Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

semen autem Christus, quia semen Abrahae; Abrahae enim dictae sunt repromissiones et semini eius. non dicit: (et seminibus\' tamquam in multis, sed sicut in uno: \'et semini tuo\', quod est Christus. nec solum semen est Christus, sed etiam minimum [*]( R ) omnibus seminibus, quia non uenit in regno, non in diuitiis. non in istius mundi sapientia. subito autem uelut arbor sublimem suae uerticem potestatis effudit, ut dicamus: sub umbra eius concupiui et sedi. et frequenter simul. arbitror, uidebatur et arbor et granum. granum est cum dicitur: nonne hic est filius Ioseph fabri? sed inter haec [*]( 3 Matth. 13, 32 8 Esai. 53,\'2 9 Ps. 44, 3 11 Hebr. 1, 4 12 It«m. 14, 2 13 Ps. 103, 15 15 Galat 3, 16 20 I Cor. 3, 19 21 Cant. 2, 3 24 Matth. 13, 55; cf. Luc. 4, 22 ) [*]( 1 suanitatem PL et (-es corr.) G 3 despicias (e ex i m3) P dispicias LX 5 holeribus aCX (h s. u. m2 itF) et (h in ras.) B oleribus cet. 6 minimus] est minimus C minuat X (minuitur V m2) 7 specieiu nostram rursus X excrescit (ex s. u.) P 8 et om. Vy 11 etcellentior I (ior in ras.) P 12 infirmos ay holera aBCX olera eet. 13 conflrmantur ErT 15 enim] autem Xz repromissiones P (es ex is m2) aCFOV repromissioniB L promissiones cet. (es ex is m2 π) 17 quod (i m2 s. od) E qui X 20 in om. X sapientiam P (m eras.) L 22 ut arbitror y 24 fabri. (s ems) P )

365
uerba creuit subito testantibus Iudaeis, quia quasi latae arboris ramos non poterant conprehendere dicentes: unde huic [*]( C ) ista sapientia?

Granum igitur est figura, arbor est sapientia, in cuius frondentibus ramis ille nycticorax in domicilio, ille passer singularis in aedificio, ille raptus in paradisum, in aerem rapiendus et nubes tuta iam sede requiescunt. requiescunt etiam potestates et angeli caelorum et quicumque spiritalibus factis euolare meruerunt. requieuit sanctus Iohannes, cum recumberet supra pectus Iesu; immo et ipse eius arboris suco uelut [*]( D ) ramus extenditur. ramus est Petrus, ramus est Paulus, posteriora obliuiscens et ea quae sunt priora adpetens. [*](13,11) in quorum sinus et quosdam disputationum recessus qui eramus longe, nos scilicet ex nationibus congregati, quos diu per inane mundi procella et turbo nequitiae spiritalis agitabat, adsumptis uirtutum remigiis aduolamus, ut nos umbra sanctorum ab istius mundi ardore defendat, certae stationis iam [*]( E )

securitate uernantes, eo quod anima nostra grauibus ante sicut illa mulier inclinata peccatis ut passer erepta de laqueo uenantium in ramos domini montesque migrauit. itaque ante superfluis obseruationibus uani et inani leuitate uolitantes nunc iam per fidem Christi soluti manus et liberi a uinculis sabbatorum bonis operibus intendimus et in ipsis [*]( 2 Matth. 1:1, 54 5 Ps. 101, 7 6 II Cor. 12, 4 7 1 Thess. 4, 16 9 Ioh. 13, 25; 21, 20 11 Philipp. 3, 13 13 Eph. 2, 13 15 Ephes. 6, 12 16 Uerg. Aen. I 301, VI 19 19 Ps. 123, 7 20 Ps. 10, 1 ) [*]( 1 quia aBCGX qui cet. 2 poterant (n s. u) P 3 istam sapientiam aL et (m bis exp.) PK 4 igiturj itaque X est figura aCXy figura cet. 5 nicthicordi PL nicticorax aCy necticorax X nocticorax EGT 6 aerem BCL et (m2 -ra) Ρπ aere aXx (aera Em2) 7 nubes (s eras.) P tota aL-x et (m3 tuta) PO requiescunt P (ras. a. n) aBCL, requiescit X, requienit V, om. FΟπ 8 angelo (i s. Q) P 9 requieuit (uit in ras.) P iohannes (-es m3) P recubaret PBLχ 10 super Xy 13 quorû (rQ s. u.) P 15 procella (a ex à) PaC procelle X et om. Xx 16 remegiis (i s. e alt.) P 17 mundi errore L 18 securitatem P (m eras.) L uestra P (no s. ue m2) L 19 erepta est PaBL 21 superfluis (is in ras.) P superfluus L )

