Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Nec sum dubius animi quod aliqui de hoc mundo dictum putent, donec fermentetur in lege prophetis euangelio, ut dominum omnis lingua fateatur. itaque discutiamus omnia, diligentius requiramus. nemo inuenit nisi qui ante quaesierit. [*](14,28) aedificemus turrem, conputemus sumptus scripturarum, conferamus inpensas, ne qui etiam de nostro aliquo dicat: [*](14,30) hic uoluit aedificare et non potuit consummare. qui aedificat, bonum debet iacere fundamentum. bonum [*]( E ) fundamentum est fides, bonum fundamentum apostolorum et prophetarum; duobus enim testamentis fides nostra consurgit nec iniuriam facit qui parem dixerit in utroque perfectae fidei esse mensuram, cum ipse dicat dominus: si crederetis Moysi, crederetis mihi, quia et in Moyse dominus est locutus. bene ergo in utroque perfecta mensura, quia perfectus [*]( 1 Coloss. 1, 26 5 1 Cor. 2, 7 11 Rom. 14, 11 16 Matth. 7, 24sqq. 13 Mattb. 7, 8 18 Ephes. 2, 20 21 Ioh. 5, 46 23 Ephes. 4, 13 ) [*]( 1 dei uerbum ET, dei om. PL 3 perennitates (i #. e tert.; s add. m2) P perennitate BL 4 nam ita erat deleuit ed. Rom. h sacrilegiis P (i tert. exp. m2) L manifestatus (at exp. m2) E manifestus PBL 6 ad (d 8. u.) P 8 ex a et ex P (et s. u.) cet. 12 omnia (i ex e m2) P 14 turrim (im ex em) π T k conputemus B (& in ras.) X 15 ne qui aC ne quis χ V neq; FOIt ne PB nec L nostrum X (nostro 0 corr.) nostro in C nobis y aliquo om. X alio qui L; malim aliquando 17 bonum XY domum bonum C domum PaBL 20 iniuriam (in s. u.) P perfectae aBC, perfectamque P (que add. m3 in u. ult.) perfectam L; om. XY (quod defendit Engelbrccht) 22 et om. X moysi P (-se m.2) L )

368
in utroque et fides utriusque una, quia unius est uirtutis et [*]( F ) sensus oraculum atque responsum.

me tamen sequi iuuat quod ipse dominus docuit, fermentum ecclesiae spiritalem esse doctrinam; nam cum scriptum sit: cauete a fermento Pharisaeorum et cum apostolus dixerit: non in fermento malitiae et nequitiae, ostenditur quia doctrina fermentum est. sed aliud fermentum zizaniae, aliud fermentum tritici, unde et bonis auctoribus adquiescimus, ut dicamus quia ecclesia renatum hominem, qui est in corpore et anima et spiritu, fermento sanctificat spiritali; sanctificatur enim corpus atque anima et ipsa gratia spiritalis accepit sanctificationis [*]( 1457 A ) augmentum, cum per ecclesiae uelut quoddam fermentantis officium scripturarumque doctrinam, quae uelut caelestium conlatione sermonum et ubertate concrescit, infusus toto homini atque permixtus usus inoleuerit, ut fiant unum etiam ipsa fermentum. quod utique tunc fit, cum sibi tria haec pari quadam cupiditatum lance consentiunt et aequalis adspirat concordia uoluntatum.

Hoc igitur ecclesiae opus non tumultuarium nec [*]( B ) fortuitum, sed diuturna meditatione conlatum, ut haec tria unum sint integra a lege peccati. cuius sententiae adsertorem habemus apostolum dicentem: ipse autem dominus sanctificet uos per omnia, ut integer spiritus et anima et corpus sine querella in die domini nostri Iesu Christi seruetur. quod per saecularia quidem temtamenta non prouenit, nisi fermentum illud, cui [*]( 4 Matth. 16, 6 5 1 Cor. 5, 8 7 Matth. 13, 25 sqq. 11 II Thess. 2, 12 I Petro 1, 2 22 I Thess. 6, 23 ) [*](1 unius (i s. U) P unus L 2 iubat (v s. b m3) P 4 sit) est PEFLT 6 nequitiae et malitiae X 7 est fermentum (ante zizaniae) P (es 8. u. m3; e alt. ex i) B; fermentum est Cn zizania X aliud est C et aliud a fermentum om. y 8 bonus (i 8. u m3) P bonos L 9 anima et corpore et in spu X 11 et ipsa gratia spiritalis) per gratiam spiritalem et / accipit PBK 12 aumentum P fernientantis (tan etas.) P 14 toto (o alt. in ras.) V toti B 16 hic P (haec tn3) L 18 uoluptatum PL 23 sps ur et χ 25 nostri eras. T, om. αΕGγΧ 26 peruenit P BLX )

