Expositio Evangelii secundum Lucan
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
ergo si regnum caelorum sicut granum sinapis et fides sicut granum sinapis, [*]( D ) fides utique regnum caelorum et regnum caelorum est fides. itaque qui fidem habet, habet regnum caelorum et regnum intra nos et fides intra nos est; legimus enim: regnum dei intra uos est et alibi: habete fidem in uobis ipsis. denique Petrus, qui omnem habuit fidem, regni caelorum claues, ut et aliis reseraret, accepit.
Nunc ex natura sinapis, quae uirtus conparationis sit, aestimemus. granum certe eius res est uilis et simplex: si teri [*]( E ) coeperit, uim suam fundit. etiam fides primo simplex uidetur, sed si teratur aduersis, gratiam suae uirtutis effundit, ut alios quoque qui uel audiunt uel legunt odore sui conpleat. granum sinapis martyres nostri sunt Felix, Nabor et Victor: habebant odorem fidei, sed latebant. uenit persecutio, arma posuerunt, colla flexerunt, contriti gladio per totius terminos mundi [*]( 3 Matth. 17, 19 et 21, 21 5 I Cor. 18. 2 7 II Cor. 10, 5 8 Ephes. 6.12 9ICor. 13, 2 14 Luc. 17, 21 15 Marc. 11, 22 16 Matth. 16, 19 ) [*](1 memini etiam] memini** (et eras. uidetur) P memini L 3 sic ut] tamquam PL 4 iactere] mittere C 5 ncc] non ET exigua est PL 9 requiri (-re m2) P require X 12 et] est et PL 13 regnum dei intra Costerius 14 intra nos pr. om. PBL 16 scs petrus PL fidem habuit X 17 accepit ut et aliis reseraret X 19 teri coeperit ri coeperit in spatio uacuo postea additum) P 28 nabor CEj T namor P (n eras) B nauor G namort F et (in ras. m3) 0 namyret π namq; V (q; in ras. ex ort) amor aL post Uictor add. geruaE-ius et protasius et nazatius Εγ 24 latebat BJ. )
in omnem terram exiit sonus eorum. sed alias teritur fides, alias premitur, [*]( F ) alias seminatur. ipse dominus granum est sinapis. erat integer ab iniuria, sed eum uelut granum sinapis qui non attigerat populus nesciebat. teri maluit, ut diceremus: Christi enim bonus odor sumus deo: conprimi maluit. unde et Petrus dixit: conprimunt te turbae; seminari maluit uelut granum. quod acceptum homo misit in hortum suum. in horo enim Christus et captus et sepultus, in horto creuit, ubi etiam resurrexit, et factus est arbor, sicut scriptum est: sicut arbor mali inter ligna siluae, ita frater meus inter [*]( 1454 A ) medium filiorum.
ergo et tu semina in horto tuo Christum — hortus utique locus plenus est florum et fructuum diuersorum quo gratia tui operis effloreat et multiplex odor uariae uirtutis exalet. ibi ergo sit Christus, ubi fructus est. semina dominum Iesum: granum est, cum conprehenditur, arbor est, cum resurgit, arbor mundum obumbrans; granum est, cum sepelitur in terra, arbor est, cum eleuatur ad caelum. [*]( B )
Preme etiam cum Christo et semina fidem. premitur fides, cum crucifixum credimus Christum. pressit fidem Paulus, cum diceret: et ego ueniens ad uos, fratres, ueni non cum eminentia sermonis aut sapientiae, praedicans uobis mysterium dei; neque enim iudicaui scire quid inter uos nisi Christum Iesum et hunc [*]( 1 Ps. 1P, 5 5 II Cor. 2, 15 7 Luc. *, 45 8 Ioh. 18, 1: 10, 41 10 Cant. 2, 3 21 I Cor. 2, 1 sq. ) [*](2 exiuit nEfT 3 erat... sinapis om, PL 4 qui (*. m3 t quem) P attigerat PyL et (in ras.) a adtigerat B et Cml V m2 atigerat EG adtegerat FΟπ et ml V adtriuerat C m2 attriuerat T 5 post populus add. m3 s. u. qu5 P qui (add. ante u. ml) teri P 9 captus est aX sepultus est Cχ. 11 in medio y 12 filiorum (i pr. ex , o m3) P florum a tuo om. PL 15 exhalet BGV et (h s. u.) : 19 preme (m in ras) P 20 scs paulus PL 23 misterium P ind:cabi (v m3 s. 9) P ante scire add. me OTVy et s u. m3 Pn, m2 V quid scire X 24 aliquid P (ali 8. u. m3) I ihm xpm By; cf. de Joseph 13, 75 )