366
epulis libertatem habemus, intemperantiam excludimus, ne liberi a lege cupiditatibus seruiamus; lex enim ligauit sibi, [*]( F ) ut absolueret cupiditatibus. gratia, quae minorem abstulit seruitutem, multo grauiora praecepit: omnia nobis licent, sed non omnia expediunt; graue enim potestate uti, ut sub potestatem recedas. desiste esse sub lege, ut uirtute supra legem sis.

[*](13,21) Cui simile aestimabo regnum dei? simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farina, donec fermentatum est totum.

haec de requirendis quaestionibus conparatio tantum ambiguitatis offundit, ut diuersas [*]( 1436 A ) habeat sententias plurimorum. oportune itaque granum tritici supra diximus Christum, quia suberat nobis spiritale fermentum, eoque plerique fermentum Christum putant, quod uirtutem attollat acceptam. et quia fermentum ex farina ui, non specie generi suo praestat, Christus quoque ex patribus aequalis corpore, sed diuinitate inconparabilis praeminebat. igitur sancta ecclesia, quae typo mulieris istius euangelicae figuratur, cuius farina nos sumus, dominum legum in interioribus nostrae [*]( BI ) mentis abscondat, donec animi nostri secreta penetralia color sapientiae caelestis obducat.

et quia in Matthaeo legimus tribus mensuris absconditum esse fermentum, congruere uisum est ut dei filium crederemus absconditum in lege, adopertum in prophetis. euangelicis praedicationibus adinpletum, ut per-I fectam fidem nobis adquirat ex omnibus et scriptorum conlatione formatus in nobis, qui sumus corpus ipsius, omnia et in [*]( r ) [*](4 I Cor. 6, 12 21 Matth. 13, 33 26 I Cor. 12, 27; Ephes. 1, 23 ) [*]( 4 praecipit P praecepta L 5 graue est C (est s. u. m2) / potestate aCO m2 a 6 recedas aBLX, recidas cet. desisti αΧχ 8 cuius X regnum regni P (dei s. regni m2) L 9 farinam aX 11 conparatio (ti in ras. ex bi) P tantum a quae tantum cet. (quae del. m2 CE) oftunditI CGX oBTudit PBL effudit aEyT 14 plerique (ri 8..u. m3) P plene L 15 fermentum X et m2 V frumentum Vvnl cet. farinae y ui χ, uim a. ut P (et m2) BCL, om. X 17 inconparabili P (-is m2) L 18 typum P (0 ex vm m2) BL 19 ihu P (-um m2) et (in quibus dni) BL 20 calorI PBL 22 mensuris (is ex aris) P congrue X 26 ante omnia ndd. per C 8. u. m2 in om. X )

367
omnibus inpleatur; ipse enim erat uerbum dei atque mysterium, quod absconditum est a saeculis et a generationibus, quo nihil potest ad expressionem perennitatis eius adtestatius dici. erat enim profecto: nam ita erat, ut absconditus sacrilegis, manifestatus in sanctis praedestinatus ante saecula seruaretur ad gloriam. haec est autem gloria, ut possimus, fratres, inuestigare mysterium absconditum a saeculis in deo. quod in deo utique ex deo; neque enim deus alienae capax potest esse naturae. [*]( D )

