C ) certaui.

quod ideo non praetermittendum arbitratus sum, quia scio quosdam dicere quod ad mortem sibi lauacri gratiam uel paenitentiam seruent. primum qui scis an nocte proxima tua a te anima reposcatur? deinde cur putes otioso tibi omnia posse deferri? pone unam gratiam, unam esse mercedem, diuersum tamen brauium uictoriae est, ad quod se non frustra Paulus extendit, qui post mercedem gratiae brauium tamen ut [*]( D ) conprehenderet sequebatur, quia sciebat etsi par esset merces gratiae, palmam tamen esse paucorum.

Et quoniam in uineam domini uenimus, non uacui recedamus; iuuat enim fructus legere, mercennarios eius uidere. quid enim sibi uult quod una die diuersis horis conducuntur operarii, nisi quia mille anni in oculis domini sicut dies hesterna quae praeteriit et hora in nocte? quae est nox nisi quae praecessit, ut dies adpropinquaret? et bene hora in nocte, [*]( E ) quia mille anni sicut dies una. nouit uim diei huius ille qui dixit: Iesus Christus heri et hodie ipse est et in saecula. sciuit et ille diem esse multiplicem qui scripsit; hic dies generationis caeli et terrae, cum facta sunt; qua die fecit deus caelum et terram et omne uiride [*]( 2 Matth. 20, 6 sqq. 4 sq. II Tim. 4, 7 sq. 8 Luc. 12, 20 12 Philipp. 3, 14 15 Mattb. 20, 4 et 7 16 Matth. 20, 3 sqq. 18 Ps. 89, 4 19 Rom. 13, 12 21 n Petro 3, 8 22 Hebr. 13, 8 24 Gen. 2, 4 ) [*](1 o om. αχ 3 digneris αχ 4 reposita est omnibus C proposita PBL 5 posset P (-it m3) L 8 reseraent X quij node X anj hac a (in ras. m2) G (h a. u. m2) fT an (8. u. m2) hac E 9 a te om. X reposcare P (tur 8. re mS) L patas X 10 unam gratiam ] gratiam unam C 13 mercis CFY et m2 a0 H) Et] sed y 17 conda.euntur P 18 et 21 mille om. PL 20 hora (h 8. u. m3) P 22 qui. (a eras.) P, qui in ras. L 25 da fecit PBL )

382
agri. cum enim supra septem descripsisset dies, postea uno die omnia facta conplexus est totum mundi tempus ostendens in conspectu domini tamquam diem unum, eo quod ex inconpositis atque tenebrosis forma istius mundi diuini operis [*]( F ) claritate processerit. ergo si dies totum tempus est mundi, habet utique etiam in saeculis horas suas aut ipsa saecula horae sunt. horae autem diei duodecim sunt. unde bene in mysterio dies Christus, cuius apostoli duodecim, qui caelesti lumine distinctis in se gratiae uicibus refulserunt.

uenit ergo pater familias et prima hora conduxit operarios, fortasse eos qui a principio mundi usque ad diluuium iusti esse meruerunt, de quibus dicit: et locutus sum ad uos ante lucem et [*](14 ) misi ad uos seruos meos prophetas ante lucem. tertia post diluuium incipit Noe ceterorumque tempora conprehendens, qui quasi boni operarii in uineam destinantur. ideo quasi in prandio inebriatus est Noe. sextam et reliquas Abrahae, Isaac et Iacob patriarcharum merita distingunt. nona inclinante iam saeculo et tamquam pallescente luce uirtutis lex et prophetae decoloratos mores hominum notauerunt. [*]( B ) undecimam et quod superest diei sacer producit aduentus. unde et ipse in euangelio dicit: ambulate, dum lucem habetis.