uis scire granum Christum et seminatum [*]( D ) Christum? nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum adfert. ergo non errauimus, quia diximus quod ipse iam dixerat. est autem et granum tritici, quia confirmat cor hominis, et granum sinapis, quia cor hominis accendit. et licet ad omnia utrumque conueniat, uidetur tamen granum tritici, cum de eius resurrectione tractatur; panis enim dei est, qui de caelo descendit, eo [*](K ) quod uerbum dei et resurrectionis exemplum mentes alat. spem acuat, firmet adfectum, granum autem sinapis, eo quod amarior et acrior sermo sit de domini passione, amarior ad fiendum, acrior ad conmouendum. itaque cum audimus et legimus ieiunasse dominum, sitisse dominum, lacrimasse dominum, uapulasse dominum, dicentem dominum sub tempore passionis: uigilate et orate, ne intretis in temtationem, uelut suco amarioris sermonis increpiti dulciores iusto [*]( F ) [*]( 2 II Cor. 5, 16 11 Ioh. 12, 24 15 Ps. 103, 16 18 Iob. 6, 33 23 sq. Matth. 4, 2, Ioh. 4, 7; 19, 28; 11, 35, Marc. 15, 16, Ioh. 18, 22; 19, 3 25 Matth. 26, 41 ) [*]( 1 eleuare (om. et) X 3 ex «. ». P ac) et CΧχ 5 domini carnis PL 7 ipsA (à ex a tn2) P 8 creditque resurrexisse x 9 post nobis add. credit ascendisse pro nobis a.0 13 adferet PBGLX et ie alt. eras.) C 19 mentem x 22 et] aut aX 23 sitisse dominum om. u et sitisse (om. dominum lacrimasse dominum) PL 24 uapulasse dominum| lacrimasse (in mg. m3) ac uapulasse P et uapulasse L dominum] quoque eum PL 26 increpati OLGX dnlcioris P (R m3 8. i§) B (-es corr.) L )
Ne despicias hoc granum sinapis; minimum quidem est omnibus seminibus, fit autem. cum creuerit, maius omnibus holeribus. si granum sinapis Christus, quemadmodum Christus aut minimus aut crescit? uerum non per naturam, sed per speciem rursus excrescit. uis scire minimum uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. disce maximum: speciosus forma prae filiis [*]( 1433 A ) hominum. etenim ille, qui non habebat speciem neque decorem. excellentior factus est angelis ultra omnem gloriam prophetarum, quos infirmus Israhel uelut holera manducauerat: panem enim, quo corda firmantur, alterum refutauerat, alterum non acceperat.
semen autem Christus, quia semen Abrahae; Abrahae enim dictae sunt repromissiones et semini eius. non dicit: (et seminibus\' tamquam in multis, sed sicut in uno: \'et semini tuo\', quod est Christus. nec solum semen est Christus, sed etiam minimum [*]( R ) omnibus seminibus, quia non uenit in regno, non in diuitiis. non in istius mundi sapientia. subito autem uelut arbor sublimem suae uerticem potestatis effudit, ut dicamus: sub umbra eius concupiui et sedi. et frequenter simul. arbitror, uidebatur et arbor et granum. granum est cum dicitur: nonne hic est filius Ioseph fabri? sed inter haec [*]( 3 Matth. 13, 32 8 Esai. 53,\'2 9 Ps. 44, 3 11 Hebr. 1, 4 12 It«m. 14, 2 13 Ps. 103, 15 15 Galat 3, 16 20 I Cor. 3, 19 21 Cant. 2, 3 24 Matth. 13, 55; cf. Luc. 4, 22 ) [*]( 1 suanitatem PL et (-es corr.) G 3 despicias (e ex i m3) P dispicias LX 5 holeribus aCX (h s. u. m2 itF) et (h in ras.) B oleribus cet. 6 minimus] est minimus C minuat X (minuitur V m2) 7 specieiu nostram rursus X excrescit (ex s. u.) P 8 et om. Vy 11 etcellentior I (ior in ras.) P 12 infirmos ay holera aBCX olera eet. 13 conflrmantur ErT 15 enim] autem Xz repromissiones P (es ex is m2) aCFOV repromissioniB L promissiones cet. (es ex is m2 π) 17 quod (i m2 s. od) E qui X 20 in om. X sapientiam P (m eras.) L 22 ut arbitror y 24 fabri. (s ems) P )