Nec sum dubius animi quod aliqui de hoc mundo dictum putent, donec fermentetur in lege prophetis euangelio, ut dominum omnis lingua fateatur. itaque discutiamus omnia, diligentius requiramus. nemo inuenit nisi qui ante quaesierit. [*](14,28) aedificemus turrem, conputemus sumptus scripturarum, conferamus inpensas, ne qui etiam de nostro aliquo dicat: [*](14,30) hic uoluit aedificare et non potuit consummare. qui aedificat, bonum debet iacere fundamentum. bonum [*]( E ) fundamentum est fides, bonum fundamentum apostolorum et prophetarum; duobus enim testamentis fides nostra consurgit nec iniuriam facit qui parem dixerit in utroque perfectae fidei esse mensuram, cum ipse dicat dominus: si crederetis Moysi, crederetis mihi, quia et in Moyse dominus est locutus. bene ergo in utroque perfecta mensura, quia perfectus [*]( 1 Coloss. 1, 26 5 1 Cor. 2, 7 11 Rom. 14, 11 16 Matth. 7, 24sqq. 13 Mattb. 7, 8 18 Ephes. 2, 20 21 Ioh. 5, 46 23 Ephes. 4, 13 ) [*]( 1 dei uerbum ET, dei om. PL 3 perennitates (i #. e tert.; s add. m2) P perennitate BL 4 nam ita erat deleuit ed. Rom. h sacrilegiis P (i tert. exp. m2) L manifestatus (at exp. m2) E manifestus PBL 6 ad (d 8. u.) P 8 ex a et ex P (et s. u.) cet. 12 omnia (i ex e m2) P 14 turrim (im ex em) π T k conputemus B (& in ras.) X 15 ne qui aC ne quis χ V neq; FOIt ne PB nec L nostrum X (nostro 0 corr.) nostro in C nobis y aliquo om. X alio qui L; malim aliquando 17 bonum XY domum bonum C domum PaBL 20 iniuriam (in s. u.) P perfectae aBC, perfectamque P (que add. m3 in u. ult.) perfectam L; om. XY (quod defendit Engelbrccht) 22 et om. X moysi P (-se m.2) L )

368
in utroque et fides utriusque una, quia unius est uirtutis et [*]( F ) sensus oraculum atque responsum.

me tamen sequi iuuat quod ipse dominus docuit, fermentum ecclesiae spiritalem esse doctrinam; nam cum scriptum sit: cauete a fermento Pharisaeorum et cum apostolus dixerit: non in fermento malitiae et nequitiae, ostenditur quia doctrina fermentum est. sed aliud fermentum zizaniae, aliud fermentum tritici, unde et bonis auctoribus adquiescimus, ut dicamus quia ecclesia renatum hominem, qui est in corpore et anima et spiritu, fermento sanctificat spiritali; sanctificatur enim corpus atque anima et ipsa gratia spiritalis accepit sanctificationis [*]( 1457 A ) augmentum, cum per ecclesiae uelut quoddam fermentantis officium scripturarumque doctrinam, quae uelut caelestium conlatione sermonum et ubertate concrescit, infusus toto homini atque permixtus usus inoleuerit, ut fiant unum etiam ipsa fermentum. quod utique tunc fit, cum sibi tria haec pari quadam cupiditatum lance consentiunt et aequalis adspirat concordia uoluntatum.

Hoc igitur ecclesiae opus non tumultuarium nec [*]( B ) fortuitum, sed diuturna meditatione conlatum, ut haec tria unum sint integra a lege peccati. cuius sententiae adsertorem habemus apostolum dicentem: ipse autem dominus sanctificet uos per omnia, ut integer spiritus et anima et corpus sine querella in die domini nostri Iesu Christi seruetur. quod per saecularia quidem temtamenta non prouenit, nisi fermentum illud, cui [*]( 4 Matth. 16, 6 5 1 Cor. 5, 8 7 Matth. 13, 25 sqq. 11 II Thess. 2, 12 I Petro 1, 2 22 I Thess. 6, 23 ) [*](1 unius (i s. U) P unus L 2 iubat (v s. b m3) P 4 sit) est PEFLT 6 nequitiae et malitiae X 7 est fermentum (ante zizaniae) P (es 8. u. m3; e alt. ex i) B; fermentum est Cn zizania X aliud est C et aliud a fermentum om. y 8 bonus (i 8. u m3) P bonos L 9 anima et corpore et in spu X 11 et ipsa gratia spiritalis) per gratiam spiritalem et / accipit PBK 12 aumentum P fernientantis (tan etas.) P 14 toto (o alt. in ras.) V toti B 16 hic P (haec tn3) L 18 uoluptatum PL 23 sps ur et χ 25 nostri eras. T, om. αΕGγΧ 26 peruenit P BLX )

369
conparatur regnum caelorum, mulier illa euangelica [*]( C ) abscondit in farinae mensuris tribus, donec fermentetur totum; tres enim mensurae sunt, ut dixi, carnis animae et spiritus, sed spiritus quo uiuimus omnes in hoc corpore siti hoc uerius, quando carnis lasciuia non redundat et anima corporalibus non incuruatur erroribus ac mensura uiuendi in toto homine inoffensa seruatur. sed quia mensurarum aequalitas sine adiumento ecclesiae atque doctrinae difficile perseuerat, idcirco mulier illa, quae figuram ecclesiae gerit, tamdiu [*]( D ) uirtutem illis doctrinae spiritalis admiscet, donec fermentetur totus ille interior homo cordis absconditus et in gratiam panis caelestis adsurgat. bene enim fermentum doctrina dicitur Christi, quia panis est Christus et apostolus ait: quia unus panis, unum corpus multi sumus.