369
conparatur regnum caelorum, mulier illa euangelica [*]( C ) abscondit in farinae mensuris tribus, donec fermentetur totum; tres enim mensurae sunt, ut dixi, carnis animae et spiritus, sed spiritus quo uiuimus omnes in hoc corpore siti hoc uerius, quando carnis lasciuia non redundat et anima corporalibus non incuruatur erroribus ac mensura uiuendi in toto homine inoffensa seruatur. sed quia mensurarum aequalitas sine adiumento ecclesiae atque doctrinae difficile perseuerat, idcirco mulier illa, quae figuram ecclesiae gerit, tamdiu [*]( D ) uirtutem illis doctrinae spiritalis admiscet, donec fermentetur totus ille interior homo cordis absconditus et in gratiam panis caelestis adsurgat. bene enim fermentum doctrina dicitur Christi, quia panis est Christus et apostolus ait: quia unus panis, unum corpus multi sumus.

fit ergo unum fermentum, quando caro non concupiscit aduersus spiritum nec spiritus aduersus carnem, sed facta carnis mortificamus et anima ex adflatu dei flatum uitae sumsisse se conscia [*]( E ) saecularis necessitudinis contagia terrena declinat. unde et apostolus non in carne, sed in spiritu ambulare nos praecepit, ut sanctificati per lauacrum regenerationis ueterem hominem cum suis desideriis exuentes induti nouum, qui secundum Christum creatur, non in uetustate litterae, sed in spiritus nouitate gradiamur, quo possit nobis etiam resurrectionis tempore incorrupta corporis et animae et spiritus manere conmunio, [*]( 1 Matth. 13, 33 11 I Petro 3, 4 Ioh. 6, 31 13 I Cor. 10, 17 15 Gal. 5, 17 16 Rom. 8, 13 19 Rom. 8, 4 20 Tit. 3, 5 Coloss. 3, 9 sq. 22 Rom. 7, 6 ) [*]( 1 abscondat PBGfL 2 farina P (-ae m3) BLX farinam X (m exp. π) 4 sed... uerius om. PBLX 6 toto (to alt. 8. u.) P 9 uiam (del. m2) uirtutum P illis uirtute X 10 admiscit P (-et m2) B admisit L fermentetur (nte 8. u. m3; m2 corr. firmetur) P 16 aduersum P (m3 aduersus) 17 flatu PBL fluctu n (corr. flatu m2) 19 praecipit P m2 C (praecepit Pml) 21 exeuntes P (-uentes m2) L 22 creator P (v s. q m2) L creatus est X non] non iatn X spus (s alto 8. u. m2) P spu LO et (ex sps) a nouitate sps x 24 animae X anima X (-ae corr. π V) animi cet. ) [*]( XXXII. Amhr pars 4 ) [*]( ,24 )

370
et nunc omnia quae petimus inpetremus. quod plerisque uidetur [*]( F 1 ) etiam dominus significasse, cum dicit: si duobus ex uobis conuenerit super terram, de omni re quamcumque petieritis, fiet uobis a patre meo, qui in caelis est.

