Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

ergo et ille qui uillam emit alienus a regno est — ementes enim atque uendentes Noe, ut legisti, tempore diluuia sorbuerunt — et ille qui iugum potius legis quam gratiae munus elegit et ille qui [*](14,26) propter ducendam excusat uxorem; scriptum est enim: si [*]( D ) quis uenit ad me et non odit patrem suum etmatrem [*]( 5 Rom. 1, 29 7 Ephes. 5, 5 9 Act. 15, 10 11 Ps. 2, 3 13 Matth. 11, 30 16 Ioh. 4, 18 23 Matth. 21, 21 24 Luc. 17, 27 ) [*]( 1 ut alt. 8. u. m3 P, om. L 3 secuntar Βπχ 7 inmundue aat auarus a 9 dW et xpi PBCL 11 disrumpamus P (s pr. s. u.) 12 proiciamus X 13 recipimus BLX 16 ad (at m3) P 17 heresis x hereses eet. (-is m3 L, mSnV) rigorem TV rigore in PBL rigore cet. adfectus (s del. m3) P afiectd aC 24 emantes (e 8. a, erae.) P sorbuerunt Xx obsorbuerunt a subruerunt C et m2 a 25 eligit (i pr. ex e ungue) P )

373
et uxorem, non potest meus discipulus esse. etenim si propter te dominus suae renuntiat matri dicens: quae est mater mea aut qui fratres mei? cur tu domino tuo cupias anteferre? sed neque ignorare naturam neque seruire naturae dominus iubet, sed ita indulgere naturae, ut uenereris auctorem nec a deo parentum amore desciscas.

Itaque post diuitum resupina fastidia contulit se ad gentes, [*]( E ) [*](14,12-23 ) iubet bonos et malos introire, ut bonos augeat, malorum adfectum in meliora conmutet, ut conpleretur illud quod hodie lectum est: tunc lupi et agni simul pascentur. inuitat, pauperes debiles caecos quo ostenditur nobis uel quod nullum debilitas corporis excludat a regno rariusque delinquat cui desit inlecebra peccandi uel quod infirmitas peccatorum per misericordiam domini remittatur, ut non ex operibus, sed ex fide redemtus a crimine si gloriatur in domino glorietur.

mittit [*](1460 A ) [*](14,21) itaque ad exitus uiarum; prudentia enim in exitu canitur. mittit ad plateas. quia misit ad peccatores ut de latioribus uiis ad angustam uenirent, quae ducit ad uitam. mittit ad uias et circa saepes, quod hi uidelicet apti sint regno caelorum qui nullis praesentium cupiditatibus occupati ad futura festinent in quodam bonae uoluntatis tramite constituti et qui modo saepis, quae ab incultis culta secernat et incursus arceat [*]( B ) bestiarum, norint bona malaque distinguere et aduersus temtamenta nequitiae spiritalis fidei munimen obtendere. denique dominus, ut uineam suam ostenderet fuisse munitam, et , saepem inquit circumdedi et circumfodi eam. et apostolus medium parietem saepis dicit esse sublatum, qui [*]( 2 Matth. 12, 48 10 Eaai. 65, 25 14 Rom. 9, 32 15 I Cor. 1, 81, II Cor. 10, 17, Hier. 9, 23 16 Matth. 22, 9 Prouerb. 1, 20 17 Matth. 7, 13 nq. 25 Matth. 21, 33 27 Ephes. 2, 14 ) [*]( 3 tu om. X tuos PLX (s eras. V); post tuo add. his (o 8. i m2) Εγ T 11 uel αΧχ, om. cet. 12 rariorque B rario que (quae L) P (i eras.) L delinquat] sit P (s. m3 delinquat cui ds; cui de eras.) BL 15 si aCy qui BL sit ut qui P (sit s. u. m3, ut in ras. m3) V sit qui FOrt: malim si qui 16 exitum P (m exp.) L 19 hii PL 20 festinant PL. 22 ;§ arceat P 23 nouerint PLy 26 sepe PL )

374
continuationem munitionis inruperat. fides igitur et ratio quaeritur et quaeritur in plateis, hoc est in meatibus interioris adfectus, quia scriptum est: in plateis tuis diffundantur aquae [*]( i: )

tuae nec hoc tamen plenum est, ut aliquis uocatus adueniat, nisi uestem habeat nuptialem, hoc est fidem habeat et caritatem. et ideo qui pacem et caritatem non detulerit ad Christi altaria tolletur pedibus et manibus et mittetur in tenebras exteriores. illic erit fletus. et stridor dentium. quae sunt tenebrae exteriores? numquid illic quoque carcer aliqui lautumiaeque subeundae sunt? minime. sed\' quicumque extra promissa sunt caelestium mandatorum in tenebris exterioribus [*]( I) ) sunt, quia mandata dei lumen sunt et quicumque sine Christo est in tenebris est, quia lumen interius est Christus.