fit ergo unum fermentum, quando caro non concupiscit aduersus spiritum nec spiritus aduersus carnem, sed facta carnis mortificamus et anima ex adflatu dei flatum uitae sumsisse se conscia [*]( E ) saecularis necessitudinis contagia terrena declinat. unde et apostolus non in carne, sed in spiritu ambulare nos praecepit, ut sanctificati per lauacrum regenerationis ueterem hominem cum suis desideriis exuentes induti nouum, qui secundum Christum creatur, non in uetustate litterae, sed in spiritus nouitate gradiamur, quo possit nobis etiam resurrectionis tempore incorrupta corporis et animae et spiritus manere conmunio, [*]( 1 Matth. 13, 33 11 I Petro 3, 4 Ioh. 6, 31 13 I Cor. 10, 17 15 Gal. 5, 17 16 Rom. 8, 13 19 Rom. 8, 4 20 Tit. 3, 5 Coloss. 3, 9 sq. 22 Rom. 7, 6 ) [*]( 1 abscondat PBGfL 2 farina P (-ae m3) BLX farinam X (m exp. π) 4 sed... uerius om. PBLX 6 toto (to alt. 8. u.) P 9 uiam (del. m2) uirtutum P illis uirtute X 10 admiscit P (-et m2) B admisit L fermentetur (nte 8. u. m3; m2 corr. firmetur) P 16 aduersum P (m3 aduersus) 17 flatu PBL fluctu n (corr. flatu m2) 19 praecipit P m2 C (praecepit Pml) 21 exeuntes P (-uentes m2) L 22 creator P (v s. q m2) L creatus est X non] non iatn X spus (s alto 8. u. m2) P spu LO et (ex sps) a nouitate sps x 24 animae X anima X (-ae corr. π V) animi cet. ) [*]( XXXII. Amhr pars 4 ) [*]( ,24 )

370
et nunc omnia quae petimus inpetremus. quod plerisque uidetur [*]( F 1 ) etiam dominus significasse, cum dicit: si duobus ex uobis conuenerit super terram, de omni re quamcumque petieritis, fiet uobis a patre meo, qui in caelis est.

Itaque alii duos animam et corpus accipiunt, alii animam et spiritum, ut si in terra, hoc est in corpore sibi anima spiritusque consentiant nec se inpugnent inuicem diuersis cupiditatibus, omnia in effectum uideantur orata posse deduci. quod ita fit, cum fuerint utraque unum, si subtractis inimicitiis uel solutis duo condantur in unum nouum hominem, id est anima et spiritus, ut oremus spiritu, oremus et mente. licet [*]( 1438 A ) plerique duos populos accipiant ex Israhel et ex gentibus in unum resurrectionis tempore congregandos, ut fiat in aeternum mansura perfectio, et id quod ex parte est destruatur. plerique autem uirum et uxorem consentientes sibi studio caritatis accipiunt.

itaque si in hac uita tres mensurae in eodem fermento manserint, donec fermententur et fiant unum, ut aequalitatum nulla distantia sit nec conpositi ex trium [*]( B ) diuersitate uideamur, erit in futurum diligentibus Christum incorrupta conmunio nec conpositi manebimus; nam et qui conpositi nunc sumus unum erimus et in unam substantiam transformabimur. neque enim in resurrectione aliud erit alio inferius, sicut nunc fragilis in nobis est carnis infirmitas et corporalis habitudo naturae uel uulneribus patet uel iniuriis subiacet uel sui oneris mole depressa supra terras nequit extollere altius atque eleuare uestigium., sed in simplicis [*]( C ) creaturae gratiam figurabimur, cum conpletum fuerit quod dictum est a Iohanne: Carissimi, nunc filii dei sumus, et nondum reuelatum est quid erimus, sed scimus, [*]( 2 Matth. 18, 19 9 Ephes. 2, 14 sq. 11 I Cor. 14, 15 14 I Cor. 9, 10 21 n Cor. 3, 18 23 Gal. 4, 13 28 I Ioh. 3, 2 ) [*]( 1 tunc Βχ 2 dfim (m ex a m3) P 3 quacumque BLX - 6 sibi (ue 8. bi m2) P siue X 8 ut omnia ay 9 utrique X 12 accipiunt P (a e. v m3) L 14 mensure Gj mansure ET 25 suis L et (s alt. eras.) PB, si C honeris (e ex 0 m3) P 26 aluus P (ti 8. u pr. m3) BL 28 filii P (i tert. 8. u.) )