Sed iam redeamus ad patrem. licet non uerear, ne istius paenitentiam gerentis exemplo diu afuisse uideamur — [*]( 3 Gen. 1, 2 7 Ioh. 11, 9 8 Matth. 10, 2 9 Matth. 20, 1 12 Hier. 25, 3 sq. 14 Matth. 20, 3 16 Gen. 9, 21 Matth. 20, 5 19 Matth. 20, 6 sq. 19 Luc. 16, 16 21 Ioh. 12, 35. ) [*]( 1 VII PL dies deecripsisset PBL 4 istius post diuini transponunt PBL 7 XII PLX 8 XII P(LX 9 uicibus (us, s. u. m3) rafulserunt (e s. 9 m3) P uicibus (us in ras.) fulxerunt L 12 dicit] ait PL loquutus aFV 15 difltinantur X 16 sexti aCx sexta. k sexta cet. reliquas aFX (reliqua* nO reliquis m2 V) x reliquoa P (in 8. u. m2 et t derelinquo e, u. m3) BCL 17 et isaac Cx patriarcharumque Xx distingunt P (i s. n alt. mS) otBC distinguunt L distinguntur Xx (distinguunt E e corr.) 19 decoloratos αΕγΤ decoloroe CG decolores cet. undecimam aCGX undecima cet. 23 gerentes PL aflfuisse PL abfuisse C et m2 EK )

383
numquam enim afuimus, qui uersabamur in uinea, in qua si et iste mansisset, non recessisset a patre — cauendum tamen est, ne nos ei reconciliationis faciamus moram, quam non fecit pater. facile reconciliatur, quando inpense rogatur. et ideo [*]( C ) discamus quali pater obsecratione sit ambiendus. pater inquit. [*](15,18) quam misericors, quam pius, qui nec offensus patrium dedignatur nomen audire! pater inquit peccaui in caelum et coram te.

haec est prima confessio aput auctorem naturae, praesulem misericordiae, arbitrum culpae. sed etsi deus nouit omnia, uocem tamen tuae confessionis exspectat. ore enim confessio fit ad salutem, quia ableuat pondus erroris [*]( D ) quisquis ipse se onerat et accusationis excludit inuidiam qui accusatorem praeuenit confitendo; iustus enim in primordio sermonis accusator est sui. frustra autem uelis occulere quem nihil fallas et sine periculo prodas quod scias esse iam cognitum. confitere magis, ut interueniat pro te Christus, quem aduocatum habemus aput patrem, roget pro te ecclesia, inlacrimet populus. nec uereare ne non inpetres. aduocatus spondet ueniam, patronus promittit gratiam, reconciliationem tibi paternae [*]( E ) pietatis pollicetur adsertor. crede, quia ueritas est, adquiesce, quia uirtus est. habet causam ut pro te interueniat, ne pro te gratis mortuus sit. habet et causam ignoscendi pater, quia quod uult filius uult pater.

peccaui in caelum et coram te. non utique elementum exprimitur, sed peccato animae [*]( 10 Rom. 10, 10 13 Prouerb. 18, 17 16 I lob. 2, 1 20 I Ioh. 5, 6; Ioh. 14, 6 22 Gal. 2, 21 ) [*]( 1 affuimus (f pr. s. u. m3) P abfuimus C et m2 E adfuimus X (abf. m2 n) uersamur PL si et] et si Xx 2 non] numquam X 8 auctorem (c s. u.) P narrare PL 9 dns PBL 10 enim] autem X 11 quia (qui FO) abluebat -Y (it s. ebat m2 V) 12 quo (s. u. m3) quisquis (e 8. ι̩s̩ alt. m3) ipse (ip exp. m3) P se om. PLit 14 occultare PCΕγLT et m2 a 15 fallat PFLO prodas (i 8. 9 m2) P 17 et inlacrimet X et lacrimet X 18 uerearis PBCL 19 paternae (e alt. eras.) pietas P 20 adsertori PLV 21 nec (c eras.) P 22 habet et αCΧχ habet cet. ignoscendi et pater X (et in VO eras.) 23 et pater X caelo X et a. w. m3 P 24 utique] enim utile X )

384
caelestia significantur dona spiritus inminuta uel quia ab illius gremio matris Hierusalem quae in caelo est non oportuit [*]( F ) deuiari.

iam non sum dignus uocari filius tuus; deiectus [*](15,19) enim se exaltare non debet, ut merito suae possit humilitatis adtolli.

fac me sicut unum mercennariorum tuorum. nouit[*](13,19) esse distantiam inter filios amicos mercennarios seruos. filius [*]( 1486 A ) per lauacrum, amicus per uirtutem, mercennarius per laborem, seruus per timorem. sed etiam ex seruis et mercennariis fiunt amici, iuxta quod scriptum est: uos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio uobis; iam non dico uos seruos.