Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

nec illnd alienum quod Adam atque Eua. primi illi nostri ut generis ita erroris parentes, qui huius arboris texere se foliis, paradisi exules esse meruerunt, cum domini deambulantis praesentiam transgressionis suae conscii declinarent, ut significarent futurum quod ultimis temporibus populus Iudaeorum sub domini salutaris [*]( B ) aduentu, qui eos uocaturus aduenit, exutum se uirtutibus per diaboli temtamenta cognoscens et intecta conscientiae probra formidans a religione deuius praeuaricatione confusus esset a domino recessurus, uerborum fluentium uelut foliorum uelaminibus adopertus pudenda gestorum.

ergo illi qui folia de ficulnea, non poma carpserunt, eliminati sunt a dei regno; erant enim in animam uiuentem. uenit secundus Adam etiam [*]( c ) non folia, sed poma quaerebat; erat enim in spiritum uiui). ficantem. in spiritu autem fructus uirtutis adquiritur, dominus adoratur. quaerebat autem dominus non quia fructum ficulneae deesse nesciret, sed ut ostenderet in figura quia fructum synagoga iam habere deberet.

Denique ex sequentibus docet non se ante tempus uenisse. [*]( 13, 7 ) qui per triennium uenit; sic enim habes: ecce anni tres [*]( D ) sunt, ex quo ueni quaerens fructum in ficulnea hac et non inuenio. succide ergo illam; ut quid etiam terram occupat?

uenit ad Abraham, uenit adMoysen, uenit ad Mariam, hoc est uenit m signaculo, uenit in lege, uenit in corpore. aduentum eius ex beneficiis recognoscimus: alibi [*]( 2 Matth. 19,28; cf. Luc. 22,30 4 Gen. 3,7 15-17 I Cor. 15,45 sqq. ) [*]( 1 praestarunt X 2 super JPBL XII PCL (item M. 3) 4 ut ow. X (sicut extra tt. m2 F) 5 ae arboris texere C 8 saluatoris Χχ 9 adaentQ qui eos uocaturus a. M. w3 P, OM. L aduentum GX (m e.xp. F) ae uirtutibus (r s. M.) P seruitutibus L 10 probra (r alt. s. M.) P proba L 12 recessurum (s s. m m3) P recenaurum L praeceasuras (p e< a exp. JF) 15 et iam a. M. F 16 spu PBLX uiuificante PBL 19 figuram PBL 22 III P 23 feculnea F 24 succidere P (re ercM.) L ) [*]( 23* )

356
purificatio, alibi sanctificatio, alibi iustificatio est. circumcisio purificauit, sanctificauit lex, iustificauit gratia: unus in omnibus et [*]( E ) unum omnia. nemo enim mundari potest nisi qui metuit dominum. nemo legem meretur accipere nisi purificatus a culpa, nemo accedit ad gratiam nisi nouerit legem. ergo populus Iudaeorum neque purificari potuit, quia circumcisionem non animi, sed corporis habuit, neque sanctificari, quia uirtutem legis ignorauit, qui carnalia magis quam spiritalia sequebatur — lex autem spiritalis est — neque iustificari, quia delictorum suorum paenitentiam non gerebat et ideo gratiam nesciebat.

merito ergo[*]( F ) nullus in synagoga fructus inuentus est et ideo iubetur excidi. sed bonus cultor et fortasse ille, in quo ecclesiae fundamentum est praesagiens alterum ad gentes, se autem ad eos qui ei circumcisione sunt esse mittendum, religiose ne excidatur interuenit fretus uocatione sua etiam populum Iudaeorum per ecclesiam[*](13,8) posse saluari ideoque dicit: remitte illam et hoc anno, usquedum fodiam circa illam et mittam cofinum stercoris.