371
quia cum reuelatum fuerit, similes ei erimus. itaque cum dei natura sit simplex — spiritus enim deus est — nos quoque in eandem imaginem figurabimur, ut qualis caelestis tales et caelestes. igitur sicut portauimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem huius caelestis, quam animus noster debet induere. [*]( D )

Et ideo primo abhinc loco curatur hydropicus, in quo fluxus [*](14,2 sq. ) carnis exuberans animae grauabat officia, spiritus exstinguebat [*](14,7-11) ardorem. deinde docetur humilitas, dum in illo conuiuio nuptiali adpetentia loci superioris arcetur, clementer tamen, ut persuasionis humanitas asperitatem coercitionis excluderet, ratio proficeret ad persuasionis effectum et correctio [*](14,12 sq. ) emendaret affectum. huic quasi proximo limine humanitas copulatur, [*]( E ) quae ita dominicae sententiae definitione distinguitur, si in pauperes et debiles conferatur; nam hospitalem remuneraturis esse affectus auaritiae est.

postremum quasi emeritae militiae [*](14,15-21 ) uiro contemnendarum stipendium praescribitur facultatum, quod neque ille qui studiis intentus inferioribus possessiones sibi terrenas coemit regnum caeli possit adipisci, cum dominus dicat: uende omnia tua et sequere me, nec ille qui emit boues, cum Helisaeus occiderit et populo diuiserit quos [*]( F ) habebat, et ille qui ducit uxorem cogitet quae mundi sunt, non quae dei, non quo coniugium reprehendatur, sed quia ad maiorem honorem uocetur integritas, quoniam mulier innupta et uidua cogitat quae sunt domini, ut sit sancta corpore et spiritu. nam quae nupta est cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uiro.

sed [*]( 2 Iob. 4, 24 3 n Cor. 3, 18 4 1 Cor. 15, 48 sq. 20 Mattb. 19, 21 21 Reg. m 19, 21 22 et 24 I Cor. 7, 34 ) [*]( 2 deus] dt P (ds m2) L 4 et caelestis {-es m2) P 7 locum P (o s. um) L 10 adpetentia] de potentia PBL 11 corertitionis (h ex r pr. et c ex t pr.) P coertionisa C coercionis X cohertionis Er T 12 persuasiones P (-nis m3) L correptio PL 13 limite PBCL 15 remuneratoris P (a 8. u. m1, o ex u m2) E (v 8. o m2) muneraturis X 16 affectis P (v 8. is m2) L 21 emat P (i s. a m2) cet. et populo diuiserit 8. u. m3 P, om. L 22 cogitet (a s. P) P 26 et corpore et X ) [*]( 24* )

372
ut in gratiam, ut supra cum uiduis, ita nunc etiam cum coniugibus reuertamur, non refugimus opinionem, quam sequuntur plerique, ut tria genera hominum a consortio magnae illius caenae aestimemus excludi, gentilium Iudaeorum [*]( 1459 A ) haereticorum.

et ideo apostolus auaritiam dicit esse fugiendam, ne inpediti more gentili iniquitate malitia inpudicitia auaritia ad regnum Christi peruenire nequeamus; omnis enim auarus aut inmundus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei.

Iudaei autem corporali ministerio iuga sibi legis inponunt et ideo secundum prophetam disrumpamus uincula eorum et [*]( B ) abiciamus a nobis iugum ipsorum; Christum enim recepimus, qui ceruicibus nostris pietatis suae iugum mite suspendit. quinque autem iuga sunt uerborum decem uel quinque libri ueteris legis, de quibus in euangelio uidetur Samaritanae dicere: quinque enim uiros habuisti.

at uero haeresis uelut Eua femineo rigorem fidei temtat adfectu et lubrica facilitate prolabens lenocinia falsi decoris adfectat [*](14,18 sq. ) intemeratam neglegens pulchritudinem ueritatis. ideo igitur [*]( c ) excusant, quia nemini intercluditur regnum nisi ei quem suae professio uocis excluserit, dominus autem omnes clementer inuitat, sed nos aut desidia nostra aut error auertit.