Itaque alii duos animam et corpus accipiunt, alii animam et spiritum, ut si in terra, hoc est in corpore sibi anima spiritusque consentiant nec se inpugnent inuicem diuersis cupiditatibus, omnia in effectum uideantur orata posse deduci. quod ita fit, cum fuerint utraque unum, si subtractis inimicitiis uel solutis duo condantur in unum nouum hominem, id est anima et spiritus, ut oremus spiritu, oremus et mente. licet [*]( 1438 A ) plerique duos populos accipiant ex Israhel et ex gentibus in unum resurrectionis tempore congregandos, ut fiat in aeternum mansura perfectio, et id quod ex parte est destruatur. plerique autem uirum et uxorem consentientes sibi studio caritatis accipiunt.

itaque si in hac uita tres mensurae in eodem fermento manserint, donec fermententur et fiant unum, ut aequalitatum nulla distantia sit nec conpositi ex trium [*]( B ) diuersitate uideamur, erit in futurum diligentibus Christum incorrupta conmunio nec conpositi manebimus; nam et qui conpositi nunc sumus unum erimus et in unam substantiam transformabimur. neque enim in resurrectione aliud erit alio inferius, sicut nunc fragilis in nobis est carnis infirmitas et corporalis habitudo naturae uel uulneribus patet uel iniuriis subiacet uel sui oneris mole depressa supra terras nequit extollere altius atque eleuare uestigium., sed in simplicis [*]( C ) creaturae gratiam figurabimur, cum conpletum fuerit quod dictum est a Iohanne: Carissimi, nunc filii dei sumus, et nondum reuelatum est quid erimus, sed scimus, [*]( 2 Matth. 18, 19 9 Ephes. 2, 14 sq. 11 I Cor. 14, 15 14 I Cor. 9, 10 21 n Cor. 3, 18 23 Gal. 4, 13 28 I Ioh. 3, 2 ) [*]( 1 tunc Βχ 2 dfim (m ex a m3) P 3 quacumque BLX - 6 sibi (ue 8. bi m2) P siue X 8 ut omnia ay 9 utrique X 12 accipiunt P (a e. v m3) L 14 mensure Gj mansure ET 25 suis L et (s alt. eras.) PB, si C honeris (e ex 0 m3) P 26 aluus P (ti 8. u pr. m3) BL 28 filii P (i tert. 8. u.) )

371
quia cum reuelatum fuerit, similes ei erimus. itaque cum dei natura sit simplex — spiritus enim deus est — nos quoque in eandem imaginem figurabimur, ut qualis caelestis tales et caelestes. igitur sicut portauimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem huius caelestis, quam animus noster debet induere. [*]( D )

Et ideo primo abhinc loco curatur hydropicus, in quo fluxus [*](14,2 sq. ) carnis exuberans animae grauabat officia, spiritus exstinguebat [*](14,7-11) ardorem. deinde docetur humilitas, dum in illo conuiuio nuptiali adpetentia loci superioris arcetur, clementer tamen, ut persuasionis humanitas asperitatem coercitionis excluderet, ratio proficeret ad persuasionis effectum et correctio [*](14,12 sq. ) emendaret affectum. huic quasi proximo limine humanitas copulatur, [*]( E ) quae ita dominicae sententiae definitione distinguitur, si in pauperes et debiles conferatur; nam hospitalem remuneraturis esse affectus auaritiae est.

postremum quasi emeritae militiae [*](14,15-21 ) uiro contemnendarum stipendium praescribitur facultatum, quod neque ille qui studiis intentus inferioribus possessiones sibi terrenas coemit regnum caeli possit adipisci, cum dominus dicat: uende omnia tua et sequere me, nec ille qui emit boues, cum Helisaeus occiderit et populo diuiserit quos [*]( F ) habebat, et ille qui ducit uxorem cogitet quae mundi sunt, non quae dei, non quo coniugium reprehendatur, sed quia ad maiorem honorem uocetur integritas, quoniam mulier innupta et uidua cogitat quae sunt domini, ut sit sancta corpore et spiritu. nam quae nupta est cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uiro.