Ergo neque corporalium stridor aliqui dentium neque ignis aliqui perpetuus flammarum est corporalium neque uermis est corporalis. sed haec ideo. quia sicut ex multa cruditate et febres nascuntur et uermes, ita si quis non decoquat peccata sua uelut quadam interposita sobrietate abstinentiae, sed miscendo [*]( E ) peccata peccatis tamquam cruditatem quandam contrahat ueterum et recentium delictorum, igne aduretur proprio et suis uermibus consumetur. unde et Esaias ait: ambulate in lumine ignis uestri et flamma, quam accendistis. ignis est quem generat maestitia delictorum, uermis est eo quod inrationabilia animae peccata mentem rei sensumque conpungant [*]( 3 Prouerb. 5, 16 4 Matlh. 22, 11 7 sq. Matih. 22, 13 11 Pa. 118,105 12 Ioh. 12, 85 sq. 14 Matth. 22, 13; 25, 41 20 Esai. 66, 24 21 Esai. 50. 11 ) [*]( 1 continuatione PBL 5 iidem B (in ras.) firmam P habeat et aCχ et (et 8. U. m3) habeat cet. 7 ligatis a. pedibus m3 P 9 quoque om. PBJJ career αΒCΧχ carcere Pm1 L carceres PmS Em2 13 interius] in tenebris a 14 neque est BxV aliqui (-is m2) ETV 15 aliquis L et (s add. mS) ETV est pr. om. Cx 16 ideo ponuntur Maurini 17 uerniis Lπ et (-es M2) PB dequoquat AX 19 ueterem PF et (v 8. e tert.) Lπ V 20 suis om. BLX 22 flammam aFGO accendistis uobis PBL 23 inrationabilia aXx inrationabili C inrationabilis PBL )

375
et quaedam exedant uiscera conscientiae, quae tamquam uermes ex unoquoque nascuntur tamquam ex corpore peccatoris. [*]( 1461 A ) denique id dominus per Esaiam declarauit dicens: et uidebunt membra hominum praeuaricantium in me; et uermis eorum non morietur et ignis non exstinguetur.

stridor quoque dentium prodit indignantis adfectum, eo quod sero unumquemque paeniteat, sero ingemescat, sero irascatur sibi, quod tam peruicaci inprobitate deliquerit.

Quis ex uobis inquit homo qui habet centum oues et, [*]( B ) [*](15,4) si errauerit una ex illis, nonne dimittit nonaginta nouem in deserto et ibit ad illam quae errauit? didiceras in superioribus ablegare neglegentiam, uitare adrogantiam, deuotionem sumere, saecularibus occupationibus non teneri, caduca non praeferre perpetuis; sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto saeculi lubrico tenere uestigium, etiam aduersus errorem remedia tibi bonus medicus demonstrauit, spem [*]( C ) [*](15,4 sqq.; 8 sqq.: 11 sqq. ) ueniae iudex misericors non negauit. itaque non otiose sanctus Lucas ex ordine tres parabolas posuit: ouis quae perierat et inuenta est, dragma quae perierat et inuenta est, filius. qui erat mortuus et reuixit, ut triplici remedio prouocati uulnera nostra curemus;

spartum enim triplex non conrumpetur. qui sunt isti, pater pastor mulier? nonne deus pater, Christus, ecclesia? Christus te suo corpore uehit, qui tua [*]( D ) [*]( 1 Sap. 12, 5 3 Esai. 66, 24 Marc. 9, 45 sq. 21 Eccles. 4, 12 ) [*]( 1 eiedant a et (edant in ras.) Y ex»edunt C exuant FΟπ exedunt eet. uermis « et (in ras.) L, ex uenis P (exp. et 8. uermes m3) B 3 dns id Ux 5 ignis eorum X extinguitur P (-etur corr.) LX 6 indignantis (n tert. 8. u.) X 7 ingemescat P (i s. e alt. m2) f (e alt. ex i) BCGLO ingemiscat cet. 9 habet ax habeat cet. C L, om. P 10 XCVIIII PL nonaginta et nouem GX 11 errauerat X didicerat P (s 8. t m2) L 12 adlegare a allegare CET alligare X abnegare r et (n in ras.) L 19 dragmae BX et (ae ex a) V filii BX et (i tert. ex us) V 21 corrumpitur BT rumpitur C 22 et mulier X nonne \'n alt. 8. u.) P xps ecclesia P (in ras. in mg. sup. m3 1 xps pastor\' mulier ecclesia) L, xps pastor mulier ecclesia aC, xps et ecclesia BXx jips P (in ras.; s 8. u.) 23 renehit a )

376
in se peccata suscepit, quaerit ecclesia, recipit pater. quasi pastor reuehit, quasi mater inquirit, quasi pater uestit. prima misericordia, secunda suffragatio, tertia reconciliatio. singula singulis quadrant: redemtor subuenit, ecclesia suffragatur, auctor reconciliatur. eadem diuini operis misericordia, sed diuersa pro mentis nostris gratia. ouis a pastore lassa reuocatur, dragma quae perierat inuenitur, ad patrem filius suis uestigiis [*]( E ) redit et plena condemnati erroris regreditur paenitentia. unde bene scriptum est: homines et iumenta saluos facies, domine. quae sunt ista iumenta? dixit propheta semen Israhel in semen hominum et Iuda in semen animalium. itaque quasi Israhel homo seruatur, quasi ouis Iuda colligitur. malo ergo filius esse quam ouis; ouis enim a pastore repperitur, a patre filius honoratur.