quam cito duritiam Iudaeorum superbiamque causas [*]( U\'.!A ) esse sterilitatis agnouit! itaque nouit excolere qui nouit uitia deprehendere. pollicetur dura cordis eorum apostolicis ligonibus esse fodienda, ut longo incultu situm mentis obductum sermo bis acutus inuertat et corde proscisso excitet sensum aerio spiramine iam uigentem. ne radicem sapientiae terrarum aceruus obruat et abscondat. cofinum quoque stercoris dicit esse mittendum. magna profecto uis stercoris, quae tanta est, ut de infecundis fecunda, de arentibus uirentia, de sterilibus [*]( B ) faciat fructuosa. in quo sedit lob cum temtaretur et uinci [*]( 21oh.l7,21 SRom.7,14 12cf.ICor.3,H 13 Act. 11, 2 1SExod.32,9 21Hebr.4,12 271ob2,8 ) [*]( 2 et unus G et in uno ed. Rom. 5 Indaeorum populus aX 9 quia PCγ qui cet. 13 praesciens PL 16 ideo P (que add. m3) L dimitte Χχ 18 superbiam quae nouit ei....... causas sterilitatis agnouit P m1 et (MMc lacuna) L aaperbiamquae agnouit ex cansM ease aterilitatis agnotiit itaque P m3 19 ideoque X et uitia L 21 aitam eC &. M. m3 jP. OM. BL situ Χχ 22 proscisao? P prociasos L 23 uigente aC acerbobruat (vus s. b pr.) P acreboobruat (o alt. s. «. m3) L )

357
nequiuit; et Paulus aestimatur stercora, ut Christum lucri faciat. denique cum ante lob plurima perdidisset, posteaquam sedit in stercore, non habuit quod ei diabolus posset auferre. bona erga terra quae foditur, bonum stercus quod mittitur. denique dominus de terra suscitat inopem et de stercore erigit pauperem.

itaque per intellectus exercitium spiritalis [*]( c ) et humilitatis adfectum etiam ludaeos in euangelium Christi cultor ille bonus fore existimat fructuosos. meminerat enim quia per Aggaeum dominus locutus est, quoniam quarto et uicesimo noni mensis, a die quo fundatum est templum domini omnipotentis. uineam inquit et ficus et malagranata et ligna oliuae, quae non adferent fructum, ex hac die benedicam. quo reuelatur sub ipsum anni uergentis occasum, hoc est saeculi iam senescentis occiduo, sanctum dei [*]( D ) templum, quod est ecclesia, esse condendum, cuius gratia per sanctificationem lauacri Iudaeorum nationumque populi fructum suorum possint habere meritorum.

Ergo per naturam arboris synagogae species indicatur secundis prouentibus fructuosa — nos enim ex patrum semine — meritoque Iudaei grossis labentibus conparantur, quod incrassato corde et praedura ceruice ad perennitatem sui peruenire non possunt. qui si moriantur et quasi decidant huic mundo, ut [*]( E ) in interiorem hominem per lauacri gratiam renascantur. erunt utique fructuosi. perfidia autem hominum pertinacium synagogam inutilem fecit, et ideo quasi sterilis iubetur excidi.

quod de Iudaeis dictum omnibus cauendum arbitror et nobis [*]( lPhilipp.3,8 5Ps.ll2,7 11 Agg. 2, 19 sq. 20Matth. 13,15 2lExod.32,9 ) [*]( 1 scs paulus PL aestimatur .PaBLTX (ur del. π V) aestimat ut 6\'-,\' et (ut ex ar) CE lucrum faciat P (i s. um w3) Lπ 3 ei] et χ (s. m2 ci E) 7 et s. M. m3 F. om. BL 8 aestimat PL 9 aggeam P loqautua BF et (u alt. a. M.) V 11 uinea ΡΒχ (utneas m2 E) ficus χ fructus cet. (s. m2 ficus V) malogranataa IZadferuntXadferety (-Mt m2 jE) 14 seneacentis iam C 15 gratiam αΧ 17 possunt P (i <!. u m2) L 18 arboris (a N. M.) P 20 laben*tibua (b pr. ex u m2) P conparatur P (-antur m2) L 22 si pmoriantar PL sic moriantur -B )