sed [*]( 2 Iob. 4, 24 3 n Cor. 3, 18 4 1 Cor. 15, 48 sq. 20 Mattb. 19, 21 21 Reg. m 19, 21 22 et 24 I Cor. 7, 34 ) [*]( 2 deus] dt P (ds m2) L 4 et caelestis {-es m2) P 7 locum P (o s. um) L 10 adpetentia] de potentia PBL 11 corertitionis (h ex r pr. et c ex t pr.) P coertionisa C coercionis X cohertionis Er T 12 persuasiones P (-nis m3) L correptio PL 13 limite PBCL 15 remuneratoris P (a 8. u. m1, o ex u m2) E (v 8. o m2) muneraturis X 16 affectis P (v 8. is m2) L 21 emat P (i s. a m2) cet. et populo diuiserit 8. u. m3 P, om. L 22 cogitet (a s. P) P 26 et corpore et X ) [*]( 24* )

372
ut in gratiam, ut supra cum uiduis, ita nunc etiam cum coniugibus reuertamur, non refugimus opinionem, quam sequuntur plerique, ut tria genera hominum a consortio magnae illius caenae aestimemus excludi, gentilium Iudaeorum [*]( 1459 A ) haereticorum.

et ideo apostolus auaritiam dicit esse fugiendam, ne inpediti more gentili iniquitate malitia inpudicitia auaritia ad regnum Christi peruenire nequeamus; omnis enim auarus aut inmundus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei.

Iudaei autem corporali ministerio iuga sibi legis inponunt et ideo secundum prophetam disrumpamus uincula eorum et [*]( B ) abiciamus a nobis iugum ipsorum; Christum enim recepimus, qui ceruicibus nostris pietatis suae iugum mite suspendit. quinque autem iuga sunt uerborum decem uel quinque libri ueteris legis, de quibus in euangelio uidetur Samaritanae dicere: quinque enim uiros habuisti.

at uero haeresis uelut Eua femineo rigorem fidei temtat adfectu et lubrica facilitate prolabens lenocinia falsi decoris adfectat [*](14,18 sq. ) intemeratam neglegens pulchritudinem ueritatis. ideo igitur [*]( c ) excusant, quia nemini intercluditur regnum nisi ei quem suae professio uocis excluserit, dominus autem omnes clementer inuitat, sed nos aut desidia nostra aut error auertit.

ergo et ille qui uillam emit alienus a regno est — ementes enim atque uendentes Noe, ut legisti, tempore diluuia sorbuerunt — et ille qui iugum potius legis quam gratiae munus elegit et ille qui [*](14,26) propter ducendam excusat uxorem; scriptum est enim: si [*]( D ) quis uenit ad me et non odit patrem suum etmatrem [*]( 5 Rom. 1, 29 7 Ephes. 5, 5 9 Act. 15, 10 11 Ps. 2, 3 13 Matth. 11, 30 16 Ioh. 4, 18 23 Matth. 21, 21 24 Luc. 17, 27 ) [*]( 1 ut alt. 8. u. m3 P, om. L 3 secuntar Βπχ 7 inmundue aat auarus a 9 dW et xpi PBCL 11 disrumpamus P (s pr. s. u.) 12 proiciamus X 13 recipimus BLX 16 ad (at m3) P 17 heresis x hereses eet. (-is m3 L, mSnV) rigorem TV rigore in PBL rigore cet. adfectus (s del. m3) P afiectd aC 24 emantes (e 8. a, erae.) P sorbuerunt Xx obsorbuerunt a subruerunt C et m2 a 25 eligit (i pr. ex e ungue) P )

373
et uxorem, non potest meus discipulus esse. etenim si propter te dominus suae renuntiat matri dicens: quae est mater mea aut qui fratres mei? cur tu domino tuo cupias anteferre? sed neque ignorare naturam neque seruire naturae dominus iubet, sed ita indulgere naturae, ut uenereris auctorem nec a deo parentum amore desciscas.