ergo et ille qui uillam emit alienus a regno est — ementes enim atque uendentes Noe, ut legisti, tempore diluuia sorbuerunt — et ille qui iugum potius legis quam gratiae munus elegit et ille qui [*](14,26) propter ducendam excusat uxorem; scriptum est enim: si [*]( D ) quis uenit ad me et non odit patrem suum etmatrem [*]( 5 Rom. 1, 29 7 Ephes. 5, 5 9 Act. 15, 10 11 Ps. 2, 3 13 Matth. 11, 30 16 Ioh. 4, 18 23 Matth. 21, 21 24 Luc. 17, 27 ) [*]( 1 ut alt. 8. u. m3 P, om. L 3 secuntar Βπχ 7 inmundue aat auarus a 9 dW et xpi PBCL 11 disrumpamus P (s pr. s. u.) 12 proiciamus X 13 recipimus BLX 16 ad (at m3) P 17 heresis x hereses eet. (-is m3 L, mSnV) rigorem TV rigore in PBL rigore cet. adfectus (s del. m3) P afiectd aC 24 emantes (e 8. a, erae.) P sorbuerunt Xx obsorbuerunt a subruerunt C et m2 a 25 eligit (i pr. ex e ungue) P )

373
et uxorem, non potest meus discipulus esse. etenim si propter te dominus suae renuntiat matri dicens: quae est mater mea aut qui fratres mei? cur tu domino tuo cupias anteferre? sed neque ignorare naturam neque seruire naturae dominus iubet, sed ita indulgere naturae, ut uenereris auctorem nec a deo parentum amore desciscas.

Itaque post diuitum resupina fastidia contulit se ad gentes, [*]( E ) [*](14,12-23 ) iubet bonos et malos introire, ut bonos augeat, malorum adfectum in meliora conmutet, ut conpleretur illud quod hodie lectum est: tunc lupi et agni simul pascentur. inuitat, pauperes debiles caecos quo ostenditur nobis uel quod nullum debilitas corporis excludat a regno rariusque delinquat cui desit inlecebra peccandi uel quod infirmitas peccatorum per misericordiam domini remittatur, ut non ex operibus, sed ex fide redemtus a crimine si gloriatur in domino glorietur.

mittit [*](1460 A ) [*](14,21) itaque ad exitus uiarum; prudentia enim in exitu canitur. mittit ad plateas. quia misit ad peccatores ut de latioribus uiis ad angustam uenirent, quae ducit ad uitam. mittit ad uias et circa saepes, quod hi uidelicet apti sint regno caelorum qui nullis praesentium cupiditatibus occupati ad futura festinent in quodam bonae uoluntatis tramite constituti et qui modo saepis, quae ab incultis culta secernat et incursus arceat [*]( B ) bestiarum, norint bona malaque distinguere et aduersus temtamenta nequitiae spiritalis fidei munimen obtendere. denique dominus, ut uineam suam ostenderet fuisse munitam, et , saepem inquit circumdedi et circumfodi eam. et apostolus medium parietem saepis dicit esse sublatum, qui [*]( 2 Matth. 12, 48 10 Eaai. 65, 25 14 Rom. 9, 32 15 I Cor. 1, 81, II Cor. 10, 17, Hier. 9, 23 16 Matth. 22, 9 Prouerb. 1, 20 17 Matth. 7, 13 nq. 25 Matth. 21, 33 27 Ephes. 2, 14 ) [*]( 3 tu om. X tuos PLX (s eras. V); post tuo add. his (o 8. i m2) Εγ T 11 uel αΧχ, om. cet. 12 rariorque B rario que (quae L) P (i eras.) L delinquat] sit P (s. m3 delinquat cui ds; cui de eras.) BL 15 si aCy qui BL sit ut qui P (sit s. u. m3, ut in ras. m3) V sit qui FOrt: malim si qui 16 exitum P (m exp.) L 19 hii PL 20 festinant PL. 22 ;§ arceat P 23 nouerint PLy 26 sepe PL )

374
continuationem munitionis inruperat. fides igitur et ratio quaeritur et quaeritur in plateis, hoc est in meatibus interioris adfectus, quia scriptum est: in plateis tuis diffundantur aquae [*]( i: )