358
maxime, ne fecundum ecclesiae locum uacui meritis occupemus, qui quasi malagranata benedicti fructus fen\'e debemus internos, fructus pudoris, fructus coniunctionis, fructus mutuae [*]( F ) cantatis et amoris sub uno utero ecclesiae matris inclusi, ne aura. noceat, ne grando decutiat, De aestus cupiditatis exurat, ne umoris imber elidat.

nonnulli tamen ficum istam per allegoria-m non synagogae, sed malitiae et inprobitatis figuram putant. hi tamen nullo distant nisi quod pro specie genus eligunt, id autem cauere se dicunt, quia dominus dixit ad ficum: numquam ex te fructus nascatur in sempiternum cum utique plurimos ex Iudaeis credidisse et credituros esse norimus. sed qui credit, non synagogae iam fructus est, sed ecclesiae nec ex synagoga nascitur qui renascitur in ecclesia. [*](14,5-2A ) sicut enim sunt qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, si enim ex nobis essent, nobiscum mansissent, sic de his qui ex Iudaeis credunt dicimus, quia, si ex synagoga essent, in synagoga manerent, sed propterea exierunt ex synagoga, ut ex synagoga non fuisse credantur. deinde pro malitia interueniret alioquin et diceret excolendam, ut fructum adferret, cum ideo uenerit dominus, ut semina inprobitatis aboleret. [*]( 10Matth.2!,19 14lloh.2,19 2011oh.3.5 ) [*]( 1 uacuum P (i s. um ?K.3) BL 2 si (e.r<r<t M. m3) qui (de a«M s. tt. m3) mala (o 8. a alt. M!.3) granata benedic∗ti (i eras.) P 3 si fructus pudoris αΒ et (ai exp. m2) jPC* 6 lidat P m1 ledat P m3 L istam (i add. m2) P 7 et om. P (in quo iaprobitatiaque Ht3) L 8 hii P in nullo CL et (in s. M. m2) PO 10 nascatar (a alt. w r(M.) G nascitur B 12 norimus ΡαΒπ nouerimus ce<. (ue s. M. m2 C\', m3 L) synagogae non PBL est om. P 13 ecclesiae est (est &. M. m2) P nec...ecdesia tM mg inf. m3 P, OM. L 16 sic et de PL is a eis X (e ex i F) 18 exierunt de χ ut de sinagoga C ut ei ea χ non s. M Ht3P 19 interuenire P (-ret m3, sed t er<M.) JTZ< interueniaaet X (sa ex r π) alioquin P (8. M<.? t agricolã) aL alioqui B aliqui FOx aliquis CΕγΤ et (s a. M. m2) GV dicere P (-ret M ?, sed t eras.) BL)

359

[*](13,10 sq. ) Erat autem docens in synagoga eorum [*]( B ) sabbatis. et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata.

quam cito quod de synagoga diceret indicauit! ad ipsam utique arborem uenisse se monstrat. qui in eadem praedicabat. denique in muliere infirma quasi ecclesiae figura succedit, quae cum mensuram legis et resurrectionis inpleuerit. in illa quiete perpetua in sublime erecta fastigium inclinationem [*]( c ) nostrae infirmitatis sentire non poterit. nec aliter curari potuisset haec mulier nisi quia legem inpleuit et gratiam, legem in praeceptis. in lauacro gratiam, per quam mortui saeculo resurgimus Christo; nam in decem uerbis legis perfectio est, in octauo numero resurrectionis est plenitudo. opus ergo sabbati signum futuri est, quod unusquisque lege perfunctus et gratia per misericordiam Christi corporeae fragilitatis molestiis exuetur. et ideo in signo ante per Moysen praemissa est [*]( D ) sanctificatio, ut esset exercitium futurae sanctificationis et obseruantiae spiritalis a saecularibus operibus abstinendi. denique et deus ab operibus mundi quieuit; non ab operibus, cuius sempiterna et iugis operatio est, sicut filius ait: pater, meus usque modo operatur operor operor, ut ad similitudinem dei saecularia nostra opera non religiosa cessarent.