Itaque post diuitum resupina fastidia contulit se ad gentes, [*]( E ) [*](14,12-23 ) iubet bonos et malos introire, ut bonos augeat, malorum adfectum in meliora conmutet, ut conpleretur illud quod hodie lectum est: tunc lupi et agni simul pascentur. inuitat, pauperes debiles caecos quo ostenditur nobis uel quod nullum debilitas corporis excludat a regno rariusque delinquat cui desit inlecebra peccandi uel quod infirmitas peccatorum per misericordiam domini remittatur, ut non ex operibus, sed ex fide redemtus a crimine si gloriatur in domino glorietur.

mittit [*](1460 A ) [*](14,21) itaque ad exitus uiarum; prudentia enim in exitu canitur. mittit ad plateas. quia misit ad peccatores ut de latioribus uiis ad angustam uenirent, quae ducit ad uitam. mittit ad uias et circa saepes, quod hi uidelicet apti sint regno caelorum qui nullis praesentium cupiditatibus occupati ad futura festinent in quodam bonae uoluntatis tramite constituti et qui modo saepis, quae ab incultis culta secernat et incursus arceat [*]( B ) bestiarum, norint bona malaque distinguere et aduersus temtamenta nequitiae spiritalis fidei munimen obtendere. denique dominus, ut uineam suam ostenderet fuisse munitam, et , saepem inquit circumdedi et circumfodi eam. et apostolus medium parietem saepis dicit esse sublatum, qui [*]( 2 Matth. 12, 48 10 Eaai. 65, 25 14 Rom. 9, 32 15 I Cor. 1, 81, II Cor. 10, 17, Hier. 9, 23 16 Matth. 22, 9 Prouerb. 1, 20 17 Matth. 7, 13 nq. 25 Matth. 21, 33 27 Ephes. 2, 14 ) [*]( 3 tu om. X tuos PLX (s eras. V); post tuo add. his (o 8. i m2) Εγ T 11 uel αΧχ, om. cet. 12 rariorque B rario que (quae L) P (i eras.) L delinquat] sit P (s. m3 delinquat cui ds; cui de eras.) BL 15 si aCy qui BL sit ut qui P (sit s. u. m3, ut in ras. m3) V sit qui FOrt: malim si qui 16 exitum P (m exp.) L 19 hii PL 20 festinant PL. 22 ;§ arceat P 23 nouerint PLy 26 sepe PL )

374
continuationem munitionis inruperat. fides igitur et ratio quaeritur et quaeritur in plateis, hoc est in meatibus interioris adfectus, quia scriptum est: in plateis tuis diffundantur aquae [*]( i: )

tuae nec hoc tamen plenum est, ut aliquis uocatus adueniat, nisi uestem habeat nuptialem, hoc est fidem habeat et caritatem. et ideo qui pacem et caritatem non detulerit ad Christi altaria tolletur pedibus et manibus et mittetur in tenebras exteriores. illic erit fletus. et stridor dentium. quae sunt tenebrae exteriores? numquid illic quoque carcer aliqui lautumiaeque subeundae sunt? minime. sed\' quicumque extra promissa sunt caelestium mandatorum in tenebris exterioribus [*]( I) ) sunt, quia mandata dei lumen sunt et quicumque sine Christo est in tenebris est, quia lumen interius est Christus.

Ergo neque corporalium stridor aliqui dentium neque ignis aliqui perpetuus flammarum est corporalium neque uermis est corporalis. sed haec ideo. quia sicut ex multa cruditate et febres nascuntur et uermes, ita si quis non decoquat peccata sua uelut quadam interposita sobrietate abstinentiae, sed miscendo [*]( E ) peccata peccatis tamquam cruditatem quandam contrahat ueterum et recentium delictorum, igne aduretur proprio et suis uermibus consumetur. unde et Esaias ait: ambulate in lumine ignis uestri et flamma, quam accendistis. ignis est quem generat maestitia delictorum, uermis est eo quod inrationabilia animae peccata mentem rei sensumque conpungant [*]( 3 Prouerb. 5, 16 4 Matlh. 22, 11 7 sq. Matih. 22, 13 11 Pa. 118,105 12 Ioh. 12, 85 sq. 14 Matth. 22, 13; 25, 41 20 Esai. 66, 24 21 Esai. 50. 11 ) [*]( 1 continuatione PBL 5 iidem B (in ras.) firmam P habeat et aCχ et (et 8. U. m3) habeat cet. 7 ligatis a. pedibus m3 P 9 quoque om. PBJJ career αΒCΧχ carcere Pm1 L carceres PmS Em2 13 interius] in tenebris a 14 neque est BxV aliqui (-is m2) ETV 15 aliquis L et (s add. mS) ETV est pr. om. Cx 16 ideo ponuntur Maurini 17 uerniis Lπ et (-es M2) PB dequoquat AX 19 ueterem PF et (v 8. e tert.) Lπ V 20 suis om. BLX 22 flammam aFGO accendistis uobis PBL 23 inrationabilia aXx inrationabili C inrationabilis PBL )