hoc autem non intellegens archisynagogus prohibebat quemquam [*]( E ) [*](13,14) curari sabbato, cum sabbatum futurarum typus sit feriarum — et ideo non operis boni, sed mali feriae sunt — eoque praescriptum sit ut nullam ferentes sarcinam delictorum nec bonorum ieiuni operum sabbata post mortem futura [*]( 16 Exod. 19, 10 19 Gen. 2. 2 20 Ioh. 5, 17 ) [*]( 3 XVIII PL, X et VIII X et ante erat om. X 4 indicabit P (v s. b m3) L 5 se s. u. P fi ecclesiae (e tert. s. u.) P 8 fasti- . gium (a a. um) P 13 sabbatis P (s alt. exp. m2) FL 14 futurum. (om. est) L 15 gratiam P (m eras.) BLX corpore et PBL 19 et om. PL non ab operibus] sed (non add. s. u. m3 P) ab operibus mundi quieuit PBL ante non add. sed a 28 archisinagogus (h s. u. m3) P 25 bonis P (s exp. m2) L )

360
celebremus. unde dominus spiritaliter uidetur respondere, cum [*](13,15) dicit: hypocritae, unusquisque uestrum sabbato non soluit bouem suum aut asinum et ducit adaquare?

cur enim non aliud animal indicauit nisi ut ostenderet [*]( F ) aduersantibus licet synagogae principibus futurum tamen ut Iudaicus et gentilis populus sitim corporis aestusque mundi istius dominici fontis ubertate deponat? agnouit enim bos possessorem suum et asinus praesaepe domini sui. itaque ille populus, qui ante faeni uilis, quod priusquam euellatur arescit, alimonia pascebatur, panem illum qui e caelo descendit accepit. et ideo per euocationem duorum populorum ecclesiam dicit saluam futuram, quae tempore legis inpleto et dominicae resurrectionis aetate tempus suae absolutionis acceperat. quam clemens ergo dominus, quam pius [*]( 14 y A ) in utroque, cum aut miseretur aut uindicat! in synagogae typo arborem excidi iubet. in typo ecclesiae feminam saluat. quam dulcis parabola. facilis autem solutio. uinculum uinculo conparat, ut insimulatio Iudaeorum actu ipsorum redarguatur. nam cum ipsi animalibus sabbato soluant uincula, reprehendunt dominum, qui homines a peccatorum uinculis liberauit.

[*](13,18 sq. ) Cui simile est regnum dei et cui simile esse illud aestimabo? simile est grano sinapis, quod [*](B ) acceptum homo misit in hortum suum, et creuit et facta est arbor, et uolucres caeli requieuerunt in ramis eius.

docet nos praesens lectio naturam conparationum spectandam esse, non speciem. itaque uideamus cur sublime regnum [*](7 Esai. 1, 8 9 Ps. 128, 6 10 Ioh. 6, 33 19 Deut. 5, 14 ) [*]( 3 soluet ax 4 enim] autem X 5 principibus (n 8. Y.) P 6 gentilicius XG gentilicus Εγ T 9 autea y 10 pascebatur (a s. u.) P 11 uocationem X reuocationem X 14 acceperat (e pr. ex i) P 16 arbores P (-85 m2) aBCLy arboris X (-es m2 πV) feminas aCX 18 insimulatione PLXy actu P (-us m2) BCLy actum a actuuin X (u alt. exp. V, actus m2 π) 20 uinculo BL uincula Gy et (is 8. a) CE 21 deij caelorum PBLX esse om. PL. post illud coli. X 25 lectio luce y (luca G) )

361
caelorum grano sinapis conparetur; nam memini etiam alio loco granum sinapis lectum, ubi fidei confertur dicente domino: si habueritis fidem sicut granum sinapis. [*]( (\' ) dicetis huic monti: tollere et iactare in mare. nec exigua haec, sed magna est fides, quae monti possit ut se transferat imperare; neque enim mediocrem fidem dominus exigit ab apostolis, quibus aduersus altitudinem extollentem se nequitiae spiritalis scit esse certandum. uis scire magnam fidem requiri? lege in apostolo: et si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam.

ergo si regnum caelorum sicut granum sinapis et fides sicut granum sinapis, [*]( D ) fides utique regnum caelorum et regnum caelorum est fides. itaque qui fidem habet, habet regnum caelorum et regnum intra nos et fides intra nos est; legimus enim: regnum dei intra uos est et alibi: habete fidem in uobis ipsis. denique Petrus, qui omnem habuit fidem, regni caelorum claues, ut et aliis reseraret, accepit.

Nunc ex natura sinapis, quae uirtus conparationis sit, aestimemus. granum certe eius res est uilis et simplex: si teri [*]( E ) coeperit, uim suam fundit. etiam fides primo simplex uidetur, sed si teratur aduersis, gratiam suae uirtutis effundit, ut alios quoque qui uel audiunt uel legunt odore sui conpleat. granum sinapis martyres nostri sunt Felix, Nabor et Victor: habebant odorem fidei, sed latebant. uenit persecutio, arma posuerunt, colla flexerunt, contriti gladio per totius terminos mundi [*]( 3 Matth. 17, 19 et 21, 21 5 I Cor. 18. 2 7 II Cor. 10, 5 8 Ephes. 6.12 9ICor. 13, 2 14 Luc. 17, 21 15 Marc. 11, 22 16 Matth. 16, 19 ) [*](1 memini etiam] memini** (et eras. uidetur) P memini L 3 sic ut] tamquam PL 4 iactere] mittere C 5 ncc] non ET exigua est PL 9 requiri (-re m2) P require X 12 et] est et PL 13 regnum dei intra Costerius 14 intra nos pr. om. PBL 16 scs petrus PL fidem habuit X 17 accepit ut et aliis reseraret X 19 teri coeperit ri coeperit in spatio uacuo postea additum) P 28 nabor CEj T namor P (n eras) B nauor G namort F et (in ras. m3) 0 namyret π namq; V (q; in ras. ex ort) amor aL post Uictor add. geruaE-ius et protasius et nazatius Εγ 24 latebat BJ. )

362
gratiam sui sparsere martyrii, ut iure dicatur;

in omnem terram exiit sonus eorum. sed alias teritur fides, alias premitur, [*]( F ) alias seminatur. ipse dominus granum est sinapis. erat integer ab iniuria, sed eum uelut granum sinapis qui non attigerat populus nesciebat. teri maluit, ut diceremus: Christi enim bonus odor sumus deo: conprimi maluit. unde et Petrus dixit: conprimunt te turbae; seminari maluit uelut granum. quod acceptum homo misit in hortum suum. in horo enim Christus et captus et sepultus, in horto creuit, ubi etiam resurrexit, et factus est arbor, sicut scriptum est: sicut arbor mali inter ligna siluae, ita frater meus inter [*]( 1454 A ) medium filiorum.

ergo et tu semina in horto tuo Christum — hortus utique locus plenus est florum et fructuum diuersorum quo gratia tui operis effloreat et multiplex odor uariae uirtutis exalet. ibi ergo sit Christus, ubi fructus est. semina dominum Iesum: granum est, cum conprehenditur, arbor est, cum resurgit, arbor mundum obumbrans; granum est, cum sepelitur in terra, arbor est, cum eleuatur ad caelum. [*]( B )