375
et quaedam exedant uiscera conscientiae, quae tamquam uermes ex unoquoque nascuntur tamquam ex corpore peccatoris. [*]( 1461 A ) denique id dominus per Esaiam declarauit dicens: et uidebunt membra hominum praeuaricantium in me; et uermis eorum non morietur et ignis non exstinguetur.

stridor quoque dentium prodit indignantis adfectum, eo quod sero unumquemque paeniteat, sero ingemescat, sero irascatur sibi, quod tam peruicaci inprobitate deliquerit.

Quis ex uobis inquit homo qui habet centum oues et, [*]( B ) [*](15,4) si errauerit una ex illis, nonne dimittit nonaginta nouem in deserto et ibit ad illam quae errauit? didiceras in superioribus ablegare neglegentiam, uitare adrogantiam, deuotionem sumere, saecularibus occupationibus non teneri, caduca non praeferre perpetuis; sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto saeculi lubrico tenere uestigium, etiam aduersus errorem remedia tibi bonus medicus demonstrauit, spem [*]( C ) [*](15,4 sqq.; 8 sqq.: 11 sqq. ) ueniae iudex misericors non negauit. itaque non otiose sanctus Lucas ex ordine tres parabolas posuit: ouis quae perierat et inuenta est, dragma quae perierat et inuenta est, filius. qui erat mortuus et reuixit, ut triplici remedio prouocati uulnera nostra curemus;

spartum enim triplex non conrumpetur. qui sunt isti, pater pastor mulier? nonne deus pater, Christus, ecclesia? Christus te suo corpore uehit, qui tua [*]( D ) [*]( 1 Sap. 12, 5 3 Esai. 66, 24 Marc. 9, 45 sq. 21 Eccles. 4, 12 ) [*]( 1 eiedant a et (edant in ras.) Y ex»edunt C exuant FΟπ exedunt eet. uermis « et (in ras.) L, ex uenis P (exp. et 8. uermes m3) B 3 dns id Ux 5 ignis eorum X extinguitur P (-etur corr.) LX 6 indignantis (n tert. 8. u.) X 7 ingemescat P (i s. e alt. m2) f (e alt. ex i) BCGLO ingemiscat cet. 9 habet ax habeat cet. C L, om. P 10 XCVIIII PL nonaginta et nouem GX 11 errauerat X didicerat P (s 8. t m2) L 12 adlegare a allegare CET alligare X abnegare r et (n in ras.) L 19 dragmae BX et (ae ex a) V filii BX et (i tert. ex us) V 21 corrumpitur BT rumpitur C 22 et mulier X nonne \'n alt. 8. u.) P xps ecclesia P (in ras. in mg. sup. m3 1 xps pastor\' mulier ecclesia) L, xps pastor mulier ecclesia aC, xps et ecclesia BXx jips P (in ras.; s 8. u.) 23 renehit a )

376
in se peccata suscepit, quaerit ecclesia, recipit pater. quasi pastor reuehit, quasi mater inquirit, quasi pater uestit. prima misericordia, secunda suffragatio, tertia reconciliatio. singula singulis quadrant: redemtor subuenit, ecclesia suffragatur, auctor reconciliatur. eadem diuini operis misericordia, sed diuersa pro mentis nostris gratia. ouis a pastore lassa reuocatur, dragma quae perierat inuenitur, ad patrem filius suis uestigiis [*]( E ) redit et plena condemnati erroris regreditur paenitentia. unde bene scriptum est: homines et iumenta saluos facies, domine. quae sunt ista iumenta? dixit propheta semen Israhel in semen hominum et Iuda in semen animalium. itaque quasi Israhel homo seruatur, quasi ouis Iuda colligitur. malo ergo filius esse quam ouis; ouis enim a pastore repperitur, a patre filius honoratur.