Preme etiam cum Christo et semina fidem. premitur fides, cum crucifixum credimus Christum. pressit fidem Paulus, cum diceret: et ego ueniens ad uos, fratres, ueni non cum eminentia sermonis aut sapientiae, praedicans uobis mysterium dei; neque enim iudicaui scire quid inter uos nisi Christum Iesum et hunc [*]( 1 Ps. 1P, 5 5 II Cor. 2, 15 7 Luc. *, 45 8 Ioh. 18, 1: 10, 41 10 Cant. 2, 3 21 I Cor. 2, 1 sq. ) [*](2 exiuit nEfT 3 erat... sinapis om, PL 4 qui (*. m3 t quem) P attigerat PyL et (in ras.) a adtigerat B et Cml V m2 atigerat EG adtegerat FΟπ et ml V adtriuerat C m2 attriuerat T 5 post populus add. m3 s. u. qu5 P qui (add. ante u. ml) teri P 9 captus est aX sepultus est Cχ. 11 in medio y 12 filiorum (i pr. ex , o m3) P florum a tuo om. PL 15 exhalet BGV et (h s. u.) : 19 preme (m in ras) P 20 scs paulus PL 23 misterium P ind:cabi (v m3 s. 9) P ante scire add. me OTVy et s u. m3 Pn, m2 V quid scire X 24 aliquid P (ali 8. u. m3) I ihm xpm By; cf. de Joseph 13, 75 )

363
crucifixum. et quia docuit premere fidem, docuit et leuare dicens: nunc enim crucifixum iam non nouimus Christum. seminamus autem fidem, cum ex euangelio et apostolicis ac [*]( C ) propheticis lectionibus credimus in domini passionem. seminamus ergo fidem, cum eam uelut mollito et subacto solo dominicae carnis operimus, ut quasi uapore et conpressu sacri corporis fides se ipsa disseminet. qui enim crediderit factum hominem dei filium credit mortuum esse pro nobis, credit resurrexisse pro nobis. semino ergo fidem, cum sepulturam eius intersero.

uis scire granum Christum et seminatum [*]( D ) Christum? nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum adfert. ergo non errauimus, quia diximus quod ipse iam dixerat. est autem et granum tritici, quia confirmat cor hominis, et granum sinapis, quia cor hominis accendit. et licet ad omnia utrumque conueniat, uidetur tamen granum tritici, cum de eius resurrectione tractatur; panis enim dei est, qui de caelo descendit, eo [*](K ) quod uerbum dei et resurrectionis exemplum mentes alat. spem acuat, firmet adfectum, granum autem sinapis, eo quod amarior et acrior sermo sit de domini passione, amarior ad fiendum, acrior ad conmouendum. itaque cum audimus et legimus ieiunasse dominum, sitisse dominum, lacrimasse dominum, uapulasse dominum, dicentem dominum sub tempore passionis: uigilate et orate, ne intretis in temtationem, uelut suco amarioris sermonis increpiti dulciores iusto [*]( F ) [*]( 2 II Cor. 5, 16 11 Ioh. 12, 24 15 Ps. 103, 16 18 Iob. 6, 33 23 sq. Matth. 4, 2, Ioh. 4, 7; 19, 28; 11, 35, Marc. 15, 16, Ioh. 18, 22; 19, 3 25 Matth. 26, 41 ) [*]( 1 eleuare (om. et) X 3 ex «. ». P ac) et CΧχ 5 domini carnis PL 7 ipsA (à ex a tn2) P 8 creditque resurrexisse x 9 post nobis add. credit ascendisse pro nobis a.0 13 adferet PBGLX et ie alt. eras.) C 19 mentem x 22 et] aut aX 23 sitisse dominum om. u et sitisse (om. dominum lacrimasse dominum) PL 24 uapulasse dominum| lacrimasse (in mg. m3) ac uapulasse P et uapulasse L dominum] quoque eum PL 26 increpati OLGX dnlcioris P (R m3 8. i§) B (-es corr.) L )

364
uoluptatum suauitates corporalium temperamus. ergo qui seminat granum sinapis seminat regnum caelorum.

Ne despicias hoc granum sinapis; minimum quidem est omnibus seminibus, fit autem. cum creuerit, maius omnibus holeribus. si granum sinapis Christus, quemadmodum Christus aut minimus aut crescit? uerum non per naturam, sed per speciem rursus excrescit. uis scire minimum uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. disce maximum: speciosus forma prae filiis [*]( 1433 A ) hominum. etenim ille, qui non habebat speciem neque decorem. excellentior factus est angelis ultra omnem gloriam prophetarum, quos infirmus Israhel uelut holera manducauerat: panem enim, quo corda firmantur, alterum refutauerat, alterum non acceperat.